Die Bibel

 

Daniel 2:27

Lernen

       

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

Die Bibel

 

Daniel 7

Lernen

   

1 Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit : visio autem capitis ejus in cubili suo : et somnium scribens, brevi sermone comprehendit : summatimque perstringens, ait :

2 Videbam in visione mea nocte : et ecce quatuor venti cæli pugnabant in mari magno.

3 Et quatuor bestiæ grandes ascendebant de mari diversæ inter se.

4 Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ : aspiciebam donec evulsæ sunt alæ ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit ; et cor hominis datum est ei.

5 Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit : et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei : Surge, comede carnes plurimas.

6 Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se : et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei.

7 Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis : dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans : dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem.

8 Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum : et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus : et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.

9 Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda : thronus ejus flammæ ignis : rotæ ejus ignis accensus.

10 Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei : judicium sedit, et libri aperti sunt.

11 Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur : et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni :

12 aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus et tempus.

13 Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit : et in conspectu ejus obtulerunt eum.

14 Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient : potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.

15 Horruit spiritus meus : ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.

16 Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me :

17 Hæ quatuor bestiæ magnæ, quatuor sunt regna, quæ consurgent de terra.

18 Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum.

19 Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis : dentes et ungues ejus ferrei : comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat :

20 et de cornibus decem, quæ habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua : et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et majus erat ceteris.

21 Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis,

22 donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.

23 Et sic ait : Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.

24 Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt : et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit.

25 Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret : et putabit quod possit mutare tempora, et leges : et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.

26 Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.

27 Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi : cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.

28 Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me : verbum autem in corde meo conservavi.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Apocalypsis Explicata #468

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 1232  
  

468. "Deo nostro in saecula saeculorum", significat Domino in aeternum, nam per "Deum nostrum" intelligitur Sedens super throno et Agnus, et per utrumque intelligitur solus Dominus; per "Sedentem super throno" Ipse quoad Divinum Bonum, et per "Agnum" Ipse quoad Divinum Verum (ut supra, n. 460. dictum et ostensum est): et per "saecula saeculorum", cum de Domino, significatur aeternum: quod non dicatur in aeternum, sed "in saecula saeculorum", est quia naturale est dicere "saecula saeculorum", ast spirituale est dicere aeternum; ac sensus litterae Verbi naturalis est, et sensus internus est spiritualis, et hic continetur in illo; ut quoque alibi in Verbo:

- Ut apud Danielem,

Filio hominis "datum est dominium, et gloria et regnum; .... dominium Ipsius dominium saeculi quod non transibit" (7:14);

apud Esaiam,

"Confidite [in Jehovam.... quia] in Jah Jehovah petra saeculorum" (26:4);

apud eundem,

"Israel salvatus est per Jehovam salute saeculorum nec pudore afficientur in saecula sempiterna" (45:17);

apud eundem,

"Salus mea in saeculum erit, et justitia mea non infringetur:.... justitia mea in saeculum erit, et salus mea in generationem et generationem" (51:6, 8);

apud Davidem,

"Antequam montes nati sunt, et formata est terra et orbis, a saeculo usque in saeculum Tu Deus" (Psalmuss 90:2);

apud eundem,

"Misericordia Jehovae a saeculo in saeculum super timentes Ipsum" (Psalmuss 103:17);

in Apocalypsi,

"Ipsi sit robur in saecula saeculorum:.... ecce Vivo Ego in saecula saeculorum" (1:6, 18);

alibi,

"Sedenti super throno et Agno benedictio, honor et gloria et robur in saecula saeculorum.... et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum" (5:13, 14);

alibi,

"Juravit per Viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum" (10:6);

et alibi,

"Facta sunt regna mundi Domini nostri et Christi Ejus, et regnabit in saecula saeculorum" (11:15):

praeter multis aliis in locis. Praeterea etiam "saeculum" in Verbo significat tempus ab antiquo; ut et tempus usque ad finem; et quoque simile quod "mundus"; sed de his saeculi significationibus alibi.

  
/ 1232