Die Bibel

 

Daniel 2:24

Lernen

       

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

Aus Swedenborgs Werken

 

Vera Christiana Religio #762

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 853  
  

762. Quod quatuor Ecclesiae post Creationem Mundi in hac Tellure exstiterint, est secundum ordinem Divinum, qui est, quod principium sit et ejus finis, antequam novum principium exsurgit: inde est, quod omnis dies inchoet a mane, et progrediatur, et desinat in noctem, et post hanc e novo inchoet: tum quod omnis annus exordiatur a vere, et per aestatem progrediatur ad autumnum, et desinat in hyemem, et post hanc iterum exordiatur; ut haec fiant, est quod Sol surgat in Oriente, et exinde per meridiem progrediatur in Occidentem, et desinat in septentrionem, e qua rursus exoritur. Simile est cum Ecclesiis; Prima illarum quae antiquissima, fuit sicut mane, ver et oriens; Altera seu antiqua fuit sicut dies, aestas et meridies; Tertia sicut vespera, autumnus et occidens; et Quarta sicut nox, hyems, et septentrio.

[2] Ex his progressionibus secundum ordinem, sapientes Antiqui concluserunt quatuor Aetates Mundi, quarum primam vocabant auream, secundam argenteam, tertiam cupream, et quartam ferream, cum quibus metallis etiam ipsae Ecclesiae repraesentatae sunt per statuam Nebuchadnezaris. Praeterea Ecclesia coram Domino apparet sicut unus homo, et Maximus hic Homo transibit aetates suas sicut parvus homo, videlicet ab infantia ad adolescentiam, et per hanc ad juventutem, et tandem in senectam, et tunc cum moritur, resurget: dicit Dominus, Nisi granum tritici cadens in terram moriatur, manet, at vero si moritur, multum fructum fert, Johannes 12:24. 1

Fußnoten:

1. Prima editio: XIV.

  
/ 853  
  

Die Bibel

 

Jeremias 27:5

Lernen

       

5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.