Die Bibel

 

Daniel 2:17

Lernen

       

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

Die Bibel

 

Jeremias 27:5

Lernen

       

5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.

Aus Swedenborgs Werken

 

Apocalypsis Revelata #609

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 962  
  

609. "Numerus enim hominis est," significat quale Verbi et inde Ecclesiae. - Per "hominem" significatur sapientia et intelligentia (243), hic sapientia et intelligentia ex Verbo; ita quoque Verbum quoad sapientiam et intelligentiam apud hominem Ecclesiae. Ipsa etiam Ecclesia apparet coram Domino ut homo; inde homo Ecclesiae quoad spiritum suum in Caelo apparet ut homo secundum quale Ecclesiae ex Verbo apud illum: hoc itaque est, quod hic significatur per "numerum hominis," quia sequitur post haec, "habens intelligentiam computet numerum Bestiae;" per quae significatur, quod qui in illustratione est a Domino cognoscere possit quale confirmationum doctrinae et fidei de Deo et Salvatione est apud Clericos: quale Ecclesiae ex Verbo etiam significatur per "hominem (920, et quoque alibi).

  
/ 962