Die Bibel

 

Amos 4

Lernen

   

1 Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes ; quæ dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.

2 Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.

3 Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus.

4 Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.

5 Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus.

6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris ; et non estis reversi ad me, dicit Dominus.

7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.

8 Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ; et non redistis ad me, dicit Dominus.

9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine : multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca : et non redistis ad me, dicit Dominus.

10 Misi in vos mortem in via Ægypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.

11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio : et non redistis ad me, dicit Dominus.

12 Quapropter hæc faciam tibi, Israël : postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israël.

13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ : Dominus Deus exercituum nomen ejus.

   

Die Bibel

 

Hiob 24:4

Lernen

       

4 Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4748

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4748. ‘Et cameli illorum ferentes aromata, et resinam, et stacten’: quod significet vera interiora naturalia, constat ex significatione ‘camelorum’ quod sint in genere illa quae sunt naturalis hominis inservientia spirituali, et in specie scientifica communia in naturali homine, de qua n. 3048, 3071, 3114, 3143, 3145, 4156; et ex significatione ‘aromatum, resinae et stactes’ quod sint vera interiora naturalia conjuncta ibi bono, de quibus sequitur. Apud antiquos in cultu eorum sacro adhibita sunt 1 suaveolentia et fragrantia, inde tura eorum et suffimenta, etiam similia immiscebantur 2 oleis quibus ungebantur; sed hodie nescitur unde hoc; causa est quia prorsus nescitur quod illa quae fuerunt in cultu apud antiquos, traxerint originem ex spiritualibus et caelestibus quae sunt in caelis, et quod illis corresponderint; removerat se homo in tantum ab illis, et immerserat naturalibus, mundanis et corporeis, ut in obscuro sit, et multi in negativo quod aliquid spirituale et caeleste sit.

[2] Quod tura et suffimenta in sacris apud antiquos adhibita sint, inde est quia ‘odor’ correspondet perceptioni, ‘odor fragrans’ ut aromatum varii generis, perceptioni gratae et acceptae, qualis est veri ex bono, seu fidei ex charitate; immo talis est correspondentia ut ipsae perceptiones in altera vita quoties Domino beneplacet, vertantur in odores; de his videantur quae prius ab experientia, n. 925, 1514, 1517-1519, 3577, 4624-4634. Quid in specie hic significant aromata, 3 resina et 3 stacte, constare potest ab aliis locis ubi nominantur; in genere significant interiora vera in naturali, sed quae ex bono ibi, nam vera per 4 se id non faciunt, sed est bonum per vera; inde varietates se habent secundum quale veri conjuncti bono, proinde secundum quale boni, nam bonum suum quale habet a veris.

[3] Quia per ‘Gileadem’ significatur bonum exterius quale est sensualium ac quod volupe vocatur, n. 4117, 4124, et per ‘Aegyptum’ in bono sensu scientifica quae sunt vera naturalis hominis externa illi bono correspondentia, seu cum illo concordantia, n. 1462, ideo per ‘quod Jishmaelitae ex Gileade super camelis deferrent aromatica illa ad Aegyptum’ significatur quod sua vera interiora ex suis scientificis, ad scientifica quae per Aegyptum significantur, de quibus sequitur 5 . Vera interiora sunt conclusiones ex veris exterioribus seu scientificis, scientifica enim naturalis hominis sunt media inservientia concludendi et sic intuendi interiora, similiter sicut quis alterius animum intuetur in vultu ejus et in vibratione lucis ejus oculorum inque vita soni loquentis ac gestuum agentis.

[4] Quia vera talia sunt per quae naturale 6 hominis perficitur et quoque emendatur, idcirco aromatibus hujusmodi 7 adscribitur sanatio, sicut resinae, apud Jeremiam,

Num resina balsamica non est in Gilead? num medicus non ibi, quare non ascendit sanitas [filiae] populi mei? viii

22:

apud eundem,

Ascende Gilead, et sume resinam virgo filia Aegypti, in vanum multiplicasti medicamenta, sanatio non tibi, 46:11:

apud eundem,

Subito cecidit Babel, et confracta est, ejulate super eam, sumite resinam pro dolore, forte sanabitur, 51:8:

[5] quod similia significent spiritualia, patet manifeste apud Johannem, Mercatores terrae flebunt, et plangent super Babele, quod merces eorum nemo emat amplius; merces auri 8 et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et coccini, et omne lignum thyinum, et omne vas elephantinum, et omne vas ex ligno pretiosissimo, et aere, et ferro, et marmore, et cinnamomum, et suffimenta, et unguenta 9 , et tus, et vinum, et oleum, et similam, et triticum, et jumenta, et oves, et equos, et redas, et corpora, et animas hominum, Apoc. xviii 1:11-13;

haec nequaquam ita specifice recensita fuissent nisi singula significavissent talia quae in regno Domini et in Ecclesia Ipsius, alioquin fuissent voces nullius rei; quod per ‘Babelem’ significentur illi qui omnem cultum Domini deflexerunt ad cultum sui, notum est, et sic qui in profano interno sunt cum in sancto externo, quapropter per merces eorum significantur illa quae propter cultum sui ipsi studio et arte invenerunt, ac doctrinalia et cognitiones boni et veri ex Verbo quas ad sui favorem perverterunt, ita per singula quae ibi memorantur in specie talia, et per cinnamomum, suffimenta, unguenta et tus vera quae ex bono, at apud illos vera perversa et falsa ex malo.

[6] Similiter quae de mercibus Tyri memorantur apud Ezechielem,

Jehudah et terra Israelis fuerunt negotiatores tui in triticis minnith 10 , et pannag, in melle et oleo, et resina, dederunt negotiationem tuam, 27:17;

hic quoque per ‘resinam’ significatur verum 11 ex bono; qui non credit sensum internum verbi, ei erunt omnia illa nudae voces, ita vasa in quibus nihil intus, cum tamen in illis sunt Divina, caelestia, et spiritualia.

Fußnoten:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. immixta sunt

3. The Manuscript inserts quid.

4. ex

5. The Manuscript has ut instruerentur de quibus mox sequitur, but deletes and inserts as above. Comparison with 4749 suggests that possibly only mox should have been deleted.

6. rationale

7. talibus

8. The Manuscript has italicises only cinnamomum, suffimenta, unguentum and tus in this quotation.

9. unguentum

10. See note to Arcana Coelestia 3941

11. The Manuscript inserts quod.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.