Die Bibel

 

Amos 4

Lernen

   

1 Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes ; quæ dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.

2 Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.

3 Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus.

4 Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.

5 Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus.

6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris ; et non estis reversi ad me, dicit Dominus.

7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.

8 Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ; et non redistis ad me, dicit Dominus.

9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine : multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca : et non redistis ad me, dicit Dominus.

10 Misi in vos mortem in via Ægypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.

11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio : et non redistis ad me, dicit Dominus.

12 Quapropter hæc faciam tibi, Israël : postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israël.

13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ : Dominus Deus exercituum nomen ejus.

   

Die Bibel

 

Hiob 24:4

Lernen

       

4 Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4626

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4626. Cum aliquis spiritus advenit, etiamsi adhuc e longinquo et in occulto est, usque praesentia ejus percipitur quoties Dominus id concedit ex sphaera quadam spirituali, et ex illa noscitur qualis ejus vita est, qualis ejus affectio, et qualis ejus fides 1 ; angelici spiritus qui in exquisitiore perceptione sunt, inde sciunt innumerabilia de statu vitae et fidei ejus: hoc mihi multoties ostensum est. Hae sphaerae, quando Domino beneplacet, etiam in odores vertuntur; ipse odor manifeste sentitur; quod sphaerae illae vertantur in odores, est quia odor correspondet perceptioni, et quia perceptio est quasi odor spiritualis, inde etiam odor descendit; sed videantur quae de his prius ab experientia allata sunt; de sphaeris, n. 1048, 1053, 1316, 1504-1519, 1695, 2401, 2489, 4464; de perceptione, n. 483, 495, 503, 521, 536, 1383, 1384, 1388, 1391, 1397, 5398, 1504, 1640; de 2 odoribus inde, n. 1514, 1517-1519, 1631, 3577.

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts est.

2. odore

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.