Bible

 

Nahum 1:6

Studie

       

6 Ante faciem indignationis ejus quis stabit ? et quis resistet in ira furoris ejus ? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 37

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

37. "Et videbit Ipsum omnis oculus." - Quod significet quod agnituri omnes qui in veris ex bono sunt, constat ex significatione "videre", quod sit intelligere, percipere et agnoscere (de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 3869, 4723, 10705); et ex significatione "oculi", quod sit intellectus et fides (de qua n. 2701, 4403-4421, 4523-4534, 9051, 10569), ita qui in veris ex bono sunt; nam hi in fide sunt et inde intellectu.

Quod "oculus" significet intellectum et fidem, est ex correspondentia; intellectus enim est visus internus, et is visus est qui videt per oculum; determinat enim hunc ad objecta, et disponit interiora ejus, quae sunt plura, ad receptionem: inde apparet iris et pupilla nunc dilatata, nunc contracta, nunc obscura, nunc lucida, quandoque scintillans, prorsus secundum intellectus cupidinem et desiderium. Inde est, quod ab oculis aliquatenus videri possit affectio cogitationis. Ex hac correspondentia est quod "oculus" significet intellectum. Quod etiam "oculus" significet fidem, est quia vera fidei non alibi quam in intellectu resident; vera quae non ibi resident, non sunt in homine (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 28-36).

Quod "oculus" in sensu spirituali sit fides, est quoque ex aspectu Domini ab angelis; vertunt enim jugiter faciem ad Ipsum, et Vident Ipsum fide et intellectu (de qua conversione videatur in opere De Caelo et Inferno 123, 142, 143, 145, 151, 153, 255, 272, 510).

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2701

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2701. ‘Aperuit Deus oculos ejus’: quod significet intelligentiam, constat a significatione ‘aperire’, et quod Deus aperiret, tum ab ‘oculorum’, quod sint dare intelligentiam; quod ‘oculi’ significent intellectum, videatur n. 212, similiter ac ‘visus seu videre’, n. 2150, 2325; dicitur quod ‘Deus aperiat oculos’ cum interiorem visum seu intellectam, quod fit per influxum in rationale hominis, seu potius, in spirituale rationalis ejus, [et] hoc per viam animae seu internam, homini ignotam; hic influxus est status illustrationis ejus, in quo confirmatur ei vera quae audit vel quae legit, quadam perceptione interius in ejus intellectuali: hoc credit homo ei insitum esse, et a propria facultate intellectuali provenire, sed maximopere fallitur, est influxus per caelum a Domino in obscurum, fallax, et apparens hominis, et per bonum inibi facit illa quae credit, veri aemula; sed illustratione in spiritualibus fidei solum illi beantur qui spirituales sunt; est hoc quod significatur per quod ‘aperiat Deus oculos’.

[2] Quod ‘oculus’ significet intellectum, est quia visus corporis correspondet visui spiritus ejus, qui est intellectus; et quia correspondet, per ‘oculum’ in Verbo, fere ubicumque nominatur, significatur intellectus, etiam ubi aliter creditur; sicut ubi Dominus dicit apud Matthaeum, Lucerna corporis est oculus, si oculus simplex, totum corpus lucidum; si oculus malus, totum corpus obtenebratum; si ergo lumen sunt tenebrae, tenebrae quantae, 6:22, 23; Luc. 11:34;

ubi ‘oculus’ est intellectus, cujus spirituale est fides, quod etiam constare potest ab explicatione ibi ‘si ergo lumen sunt tenebrae, tenebrae quantae’: similiter apud eundem,

Si oculus dexter scandalizaverit, erue eum, et abjice abs te, 5:29; 18:9;

[3] ‘oculus sinister’ est intellectuale, ‘oculus autem dexter’ est affectio ejus, quod ‘oculus dexter eruendus’ est quod domanda affectio si scandalizat:

apud eundem,

Vestri beati sunt oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt, 13:16:

et apud Lucam, Jesus dixit ad discipulos, Beati oculi qui vident quae videtis, 10:23;

ibi per ‘oculos qui vident’ significatur intelligentia et fides; nam quod viderint Dominum, tum Ipsius miracula et opera, non quemquam beatum reddidit, sed quod intellectu ceperint et fidem habuerint, quod est ‘videre oculis’, et quod oboediverint est quod est ‘auribus audire’; quod ‘videre oculis’ sit intelligere, tum quoque fidem habere, videatur n. 897, 2325; intellectus enim 1 est spirituale visus, et fides est spirituale intellectus; visus oculi est a luce mundi, visus intellectus est a luce caeli influentis in illa quae sunt lucis mundi, visus autem fidei est a luce caeli; inde dicitur videre intellectu, et videre fide 2 ; quod ‘aure audire’ sit oboedire, videatur n. 2542:

[4] apud Marcum, Jesus ad discipulos, Nondumne cognoscitis 3 , neque intelligitis? adhuc ne obduratum habetis cor vestrum? oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? 8:17, 18;

ubi patet quod non velle intelligere et non credere sit ‘oculos habere et non videre’:

apud Lucam, Jesus de urbe, Si nosses... quae ad pacem tuam, sed absconditum est ab oculis tuis, 19:41, 42:

et apud Marcum, A Domino hoc factum, et mirabile est in oculis nostris, 12:11;

ubi quod ‘absconditum ab oculis’ et ‘mirabile in oculis’ sit coram intellectu, cuivis ex significatione 'oculi, etiam in familiari sermone usu, notum est.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has nam intellectus.

2. The Manuscript inserts this phrase above, after est spirituale intellectus.

3. The Manuscript has intelligentes estis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.