Bible

 

Nahum 1:6

Studie

       

6 Ante faciem indignationis ejus quis stabit ? et quis resistet in ira furoris ejus ? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 37

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

37. "Et videbit Ipsum omnis oculus." - Quod significet quod agnituri omnes qui in veris ex bono sunt, constat ex significatione "videre", quod sit intelligere, percipere et agnoscere (de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 3869, 4723, 10705); et ex significatione "oculi", quod sit intellectus et fides (de qua n. 2701, 4403-4421, 4523-4534, 9051, 10569), ita qui in veris ex bono sunt; nam hi in fide sunt et inde intellectu.

Quod "oculus" significet intellectum et fidem, est ex correspondentia; intellectus enim est visus internus, et is visus est qui videt per oculum; determinat enim hunc ad objecta, et disponit interiora ejus, quae sunt plura, ad receptionem: inde apparet iris et pupilla nunc dilatata, nunc contracta, nunc obscura, nunc lucida, quandoque scintillans, prorsus secundum intellectus cupidinem et desiderium. Inde est, quod ab oculis aliquatenus videri possit affectio cogitationis. Ex hac correspondentia est quod "oculus" significet intellectum. Quod etiam "oculus" significet fidem, est quia vera fidei non alibi quam in intellectu resident; vera quae non ibi resident, non sunt in homine (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 28-36).

Quod "oculus" in sensu spirituali sit fides, est quoque ex aspectu Domini ab angelis; vertunt enim jugiter faciem ad Ipsum, et Vident Ipsum fide et intellectu (de qua conversione videatur in opere De Caelo et Inferno 123, 142, 143, 145, 151, 153, 255, 272, 510).

  
/ 1232