Bible

 

Joshue 13:24

Studie

       

24 Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus hæc divisio est.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 440

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

440. "Ex tribu Menassis duodecim millia signati." - Quod significet bona vitae in de, constat ex repraesentatione et inde significatione "tribus Menassis", quod sit voluntarium ecclesiae, et inde bonum vitae; quod sit bonum vitae est quia hoc cum voluntario ecclesiae seu hominum ecclesiae unum facit; quod enim homo vult, hoc facit dum potest; factum enim non est nisi quam voluntas agens, ut constare potest ex eo, quod factum cesset quando voluntas, et quod perstet quamdiu voluntas; quod voluntas hominis regenerati facit, hoc vocatur bonum vitae: inde nunc est quod quia per "Menassen" et ejus tribum significatur voluntarium ecclesiae, etiam significetur bonum vitae. Succedit etiam bonum vitae ex charitate erga proximum post regenerationem, quae significantur per "Ascherem et Naphthali", sicut effectus ex sua causa; nam qui in charitate erga proximum sunt, regenerantur a Domino; et qui regenerati sunt in bono vitae sunt, agunt enim ex charitate, et omnis actio ex charitate est bonum vitae.

[2] Sunt duo quae faciunt ecclesiam, nempe verum doctrinae et bonum vitae; utrumque erit apud hominem ut sit homo ecclesiae: haec duo repraesentata sunt, et inde significantur in Verbo, per "Ephraimum" et "Menassen"; verum doctrinae per "Ephraimum", et bonum vitae per "Menassen." Verum doctrinae etiam vocatur intellectuale ecclesiae, ac bonum vitae vocatur voluntarium ejus; nam verum est intellectus, et bonum est voluntatis: inde est quod etiam per "Ephraimum" et "Menassen" significentur intellectuale et voluntarium ecclesiae; per "Ephraimum" intellectuale, et per "Menassen" voluntarium ejus. Ut talia repraesentarentur et inde significarentur per Ephraimum et Menassen, nati sunt Josepho in terra Aegypti; per "Josephum" enim significatur caeleste spirituale, seu ipsum regnum spirituale quod regno caelesti adjunctum est, et per "terram Aegypti" significatur naturale; quare bonum voluntatis in naturali natum ex caelesti spirituali significatur per "Menassen", et verum intellectus in naturali etiam inde natum significatur per "Ephraimum." De nativitate eorum ita legitur apud Mosen,

"Et Josepho natum, duo filii antequam venit annus famis, quos peperit ei Asenath filia Potiphaerae sacerdotis On: et vocavit Joseph nomen primogeniti Menasseh, quia oblivisci me fecit Deus omnis laboris mei, et omnis domus patris mei: et nomen secundi vocavit Ephraim, quia fructificari me fecit Deus in terra afflictionis meae" (Genesis 41:50-52):

quid per illa verba in sensu spirituali intelligitur, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 1 5347, 5356); nempe quod per nomen primogeniti "Menasseh" intelligatur novum voluntarium in naturali et quale ejus, et per nomen secundi "Ephraim" novum intellectuale in naturali et quale ejus; seu quod idem, per "Menassen" bonum novi naturalis hominis, et per "Ephraim" verum ejus (videatur ibi n. 5351, 5354).

[3] Quod illa per" Menassen" et "Ephraimum" significentur, constare etiam potest ex eo, quod illi a Jacobo assumpti fuerint sicut Reuben et Simeon, de qua re ita apud Mosen,

"Dixit Jacob ad Josephum, ...Nunc duo filii tui nati tibi in terra Aegypti, usque ad venire me ad te in Aegyptum, mihi illi; Ephraim et Menasche sicut Reuben et Simeon erunt mihi;...super nomine fratrum suorum vocabuntur in hereditate sua" (Genesis 48:3, 5, 6):

quoniam per "Reubenem" significatur verum intellectu, quod est verum doctrinae, et per "Simeonem" significatur verum voluntate, quod est bonum vitae, ideo dicit Jacob, quod "Ephraim et Menasche essent illi sicut Reuben et Simeon", proinde "Ephraim" intellectuale verum, et "Menasche" voluntarium bonum. (Sed haec amplius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 6234-6241.)

[4] Simile etiam constare potest a benedictione Ephraimi et Menassis a Jacobo tunc Israele, quae talis,

Israel "benedixit Josepho, et dixit, Deus coram quo ambularunt patres mei, Abraham et Jischak, Deus pavens me ab illo usque ad diem hunc; Angelus redimens me ab omni malo, benedicat pueris, et Vocabitur in illis nomen meum, et nomen patrum meorum, Abrahami et Jischaki; et crescant in multitudinem in medio terrae" (Genesis 48:15, 16):

quod etiam hic per "Ephraimum" intelligatur verum intellectuale, et per "Menassen" bonum voluntarium, utrumque in naturali, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 6274-6285). Et quoque a benedictione Ephraimi et Menassis a Mose, quae talis,

De Josepho, "Primogenito bovis ejus honor illi, et cornua monocerotis cornua ejus, his populos feriet una ad fines terrae; et hi myriades Ephraimi et chiliades Menassis" (Deuteronomius 33:17),

quae explicata videantur supra (n. 316 [d] et 336 [b]).

Quod "Ephraim" significet intellectum veri, et "Menasche" voluntatem boni, utrumque in naturali, constare etiam potest ex his locis:

Apud Esaiam,

"In excandescentia Jehovae Zebaoth obscurata est terra, et factus est populus sicut cibus ignis; vir fratri suo non parcent, et si deciderit ad dextram esuriet tamen, et si comederit ad sinistram non saturabuntur; vir carnem brachii sui comedent, Menascheh Ephraimum, et Ephraimus Menaschen; una illi contra" 2 Jehovam (9:18-20 [B.A. 19-21]):

quod hic per quod "Menascheh comedet Ephraimum et Ephraimus Menaschen" significetur quod periturum sit omne bonum et verum ecclesiae, et quod bonum per falsum et verum per malum, videatur supra (n. 386 [b] , ubi singula explicata sunt).

[5] Apud Davidem,

"Mihi Gilead et Mihi Menascheh, et Ephraim robur capitis mei; Jehudah legislator meus" (Psalmuss 60:9 [B.A. 7] , et 108:9 [B.A. 8]):

per "Menaschen" hic significatur bonum ecclesiae, per "Ephraimum" verum ejus, et per "Gilead" naturale; et quoniam potentia Divina est vero ex bono in naturali, ideo dicitur "Ephraim robur capitis mei": quod Divina potentia sit per verum ex bono in naturali, est quia naturale est ultimum, in quod interiora, quae sunt spiritualia et caelestia, influunt, ac ubi simul sunt et subsistunt; sunt itaque ibi in pleno, in quo et ex quo est omnis operatio Divina; inde est quod Verbi sensui litterae, quia is est naturalis, insit potentia Divina (de qua videatur supra, n. 346; et in Arcanis Caelestibus n. 9836): ex his constare potest unde est quod Ephraim dicatur "robur capitis Jehovae": quod Jehudah dicatur "legislator Ipsius", est quia per "Jehudam" significatur Divinum Verum internum, seu Verbum in sensu spirituali, ac simile per "legislatorem" et "legem."

[6] Apud eundem,

"Pastor Israelis, adverte aurem, qui ducis sicut gregem Josephum; qui sedes super cherubis, effulge; coram Ephraimo, Benjamine et Menasche excita potentiam tuam, ac ito in salutem nobis" (Ps. 80 [2,] 3 [B.A. 1, 2]):

ex sensu spirituali patet quod haec verba contineant supplicationem ad Dominum ut instruat illos qui ab ecclesia, ac ducat per vera ad bonum, ita ad caelum; Dominus dicitur "Pastor Israelis" ex eo quod instruat et ducat; quare dicitur "Qui ducis sicut gregem Josephum"; per "Josephum" intelliguntur illi ab ecclesia qui in veris ex bono sunt: "qui sedes super cherubis" significat Dominum supra caelos, unde emittit lucem quae illustrat mentes; quare dicitur "Effulge": ut lux veri penetret usque ad illos qui in naturali vero et bono sunt, ita ad ultimos in ecclesia, significatur per "Coram Ephraimo, Benjamine et Menasche excita potentiam tuam"; per "Ephraimum" intelliguntur illi qui in naturali vero; naturale verum est quale est verum Verbi in sensu litterae; per "Menaschen" intelliguntur qui in naturali bono, quod est jucundum faciendi bonum et discendi verum; per "Benjaminem" intelligitur conjunctivum veri et boni, seu medium conjungens in naturali; per "excitare potentiam" intelligitur usque eo penetrare luce; ut salventur, significatur per "Ito in salutem nobis."

[7] Quoniam omne bonum quod est naturali homini, influit a Domino per spiritualem, et absque illo influxu non datur aliquod bonum in naturali; et quia per "Menaschen" repraesentabatur et inde significatur bonum in naturali homine ex origine spirituali, ideo data est tribui illi hereditas trans seu extra Jordanem et quoque cis seu intra Jordanem; nempe dimidiae tribui trans seu extra Jordanem, et dimidiae tribui cis seu intra Jordanem (Videatur Numeri 32:33, 39, 40; Deuteronomius 3:13; Joshua 13:29-31; 17:5-13, 16-18): per terram trans seu extra Jordanem repraesentabatur et significabatur ecclesia externa, quae est apud homines in naturali homine; per terram autem cis seu intra Jordanem representabatur et significabatur ecclesia interna, quae est apud homines in spirituali homine (de qua re videatur supra, n. 434 [c]) ac bonum est quod facit ecclesiam; ac id bonum influit immediate e spirituali homine in naturalem, et absque illo influxu non est ecclesia apud hominem; haec causa est quod tribui Menassis, per quam significabatur bonum ecclesiae, data sit hereditas tam intra quam extra Jordanem. Quod bonum spirituale influat in bonum naturale immediate, in verum autem naturale mediate, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 3314, 3573, 3576, 3616, 3969, 3995, 4563); et inde quod parallelismus sit inter bonum spirituale et bonum naturale, non autem inter verum spirituale et verum naturale (n. 1831, 1832, 3514, 3564).

Quod "Menascheh" significet bonum ecclesiae seu bonum vitae, quod idem est cum bono voluntatis, constare potest ex repraesentatione et inde significatione "Ephraimi", quod sit verum ecclesiae, seu verum doctrinae, quod idem est cum vero intellectus; erant enim fratres, et bonum ac verum in Verbo dicuntur fratres.

(Quod "Ephraim" significet verum doctrinae, ac inde intellectuale ecclesiae, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 5354, ubi plura loca e verbo, ubi Ephraim nominatur, allata et explicata sunt; ac praeterea ibi, n. 3969, 6222, 6234, 6238, 6267, 6296.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3314

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3314. ‘Et Rebecca amans Jacobum’: quod significet quod Divinum Verum Divini Rationalis amaret doctrinam veri, constat a repraesentatione ‘Rebeccae’ quod sit Divinum Verum Divini Rationalis, de qua n. 3012, 3013, 3077, et in toto capite praecedente ubi de Rebecca agitur; et ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit doctrina veri naturalis, et in sensu supremo Domini Divinum Naturale quoad verum, de qua n. 3305. Quod Divinum Bonum Rationalis amaret Bonum quod Naturali, et Divinum Verum Divini Rationalis amaret Verum quod Naturali, ita se habet: est bonum et 1 verum quod constituit rationale, et est quoque bonum et verum quod constituit naturale; bonum rationalis influit absque vero, ita immediate, in bonam naturalis, et quoque per verum, ita mediate; at bonum rationalis influit per veram rationalis in veram naturalis, ita mediate, et quoque per bonum naturalis in verum ibi, ita quoque mediate; inde est quod arctior conjunctio sit boni rationalis cum bono naturalis quam cum vero hujus, quae conjunctio significatur per quod ‘Jishak amaret Esavum’; et quod arctior conjunctio sit veri rationalis cum vero naturalis quam cum bono hujus, quae conjunctio significatur per quod ‘Rebecca amaret Jacobum’.

[2] Haec quidem talia sunt quae aegre cadere possunt in captum, cumprimis ex causa quia omnium communissima hujus rei non sunt in orbe, ne quidem in erudito, nota, ut quod rationale sit distinctum a naturali, quodque bonum et verum sit quod constituit rationale et quod naturale, et minus quod rationale influat in naturale ut homo cogitare 2 possit, et velle sicut cogitat; cum haec quae communissima sunt, ignota 3 sunt, aegre potest capi influxus, de quo supra; haec sunt tamen in quibus angeli lucem habent et innumerabilia percipiunt, et hoc cum delectatione in qua sunt cum de Divino Domini quoad Humanum simul datur illis cogitare: homo qui est in bono et in quo angelicum dum est in corpore, etiam aliqua luce a Domino in his et similibus donatur, at qui non in bono est, taedium sentit cum de talibus cogitat, 4 et taedium eo majus 5 quo plus de illis cogitat applicate ad Divinum quod Humano Domini; qui itaque tales sunt, praestat ut animum removeant inde, nam nihil usque capiunt, immo rejiciunt, dicendo corde, Quid mihi hoc? non inde nihil honor, nec inde mihi lucrum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts est.

2. The Manuscript has et velle potest sicut cogitat;

3. The Manuscript has sint

4. The Manuscript has quod

5. The Manuscript inserts fit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.