Bible

 

Jeremias 51:31

Studie

       

31 Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3024

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3024. Quod ‘non accipias mulierem filio meo e filiabus Canaanitae’ significet quod Rationale Divinum non conjungeretur alicui affectioni quae cum vero discordat, constat a significatione ‘accipere mulierem’ quod sit conjungi per foedus conjugii; ex significatione ‘filii mei’, nempe Jishaki, quod sit Rationale Divinum Domini, de qua n. 1893, 2066, 2083, 2630; a significatione ‘filiarum’ quod sint affectiones, de qua n. 489-491, 568, 2362: et a significatione ‘Canaanitae’ quod sit malum, de qua n. 1444, 1573, 1574; inde est quod ‘filiae Canaanitae’ sint affectiones quae a vero discordant. Agitur hic de vero Divino quod adjungendum bono Divino Rationalis Domini, ut videri potest a contentis n. 3013; per ‘mulierem’ quae foedere conjugii associanda, intelligitur ipsum illud verum quod per viam communem ex naturali homine evocandum; per ‘filium meum’ intelligitur Rationale Domini quoad bonum cui adjungendum seu associandum; inde scire potest 1 quod per ‘non acciperet mulierem filio e filiabus Canaanitae’, significetur quod non conjungeretur alicui affectioni quae a vero discordat; omnis conjunctio veri cum bono fit per affectionem, nusquam enim aliquod verum intrat in rationale hominis et ibi conjungitur nisi per affectionem, nam in affectione est bonum amoris, quod unice conjungit, n. 1895, quod etiam notum potest esse 2 ei qui reflectit.

[2] Quod ‘filiae Canaanitae’ significent affectiones quae a vero discordant, hoc est, affectiones falsi, constare potest a significatione ‘filiarum’; filiae enim in Verbo multis 3 locis nominantur, et quisque ibi videre potest quod non filiae intelligantur, sicut filia Zionis, filia Hierosolymae, filia Tarshish, filia populi Mei, quae quod sint affectiones boni et veri, in locis supra adductis ostensum est; et quia sunt affectiones boni et veri, etiam sunt Ecclesiae, nam Ecclesiae sunt Ecclesiae ex affectionibus illis; inde est quod per ‘filiam Zionis’ significetur Ecclesia caelestis, et hoc ex affectione boni; per ‘filiam autem Hierosolymae’ Ecclesia spiritualis, ex affectione veri, n. 2362, etiam per filiam populi Mei, Esai. 22:4; Jer. 6:14, 26; 8:19, 21-23; 14:17; Thren. 2:11; 4:6; Ezech. 13:17.

[3] Inde patet quid per filias gentium, ut per ‘filias Philistaeorum, filias Aegypti, filias Tyri et Zidonis, filias Edomi, filias Moabi, filias Chaldaeorum et Babelis, filias Sodomae’ significatur, quod nempe affectiones mali et falsi, ex quibus religiosa illorum, ita ipsa religiosa; quod haec sit significatio filiarum, constare potest ab his locis;

apud Ezechielem,

Filiae gentium lamentabuntur Aegyptum, ... plange super multitudine Aegypti, et descendere fac illam, illam et filias gentium magnificarum ad terram inferiorum cum descendentibus foveam, 32:16, 18;

‘filiae gentium magnificarum’ pro affectionibus mali:

apud Samuelem, Ne indicate in Gath, ne evangelizate in plateis Askalonis, forte gaudent filiae Philistaeorum, ... forte exsultant filiae praeputiatorum, 2 Sam. 1:20:

apud Ezechielem,

Scortata es cum filiis Aegypti, ... dedi te in animam odentium te, filiarum Philistaeorum, ... antequam revelaretur malum tuum, sicut tempus ignominiae filiarum Syriae, et omnium circuituum ejus, filiarum Philistaeorum contemnentium te e circuitu, 16:26, 27, 57; quod non filiae hic intellectae sint, quisque videre potest, sed quod religiosa talium qui significantur per ‘Philistaeos’, quae talia quod multum loquantur de fide, et nullam fidei vitam agunt, videatur n. 1197, 1198; inde etiam dicti sunt ‘praeputiati’, hoc est, absque charitate:

[4] apud Jeremiam,

Ascende Gilead, et sume balsamum virgo filia Aegypti.... Vasa migrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti. Pudefacta est filia Aegypti, ... data in manum populi septentrionis, 46:11, 19, 24;

‘filia Aegypti’ pro affectione ratiocinandi de veris fidei num ita sit, ex scientificis; ita pro religioso quod inde exsurgit, quod tale est 4 quod nihil credatur nisi quod sensibus capitur, ita nihil veri fidei, videatur n. 215, 232, 233, 1164, 1165, 1386, 1385, 2196, 2203, 2209, 2568, 2588:

apud Esaiam,

Dixit, Non 5 addes amplius exsultare oppressa virgo filia Zidonis, 23:12:

apud Davidem,

Filia Tyri in munere, facies tuas deprecabuntur divites populi, Ps. 45:13 [KJV Ps. 45:12];

quid filia Zidonis et filia Tyri, patet a significatione 'Zidonis et Tyri, de qua n. 1201 apud Jeremiam,

Gaude et laetare filia Edomi; ... consummata est iniquitas tua filia Zionis, non addet migrare facere te, visitabitur iniquitas tua filia Edomi, Thren. 4:[21], 22:

apud Esaiam,

Sicut avis vagabunda, nidus emissus, erunt filiae Moabi, 16:2:

apud eundem,

Descende et sede super pulvere virgo filia Babelis, sede ad terram, non thronus, filia Chaldaeorum.... Sede silens, et intra in tenebras filia Chaldaeorum, quia non addes, vocent te dominam regnorum, 47:1, 5:

apud Jeremiam,

Populus veniens e septentrione, ... ordinatus sicut vir ad bellum, super te filia Babelis, 50:41, 42

apud eundem,

Filia Babelis sicut area, tempus ad triturandum eam, 51:33:

apud Zachariam, Heu Zion eripe te, habitans cum filia Babelis, 2:11 [KJV, 2:7]:

apud Davidem,

Filia Babelis vastata est, Ps. 137:8:

apud Ezechielem,

Sorores tuae, Sodoma et filiae ejus redibunt ad antiquum suum; et Samaria et filiae ejus redibunt ad antiquum suum, 16:55;

quod 6 in his locis per ‘filias’ non filiae intellectae sint, quisque 7 videre potest, sed quod affectiones quae a vero discordant, ita religiosa quae sunt inde;

[5] quaenam autem religiosa sunt, patet a significatione 'illorum populorum, ut ab Edomi, Moabi, Chaldaeorum, Babelis, Sodomae, Samariae, de quibus passim in explicationibus ad capita priora Geneseos: inde nunc constat quid per ‘filias Canaanitae’ hic loci significatur.

[6] Quod non contraherent matrimonia cum filiabus Canaanitarum, spectabat quoque illa spiritualia, quod bonum et falsum, ac malum et verum, non conjungerentur, inde enim profanatio; prohibitio etiam erat repraesentativum illius rei, de qua Deut. 7:3, et apud 8 Malachiam, Profanavit Jehudah sanctitatem Jehovae, quod amavit et maritavit filiam dei alieni, 2:11.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has quod non acciperet mulierem filio e filiabus Canaanitae, in sensu interno illa significetur nempe quod non conjungeretur alicui affectioni quae cum vero discordat, deletes nempe... discordat.

2. The Manuscript has unicuivis

3. The Manuscript inserts in.

4. The Manuscript has ut

5. The Manuscript has addas

6. The Manuscript has hic

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Jeremias 46

Studie

   

1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes.

2 Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda.

3 Præparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum.

4 Jungite equos, et ascendite, equites : state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.

5 Quid igitur ? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, forte eorum cæsos : fugerunt conciti, nec respexerunt : terror undique, ait Dominus.

6 Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis : ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt.

7 Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus ?

8 Ægyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet : Ascendens operiam terram : perdam civitatem, et habitatores ejus.

9 Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Æthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas.

10 Dies autem ille Domini Dei exercituum, Dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis : devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum : victima enim Domini Dei exercituum, in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.

11 Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Ægypti : frustra multiplicas medicamina, sanitas non erit tibi.

12 Audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.

13 Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti :

14 Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis : dicite : Sta, et præpara te, quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.

15 Quare computruit fortis tuus ? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.

16 Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent : Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostræ, a facie gladii columbæ.

17 Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti : tumultum adduxit tempus.

18 Vivo ego, inquit rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet.

19 Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Ægypti : quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit.

20 Vitula elegans atque formosa Ægyptus, stimulator ab aquilone veniet ei.

21 Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt, quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.

22 Vox ejus quasi æris sonabit : quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi cædentes ligna.

23 Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest : multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus.

24 Confusa est filia Ægypti, et tradita in manu populo aquilonis.

25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ, et super Pharaonem, et super Ægyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo :

26 et dabo eos in manu quærentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus : et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.

27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob : et ne paveas, Israël : quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ : et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.

28 Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum : quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam : sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.