Bible

 

Jeremias 51:31

Studie

       

31 Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3024

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3024. Quod ‘non accipias mulierem filio meo e filiabus Canaanitae’ significet quod Rationale Divinum non conjungeretur alicui affectioni quae cum vero discordat, constat a significatione ‘accipere mulierem’ quod sit conjungi per foedus conjugii; ex significatione ‘filii mei’, nempe Jishaki, quod sit Rationale Divinum Domini, de qua n. 1893, 2066, 2083, 2630; a significatione ‘filiarum’ quod sint affectiones, de qua n. 489-491, 568, 2362: et a significatione ‘Canaanitae’ quod sit malum, de qua n. 1444, 1573, 1574; inde est quod ‘filiae Canaanitae’ sint affectiones quae a vero discordant. Agitur hic de vero Divino quod adjungendum bono Divino Rationalis Domini, ut videri potest a contentis n. 3013; per ‘mulierem’ quae foedere conjugii associanda, intelligitur ipsum illud verum quod per viam communem ex naturali homine evocandum; per ‘filium meum’ intelligitur Rationale Domini quoad bonum cui adjungendum seu associandum; inde scire potest 1 quod per ‘non acciperet mulierem filio e filiabus Canaanitae’, significetur quod non conjungeretur alicui affectioni quae a vero discordat; omnis conjunctio veri cum bono fit per affectionem, nusquam enim aliquod verum intrat in rationale hominis et ibi conjungitur nisi per affectionem, nam in affectione est bonum amoris, quod unice conjungit, n. 1895, quod etiam notum potest esse 2 ei qui reflectit.

[2] Quod ‘filiae Canaanitae’ significent affectiones quae a vero discordant, hoc est, affectiones falsi, constare potest a significatione ‘filiarum’; filiae enim in Verbo multis 3 locis nominantur, et quisque ibi videre potest quod non filiae intelligantur, sicut filia Zionis, filia Hierosolymae, filia Tarshish, filia populi Mei, quae quod sint affectiones boni et veri, in locis supra adductis ostensum est; et quia sunt affectiones boni et veri, etiam sunt Ecclesiae, nam Ecclesiae sunt Ecclesiae ex affectionibus illis; inde est quod per ‘filiam Zionis’ significetur Ecclesia caelestis, et hoc ex affectione boni; per ‘filiam autem Hierosolymae’ Ecclesia spiritualis, ex affectione veri, n. 2362, etiam per filiam populi Mei, Esai. 22:4; Jer. 6:14, 26; 8:19, 21-23; 14:17; Thren. 2:11; 4:6; Ezech. 13:17.

[3] Inde patet quid per filias gentium, ut per ‘filias Philistaeorum, filias Aegypti, filias Tyri et Zidonis, filias Edomi, filias Moabi, filias Chaldaeorum et Babelis, filias Sodomae’ significatur, quod nempe affectiones mali et falsi, ex quibus religiosa illorum, ita ipsa religiosa; quod haec sit significatio filiarum, constare potest ab his locis;

apud Ezechielem,

Filiae gentium lamentabuntur Aegyptum, ... plange super multitudine Aegypti, et descendere fac illam, illam et filias gentium magnificarum ad terram inferiorum cum descendentibus foveam, 32:16, 18;

‘filiae gentium magnificarum’ pro affectionibus mali:

apud Samuelem, Ne indicate in Gath, ne evangelizate in plateis Askalonis, forte gaudent filiae Philistaeorum, ... forte exsultant filiae praeputiatorum, 2 Sam. 1:20:

apud Ezechielem,

Scortata es cum filiis Aegypti, ... dedi te in animam odentium te, filiarum Philistaeorum, ... antequam revelaretur malum tuum, sicut tempus ignominiae filiarum Syriae, et omnium circuituum ejus, filiarum Philistaeorum contemnentium te e circuitu, 16:26, 27, 57; quod non filiae hic intellectae sint, quisque videre potest, sed quod religiosa talium qui significantur per ‘Philistaeos’, quae talia quod multum loquantur de fide, et nullam fidei vitam agunt, videatur n. 1197, 1198; inde etiam dicti sunt ‘praeputiati’, hoc est, absque charitate:

[4] apud Jeremiam,

Ascende Gilead, et sume balsamum virgo filia Aegypti.... Vasa migrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti. Pudefacta est filia Aegypti, ... data in manum populi septentrionis, 46:11, 19, 24;

‘filia Aegypti’ pro affectione ratiocinandi de veris fidei num ita sit, ex scientificis; ita pro religioso quod inde exsurgit, quod tale est 4 quod nihil credatur nisi quod sensibus capitur, ita nihil veri fidei, videatur n. 215, 232, 233, 1164, 1165, 1386, 1385, 2196, 2203, 2209, 2568, 2588:

apud Esaiam,

Dixit, Non 5 addes amplius exsultare oppressa virgo filia Zidonis, 23:12:

apud Davidem,

Filia Tyri in munere, facies tuas deprecabuntur divites populi, Ps. 45:13 [KJV Ps. 45:12];

quid filia Zidonis et filia Tyri, patet a significatione 'Zidonis et Tyri, de qua n. 1201 apud Jeremiam,

Gaude et laetare filia Edomi; ... consummata est iniquitas tua filia Zionis, non addet migrare facere te, visitabitur iniquitas tua filia Edomi, Thren. 4:[21], 22:

apud Esaiam,

Sicut avis vagabunda, nidus emissus, erunt filiae Moabi, 16:2:

apud eundem,

Descende et sede super pulvere virgo filia Babelis, sede ad terram, non thronus, filia Chaldaeorum.... Sede silens, et intra in tenebras filia Chaldaeorum, quia non addes, vocent te dominam regnorum, 47:1, 5:

apud Jeremiam,

Populus veniens e septentrione, ... ordinatus sicut vir ad bellum, super te filia Babelis, 50:41, 42

apud eundem,

Filia Babelis sicut area, tempus ad triturandum eam, 51:33:

apud Zachariam, Heu Zion eripe te, habitans cum filia Babelis, 2:11 [KJV, 2:7]:

apud Davidem,

Filia Babelis vastata est, Ps. 137:8:

apud Ezechielem,

Sorores tuae, Sodoma et filiae ejus redibunt ad antiquum suum; et Samaria et filiae ejus redibunt ad antiquum suum, 16:55;

quod 6 in his locis per ‘filias’ non filiae intellectae sint, quisque 7 videre potest, sed quod affectiones quae a vero discordant, ita religiosa quae sunt inde;

[5] quaenam autem religiosa sunt, patet a significatione 'illorum populorum, ut ab Edomi, Moabi, Chaldaeorum, Babelis, Sodomae, Samariae, de quibus passim in explicationibus ad capita priora Geneseos: inde nunc constat quid per ‘filias Canaanitae’ hic loci significatur.

[6] Quod non contraherent matrimonia cum filiabus Canaanitarum, spectabat quoque illa spiritualia, quod bonum et falsum, ac malum et verum, non conjungerentur, inde enim profanatio; prohibitio etiam erat repraesentativum illius rei, de qua Deut. 7:3, et apud 8 Malachiam, Profanavit Jehudah sanctitatem Jehovae, quod amavit et maritavit filiam dei alieni, 2:11.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has quod non acciperet mulierem filio e filiabus Canaanitae, in sensu interno illa significetur nempe quod non conjungeretur alicui affectioni quae cum vero discordat, deletes nempe... discordat.

2. The Manuscript has unicuivis

3. The Manuscript inserts in.

4. The Manuscript has ut

5. The Manuscript has addas

6. The Manuscript has hic

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1573

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1573. ‘Et Canaanita et Perizzita tunc habitans in terra’: quod significet mala et falsa in externo homine, constare potest a significatione ‘Canaanitae’ quod sit malum a matre hereditarium in externo homine, de qua prius n. 1444, et ex significatione ‘Perizzitae’ quod sit falsum inde, de qua in sequentibus: quod hereditarium a matre malum fuerit apud Dominum in externo Ipsius homine, prius dictum videatur n. 1414 et 1414; quod inde falsum, sequitur; ubi malum hereditarium, ibi quoque falsum; hoc nascitur ab illo, sed falsum a malo non potest nasci priusquam homo scientificis et cognitionibus imbutus est; malum non habet aliud in quod operetur aut influat nisi in scientifica et cognitiones; ita malum quod est partis voluntariae vertitur in falsum in parte intellectuali, quare hoc falsum etiam fuit hereditarium, quia natum ab hereditario, non autem falsum ex principiis falsi; sed erat in externo homine quod internus homo videre potuit quod falsum:

[2] et quia malum hereditarium a matre fuit antequam Dominus imbutus fuit scientificis et cognitionibus, seu ‘antequam Abram peregrinatus in Aegypto’, dicitur quod ‘Canaanita fuerit in terra’, non autem ‘Perizzita’, cap. praec. vers. 6;

hic autem postquam scientificis et cognitionibus imbutus, dicitur quod ‘Canaanita et Perizzita habitarent in terra’, ex quibus constat quod per ‘Canaanitam’ significetur malum et per ‘Perizzitam’ falsum; inde etiam constat quod memoratio Canaanitae et Perizzitae non sit in serie aliqua historica, nam in antecedentibus et sequentibus nihil agitur de illis, ita quoque cap. praec. vers. 6 ubi memoratur Canaanita; ex quo patet quod arcanum quoddam hic lateat, quod sciri non potest nisi a sensu interno.

[3] Quisque mirari potest quod dicatur malum hereditarium a matre fuerit apud Dominum; sed quia hic ita manifeste dicitur, et in sensu interno de Domino agitur, inde non dubitari potest quin ita fuerit: nusquam enim aliquis homo nasci potest a quodam homine nisi trahat inde malum; sed aliud est malum hereditarium quod ducitur a patre, et aliud quod a matre; hereditarium malum a patre est interius et manet in aeternum, nam nusquam eradicari potest; tale non fuit Domino, quoniam a Patre Jehovah natus, ita Divinus seu Jehovah quoad interna; sed hereditarium malum a matre est hominis externi, quod apud Dominum, et vocatur ‘Canaanita in terra’, et falsum inde ‘Perizzita’. Ita natus Dominus sicut alius homo, et infirmitates habuit sicut alius homo.

[4] Quod malum hereditarium ex matre traxerit, constat evidenter ex eo quod tentationes subierit; nusquam aliquis tentari potest cui nullum est malum; est malum apud hominem quod tentat et per quod tentatur: quod Dominus tentatus, et graviores tentationes subierit quam usquam aliquis homo quoad unam myriadis partem sustinere possit, et quod solus sustinuerit ac malum, seu diabolum et totum infernum, propria potentia evicerit, etiam constat; de quibus tentationibus ita apud Lucam, Jesus... ductus in spiritu in desertum, quadraginta dies tentatus a diabolo, ita ut non comederit in diebus istis: postquam autem absolvit omnem tentationem diabolus, destitit ab Ipso ad tempus; inde reversus in virtute spiritus in Galilaeam, 4:1, 2, 13,

[14]:

[5] et apud Marcum, Spiritus Jesum impellens fecit exire in desertum, et erat in deserto dies quadraginta, tentatus, et erat cum bestiis, 1:12, 13;

ubi per ‘bestias’ significatur infernum; praeter quod usque, ad mortem tentatus, ut sudores essent guttae sanguinis, Cumque esset in angore, intensius oravit; factus vero est sudor Ipsius, ut guttae sanguinis descendentes super terram, Luc. 22:44.

[6] Nusquam aliquis angelus potest tentari a diabolo, quia dum est in Domino, mali spiritus ne quidem e longinquo approximare possunt, ilico corripiuntur horrore et terrore; multo minus potuisset infernum ad Dominum si natus fuisset Divinus, hoc est, absque malo adhaerente a matre.

[7] Quod etiam Dominus portaverit iniqua et mala generis humani, est quoque communis praedicatorum formula; sed in se derivare iniqua et mala, nisi per viam hereditariam, nusquam fieri potest; Divinum non est susceptibile mali: quapropter ut vinceret malum propriis viribus, quod nusquam aliquis homo potuit nec potest, et sic fieret Justitia solus, voluit nasci sicut alius homo: alioquin nec opus fuisset ut nasceretur; nam Humanam Essentiam potuit Dominus assumere absque nativitate, sicut etiam quandoque assumpsit, cum visus Antiquissimae Ecclesiae, ut et prophetis; sed ideo ut quoque malum indueret contra quod pugnaret et quod vinceret, in mundum venit, et sic in Se conjungeret Essentiam Divinam Essentiae Humanae.

[8] Sed Domino nullum malum actuale seu proprium fuit, sicut Ipse quoque dicit apud Johannem, Quis ex vobis arguet Me de peccato? 8:46.

Ex his nunc manifeste patet quid significatur per ‘quod lis fuerit inter pastores pecoris Abrami, et inter pastores pecoris Loti’ quae incontinenter praecedunt; causa erat quia ‘Canaanita et Perizzita habitabat in terra’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.