Bible

 

Jeremias 39

Studie

   

1 Anno nono Sedeciæ regis Juda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, ad Jerusalem, et obsidebant eam.

2 Undecimo autem anno Sedeciæ, mense quarto, quinta mensis, aperta est civitas :

3 et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media : Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis.

4 Cumque vidisset eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt : et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam quæ erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti.

5 Persecutus est autem eos exercitus Chaldæorum, et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichontinæ, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis, in Reblatha, quæ est in terra Emath : et locutus est ad eum judicia.

6 Et occidit rex Babylonis filios Sedeciæ in Reblatha, in oculis ejus : et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis.

7 Oculos quoque Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem.

8 Domum quoque regis et Domum vulgi succenderunt Chaldæi igni, et murum Jerusalem subverterunt.

9 Et reliquias populi qui remanserant in civitate, et perfugas qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi qui remanserant, transtulit Nabuzardan, magister militum, in Babylonem.

10 Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan, magister militum, in terra Juda, et dedit eis vineas et cisternas in die illa.

11 Præceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Jeremia Nabuzardan, magistro militum, dicens :

12 Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias : sed ut voluerit, sic facias ei.

13 Misit ergo Nabuzardan princeps militiæ, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis,

14 miserunt, et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan, ut intraret in domum, et habitaret in populo.

15 Ad Jeremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens :

16 Vade, et dic Abdemelech Æthiopi, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa.

17 Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum quos tu formidas :

18 sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3447

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3447. ‘Abimelech ivit ad illum e Gerar’: quod significet doctrinam fidei spectantem rationalia, constat ex repraesentatione ‘Abimelechi’ quod sit doctrina fidei spectans rationalia, de qua n. 2504, 2509, 2510, 3391, 1 3393, 3398; et a significatione ‘Geraris’ quod sit fides, de qua n. 1209, 2504, 3365, 3384, 3385; quid doctrina spectans rationalia, videatur n. 3368. Agitur hic et usque ad vers. 33 de illis qui in sensu litterali Verbi sunt, et inde in doctrinalibus fidei, ac de doctrinalium horum quatenus ex sensu litterali sunt, concordantia cum sensu interno; ‘Abimelech 2 et Ahuzzath socius illius, ac Phicol dux exercitus illius’ illa repraesentant; sunt illi qui fidem faciunt essentialem, et charitatem quidem non rejiciunt, sed postponunt, ita doctrinam praeferunt vitae; nostrae Ecclesiae hodie paene omnes tales sunt, praeter illam quae est in gentilismo Christiano, ubi per mittitur adorare sanctos et eorum idola.

[2] Sicut in omni Ecclesia Domini sunt qui interni homines sunt, et qui externi; ac interni sunt qui in affectione boni, 3 et externi qui in affectione veri; ita quoque hi qui per ‘Abimelechum, ejus socium 4 et ducem exercitus’ hic repraesentantur; interni sunt, de quibus prius cap. xxi vers. 22-33 actum est, ubi de Abimelecho et Phicole duce exercitus ejus, quod ad Abrahamum venerint, et pepigerint cum illo foedus in Beersheba, de quibus videatur n. 2719, 2720; externi autem sunt, de quibus hic agitur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts enim.

3. The Manuscript has at

4. The Manuscript has ac.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3368

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3368. ‘Ne descendas Aegyptum, reside in terra quam dico ad te’: quod significet quod non ad scientifica, sed ad rationalia, quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri, constat a significatione ‘Aegypti’ quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462; et a significatione ‘terrae’ quod hic sint rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri, terra enim quae hic intelligitur, est Gerar ubi Abimelech rex Philistaeorum, et per ‘Gerarem’ significatur fides, perque ‘Abimelechum’ doctrina fidei spectans rationalia, et per ‘regem Philistaeorum’ doctrinalia, videatur n. 3364, 3365; ideo per ‘terram’, nempe Gerarem ubi Abimelechus, non aliud in sensu interno significatur; significatio enim terrae est varia, videatur n. 620, 636, 1 1066, et significat quale gentis de qua praedicatur n. 1262; in proprio autem sensu significat Ecclesiam, n. 3355, et quia Ecclesiam, etiam significat illa quae sunt Ecclesiae, hoc est, illa quae apud hominem faciunt Ecclesiam, proinde doctrinalia charitatis et fidei, ita quoque rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri; hae enim quod sint Ecclesiae vera, ita ejus doctrinalia, videatur supra n. 3364, 3365;

[2] sive dicas rationalia a Divino illustrata, sive apparentias veri, sive vera caelestia et spiritualia, qualia in regno Domini in Caelis seu in caelo, et qualia in regno Domini in terris seu in Ecclesia, idem est; eadem quoque dicuntur doctrinalia, sed hoc a veris quae in illis; rationale angelicum et humanum est et vocatur rationale ex apparentiis veri illustratis a Divino; absque illis non est rationale; ita rationalia sunt illae. Quod hic dicatur quod ‘ad Aegyptum non descenderet’, hoc est, quod non ad scientifica, est quia de scientificis prius actum est, peregrinatio enim Abrahami in Aegypto, repraesentabat instructionem Domini in scientificis in pueritia, videatur n. 1502: cum arcano quod ‘non descenderet in Aegyptum, sed peregrinaretur in terra Geraris’, hoc est, quod non spectaret ad scientifica sed ad rationalia, ita se habet:

[3] omnes apparentiae veri in quibus Divinum, sunt rationalis, usque adeo ut vera rationalia et apparentiae veri sint idem, scientifica autem sunt naturalis, usque adeo ut naturalia et vera scientifica 2 sint idem; vera rationalia, seu apparentiae veri, nusquam possunt esse et existere nisi ex influxu Divini in rationale, et per 3 rationalia in scientifica quae naturalis sunt; quae tunc fiunt in rationali apparent in naturali sicut multorum imago simul in speculo; ac ita sistuntur 4 coram homine, etiam coram angelo; sed coram angelo non ita evidenter in naturali, sed 5 apud illos qui in mundo spirituum, 6 et in spirituali naturali sunt, inde his repraesentativa veri;

[4] similiter se habet apud unumquemvis hominem, nam, ut prius dictum, qui in bono est, exiguum caelum est, seu quod idem, imago caeli maximi, et quia Divinum Verum non immediate influere potest in scientifica quae sunt naturalis ejus hominis, sed per rationalia, ut dictum, ideo hic dicitur quod ‘non descenderet Aegyptum, sed resideret in terra Geraris’: sed de his non potest clara idea haberi nisi sciatur 7 qualis influxus est, ut et quales ideae, quapropter de illis, ex Divina Domini Misericordia, ad finem capitum, ubi experientiae, agendum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts quoque.

3. The Manuscript has rationale

4. The Manuscript inserts vera.

5. The Manuscript inserts in commune.

6. The Manuscript has qui

7. The Manuscript inserts prius.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.