Bible

 

Jeremias 39

Studie

   

1 Anno nono Sedeciæ regis Juda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, ad Jerusalem, et obsidebant eam.

2 Undecimo autem anno Sedeciæ, mense quarto, quinta mensis, aperta est civitas :

3 et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media : Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis.

4 Cumque vidisset eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt : et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam quæ erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti.

5 Persecutus est autem eos exercitus Chaldæorum, et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichontinæ, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis, in Reblatha, quæ est in terra Emath : et locutus est ad eum judicia.

6 Et occidit rex Babylonis filios Sedeciæ in Reblatha, in oculis ejus : et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis.

7 Oculos quoque Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem.

8 Domum quoque regis et Domum vulgi succenderunt Chaldæi igni, et murum Jerusalem subverterunt.

9 Et reliquias populi qui remanserant in civitate, et perfugas qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi qui remanserant, transtulit Nabuzardan, magister militum, in Babylonem.

10 Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan, magister militum, in terra Juda, et dedit eis vineas et cisternas in die illa.

11 Præceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Jeremia Nabuzardan, magistro militum, dicens :

12 Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias : sed ut voluerit, sic facias ei.

13 Misit ergo Nabuzardan princeps militiæ, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis,

14 miserunt, et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan, ut intraret in domum, et habitaret in populo.

15 Ad Jeremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens :

16 Vade, et dic Abdemelech Æthiopi, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa.

17 Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum quos tu formidas :

18 sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3447

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3447. ‘Abimelech ivit ad illum e Gerar’: quod significet doctrinam fidei spectantem rationalia, constat ex repraesentatione ‘Abimelechi’ quod sit doctrina fidei spectans rationalia, de qua n. 2504, 2509, 2510, 3391, 1 3393, 3398; et a significatione ‘Geraris’ quod sit fides, de qua n. 1209, 2504, 3365, 3384, 3385; quid doctrina spectans rationalia, videatur n. 3368. Agitur hic et usque ad vers. 33 de illis qui in sensu litterali Verbi sunt, et inde in doctrinalibus fidei, ac de doctrinalium horum quatenus ex sensu litterali sunt, concordantia cum sensu interno; ‘Abimelech 2 et Ahuzzath socius illius, ac Phicol dux exercitus illius’ illa repraesentant; sunt illi qui fidem faciunt essentialem, et charitatem quidem non rejiciunt, sed postponunt, ita doctrinam praeferunt vitae; nostrae Ecclesiae hodie paene omnes tales sunt, praeter illam quae est in gentilismo Christiano, ubi per mittitur adorare sanctos et eorum idola.

[2] Sicut in omni Ecclesia Domini sunt qui interni homines sunt, et qui externi; ac interni sunt qui in affectione boni, 3 et externi qui in affectione veri; ita quoque hi qui per ‘Abimelechum, ejus socium 4 et ducem exercitus’ hic repraesentantur; interni sunt, de quibus prius cap. xxi vers. 22-33 actum est, ubi de Abimelecho et Phicole duce exercitus ejus, quod ad Abrahamum venerint, et pepigerint cum illo foedus in Beersheba, de quibus videatur n. 2719, 2720; externi autem sunt, de quibus hic agitur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts enim.

3. The Manuscript has at

4. The Manuscript has ac.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2504

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2504. ‘Et peregrinatus est in Gerar’: quod significet instructione inde in spiritualibus fidei, constat a significatione ‘peregrinari’ quod sit instrui, de qua n. 1463, 2025; et a significatione ‘Geraris’ quod spirituale fidei: Gerar nominatur aliquibus in locis in Generi, ut 10:19; 26:1, 6, 17, 20, 26, ac in illis significat fidem, et hoc ex causa quia Gerar erat in Philistaea, et per ‘Philistaeam’ significatur scientia cognitionum fidei, videatur n. 1197, 1198; et Gerar erat ubi ipse rex Philistaeorum habitabat, inde est quod per ‘Gerarem’ significetur ipsa fides, n. 1209; perque ‘regem Geraris’ ipsum verum fidei, nam ‘rex’ in sensu interno est verum, n. 1672, 2015, 2069; ita per ‘Abimelechum’ doctrina fidei, de quo in sequentibus. Sunt in genere intellectualia fidei, sunt rationalia fidei, et sunt scientifica fidei; ordine sibi ita ab interioribus ad exteriora procedunt; quae fidei intima sunt vocantur intellectualia; quae ex illis aut inde procedunt, sunt fidei rationalia; quae ex his iterum sunt fidei scientifica; se habent illa ut cum eruditis loquendum, sicut prius ad posterius, aut quod idem, sicut superius ad inferius, hoc est, sicut interius ad exterius: apparet quidem homini, sicut scientificum fidei sit primum, et ex illo dein existat rationale, et demum intellectuale, et hoc ex causa quia homo ita a pueritia procedit, sed usque intellectuale continue influit rationale, et hoc in scientificum, quod homo nescit; sed in pueritia obscure, in adultiore aetate evidentius, et tandem cum regeneratus est homo luculenter; apud hunc apparet quod talis ordo sit, et adhuc plenius in altera vita, videatur n. 1495; haec omnia vocantur spiritualis, quae distinguuntur ita in gradus, et ordine tali succedunt; spiritualia fidei sunt omnia vera quae ex bono, hoc est, ex origine caelesti; quicquid est ex caelesti derivatum, est spirituale fidei.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.