Bible

 

Hoschea 13:6

Studie

       

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3574

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3574. ‘Et accessit et osculatus est illum’: quod significet praesentiam et unitionem, constat a significatione ‘accedere’ quod sit praesentia, et ex significatione ‘osculari’ quod sit unitio seu conjunctio ex affectione 1 , n. 2 3573; quod ‘osculari’ id significet, patet etiam ab 3 aliis locis in Verbo, ut apud Davidem,

Servite Jehovae in timore, ... et osculamini Filium, ne irascatur, et pereatis in via, quia exardebit brevi ira Ipsius, beati omnes confidentes in Ipso, Ps. 2 [11, ] 12; ubi de Domino, Cujus Divinum Humanum est ‘Filius’, ‘osculari Ipsum’ est conjungi Ipsi per amoris fidem:

apud eundem,

Misericordia et veritas occurrant, justitia et pax osculentur, Ps. 85:11 [KJV Ps. 85:10];

‘justitia et pax osculentur’ pro conjungant se:

apud Hoscheam,

Locutus est Ephraim horrorem, ... et reus factus est in baale; ... et nunc addunt peccare, faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum, illis ipsis dicentes, sacrificantes hominem, vitulos osculantur, 13:1, 2;

[2] ‘Ephraim’ pro intelligentia, hic propria, hoc est, 4 pro illis qui' non a Domino sapere se credunt et volunt; ‘fusile ex argento suo’ pro bono falsificato'; ‘opus artificum totum’ pro intelligentia propria; qui tales sunt, dicuntur 5 osculari vitulos, hoc est, magiam amplecti et ei se adjungere: in libro Primo Regum, Jehovah dixit ad Eliam, Superesse feci in Israele septem millia, omnia genua quae non incurvaverunt se baali, et omne os quod non osculatum est illum, 19:18;

‘osculari’ pro 6 ex affectione se conjungere, ita colere.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts de qua mox supra.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript has qui ex se

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript has colere et ex affectione se conjungere

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Hoschea 6:4

Studie

       

4 Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.