Bible

 

Hoschea 13:5

Studie

       

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 483

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

483. "Et deducet eos ad vivos fontes aquarum." - Quod significet in Divinis veris, constat ex significatione "vivorum fontium aquarum", quod sint Divina vera; per "vivum" significatur vivens a Divino, per "fontem" significatur Verbum, et per "aquas" vera inde. In Verbo pluries dicuntur "aquae vivae", et per illas intelliguntur vera quae a Domino veniunt et recipiuntur; quod illa sint viva, est quia Dominus est ipsa Vita, ut Ipse docet; et quod ex ipsa vita venit, hoc vivum est; quod autem ab homine venit, hoc mortuum est. Ut Dominus det vitam veris, influit per bonum in illa, et bonum vivificat; influit etiam e superiori seu interiori, et aperit mentem spiritualem, et ei indit affectionem veri; et affectio veri spiritualis est ipsa vita caeli apud hominem. Haec vita est quae insinuatur homini a Domino per vera. Inde constare potest quid intelligitur per "aquas vivas", et hic per "vivos fontes aquarum", in sequentibus his locis:

[2] - Apud Esaiam,

"Pauperes et egeni quaerentes aquam, sed non; lingua eorum siti deficit;.... aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam, desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum" (Esaias 41:17, 18):

agitur ibi de salvatione gentium a Domino, qui "pauperes et egeni" dicuntur ex defectu et ignorantia veri: desiderium eorum sciendi vera ab illis qui in ecclesia, ubi non vera erant, describitur per quod "quaerant aquas, et non, lingua eorum siti deficit"; "aqua" est verum, "sitire" est desiderare illud: quod instruentur a Domino, significatur per "Aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam"; "aperire fluvios" est dare intelligentiam, "in clivis" est in interiori homine, "in medio vallium" est in exteriori homine, "ponere fontes" est instruere in veris: "ponere desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum", significat abundantiam veri apud illos qui prius in defectu et in ignorantia fuerunt; "desertum" est ubi non bonum quia non verum, "terra sicca" ubi non verum et inde non bonum; "stagnum aquarum" et "fontes aquarum" significant abundantiam cognitionum veri: ex his manifeste patet quod hic per "aquas", "fontes", "scaturigines, fluvios" et "stagna aquarum", non illa significentur, sed cognitiones veri et inde intelligentia, unde salvatio.

[3] Apud eundem,

Ecce Deus Vester in vindictam veniet, .... et salvabit vos;.... tunc erit aridus locus in stagnum, et siticulosus in scaturigines aquarum (Esaiam 35:47 1 ):

haec quoque de gentium instructione in veris et illarum reformatione a Domino, cum venturus in mundum, dicta sunt; ac per quod "aridus locus erit in stagnum, et siticulosus in scaturigines aquarum", significantur similia quae mox supra, per quod "desertum erit in stagnum" seu collectionem "aquarum, et terra sicca in scaturigines aquarum."

[4] Apud Jeremiam,

"Cum fletu venient, et cum precibus adducam eos; ducam eos ad fontes aquarum in via recti, non impingant in ea" (31:9):

hic quoque de receptione Domini a gentibus agitur; quod instructurus eos in genuinis veris, significatur per quod "ducet eos ad fontes aquarum in via recti, non impingant in ea."

Apud Esaiam,

"Non esurient et sitient, neque percutiet eos aestus aut sol; nam miserescens eorum ducet eos, 2 ut et super fontibus aquarum ducturus est eos" (49:10):

hic quoque de instructione gentium a Domino: instructio in veris intelligitur per quod "super fontibus aquarum ducturus sit eos." (Quid significat "esurire" et "sitire", videatur supra, n. 480; tum quid "aestus" et "sol", etiam supra, n. 481.)

[5] ; quid significatur per quod "montes stillabunt mustum, colles fluent lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis", videatur explicatum supra (n. 433 [c]); et quod "fons e domo Jehovae exibit et irrigabit flumen schittim" significat quod e caelo a Domino erit verum illustrans scientifica et cognitiones quae in naturali.

[6] Apud Davidem,

"Coram" Te "parturis, terra, a coram Deo Jacobi, qui convertit petram in stagnum aquarum, silicem in fontem aquarum" (Psalmuss 114:7, 8):

per "stagnum aquarum" et per "fontem aquarum" hic quoque intelliguntur vera in copia, per quae ecclesia; nam per "parturis, terra" significatur incohatio ecclesiae, quae tunc "parturire" dicitur quando ibi producuntur vera; "terra" est ecclesia.

[7] Apud eundem,

Jehovah "qui emittit fontes in fluvios, inter montes eant, potum praebent ferae agrorum, frangunt onagri sitim suam, juxta illos avis caelorum habitat" (Psalmuss 104:10-12):

"emittere fontes in fluvios" significat dare intelligentiam per vera e Verbo; "inter montes eant" significat quae ex bono amoris erunt; "fontes" sunt vera ex Verbo, "fluvii" sunt illa quae intelligentiae sunt, et "montes" sunt bona amoris: instructio eorum qui in ecclesiae bono sunt, significatur per quod "potum praebeant ferae agrorum"; instructio eorum in ecclesia qui desiderant vera, significatur per quod "frangent onagri sitim"; quod inde intellectus perficiatur, significatur per quod "juxta illos avis habitet"; per "feras agrorum" in sensu spirituali intelliguntur gentes quae in bono vitae sunt; per "onagros" naturale verum; per "sitim" desiderium ad vera; et per "avem caelorum" significantur cogitationes ex intellectu.

[8] Quod per "fontem" in supremo sensu intelligatur Dominus quoad Divinum Verum, seu Divinum Verum a Domino, proinde Verbum, constare potest a sequentibus his locis:

- Apud Jeremiam,

"Duo mala fecit populus meus, Me deseruerunt Fontem aquarum vivarum, ad excidendum sibi foveas, foveas confractas quae non continent aquas" (2:13 3 ):

hic Jehovah, hoc est, Dominus, Se vocat "Fontem aquarum vivarum", per quem significatur Verbum seu Divinum Verum, proinde Ipse Dominus qui est Verbum; nam dicitur, "Me deseruerunt Fontem aquarum vivarum": "ad excidendum sibi foveas, foveas confractas quae non continent aquas", significat ad fingendum sibi doctrinalia ex propria intelligentia, in quibus non vera; "foveae" sunt doctrinalia, "foveae confractae" sunt doctrinalia quae non cohaerent, "quae non continent aquas" significat in quibus non vera: talia sunt doctrinalia quae non ex Verbo, hoc est, a Domino per Verbum (nam Dominus per Verbum docet), sed ex propria intelligentia; quod non a Domino per Verbum, intelligitur per quod "deseruerint Fontem aquarum vivarum."

[9] Apud eundem,

"Omnes relinquentes Te pudefient, et recedentes a Me in terra scribentur; quia deseruerunt Fontem aquarum vivarum Jehovam" (17:13):

hic similiter Jehovah, hoc est, Dominus, Se vocat "Fontem aquarum vivarum", a Divino Vero quod ab Ipso; "in terra scribi" significat damnari (videatur supra, n. 222 [d]).

[10] Apud Davidem,

"Implentur pinguedine domus tuae, et flumine deliciarum potas eos, quia Tecum fons vitae, in luce tua videmus lucem" (Psalmuss 36:9, 10 [B.A. 8, 9]):

per "pinguedinem" significatur bonum amoris, et per "flumen deliciarum" verum ex illo bono; "potare" est docere: "Tecum fons vitae" significat quod cum Domino et ex Ipso sit Divinum Verum; quia id per "fontem vitae significatur, ideo etiam dicitur, "In luce tua videmus lucem"; per "lucem" Domini significatur Divinum Verum.

[11] Apud Sachariam,

"In die illo erit fons apertus domui Davidis, et habitatoribus Hierosolymae, pro peccato et immunditie:.... et in die illo.... exscindam nomina idolorum e terra, .... etiam prophetas et spiritum immundum transire faciam e terra" (13:1 [, 2]):

etiam haec de adventu Domini: quod tunc intellecturi sint Verbum, seu Divinum Verum inibi, illi qui in regno Domini sunt, significatur per "In die illo erit fons apertus domui Davidis, et habitatoribus Hierosolymae"; "fons" significat Verbum, "domus Davidis et habitatores Hierosolymae" regnum spirituale Domini; regnum Domini spirituale est apud illos in caelis et in terris qui in Divinis veris sunt: "pro peccato et immunditie" significat remotionem malorum et falsorum per vera ex Verbo: quia per "fontem" intelligitur Verbum seu Divinum Verum inibi, ideo dicitur, "In die illo exscindam nomina idolorum, etiam prophetas et spiritum immundum transire faciam e terra"; per "idola" significatur falsa religio, per "prophetas" falsa doctrina, et per "spiritum immundum" mala scaturientia ex falsis doctrinae; nam dum vivitur secundum falsa religionis et doctrinae fit spiritus immundus.

[12] Quod Divinum Verum a Domino intelligatur per "fontem", manifestis verbis docet Ipse Dominus apud Johannem,

Cum Dominus consedit ad fontem Jacobi in agro samariae, dixit mulieri Samaritidi, "Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui vero biberit ex aqua quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam" (4:5-20):

quod per "aquam", quam Dominus dat, non intelligatur aqua, sed Divinum Verum, manifeste constat, nam dicitur quod ex aqua illa quam mulier Samaritis venit ad hauriendum, sitiatur iterum, non autem ex aqua quam Dominus dat; quod vita in illo Vero sit, intelligitur per quod illa aqua "in eo fiet fons aquae salientis in vitam aeternam ": (quod vita in veris sit, cum Dominus illa dat, videatur supra in hoc articulo): quod Dominus haec dixerit mulieri Samaritidi, cum consedit, juxta fontem Jacobi, erat causa, quia per "Samaritas" intellexit Dominus gentes, qui recepturi Divina vera ab Ipso; et per "mulierem Samaritidem" ecclesiam ex illis; et quia per "fontem Jacobi" intellexit Divinum Verum a Se, seu Verbum.

[13] Apud Mosen,

"Ita habitavit Israel secure solitarius apud fontem Jacobi" (Deuteronomius 33:28):

haec in prophetia Mosis de filiis Israelis, quae prophetia per haec concluditur. Quia "Israel" ibi significat ecclesiam quae in Divinis veris ex Verbo est, ideo dicitur "ad fontem Jacobi", per quem intelligitur Verbum; ita quoque Dominus quoad Verbum, Ipse enim est Verbum; quia est Divinum Verum, ut Ipse docet apud Johannem (1:1-3, 14). Haec dicta sunt in fine prophetiae illius, quia in prophetia illa agitur de Verbo. Simile per "fontem" illum etiam intelligitur in prophetia Israelis patris de Josepho,

"Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem" (Genesis 49:22):

per "fontem" hic intelligitur fons Jacobi, nam ager in quo ille fons, datus erat Josepho a patre ejus (videatur Johannes 4:5, 6): quid significatur per "Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem", videatur supra (n. 448 [b]). Per "fontem " etiam intelligitur Verbum, ac per "fontes" Divina vera ex illo, apud Davidem,

"In congregationibus benedicite Deo, Domino e fonte Israelis" (Ps. 68:27 4 [Ps. 68:26]);

in Apocalypsi,

Sitienti dabo ex fonte aquae Vitae gratis" (21:6);

apud Esaiam,

"Tunc haurietis aquas cum laetitia e fontibus salutis" (12:3);

apud Davidem,

"Omnes fontes mei in Te", Jehovah (Psalmuss 87:7).

[14] Quoniam pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita etiam "fons" et "fontes", in quo sensu significant doctrinam falsorum ac falsa doctrinae:

- Ut apud Jeremiam,

"Exsiccabo mare ejus, et arefaciam fontem ejus" (51:36):

haec de Babele, et per "mare" ejus significantur falsa in uno complexu, et per "fontem" doctrina falsi.

[15] Apud Hoscheam,

"Veniet eurus, ventus Jehovae, a deserto ascendens, et exarescet fons ejus, et exsiccabitur scaturigo ejus" (13:15):

haec de Ephraim, et per eum ibi intelligitur perversus intellectus Verbi, quo falsa per Verbum confirmantur; destructio ejus significatur per quod "fons ejus exarescet, et scaturigo ejus exsiccabitur per eurum, ventum Jehovae, a deserto"; "fons" ejus est doctrina falsi inde, "scaturigo" est falsum ejus, "eurus ex deserto" est destructio ejus ex fallaciis quae ex sensualibus externis; sensualia enim externa, dum non illustrata sunt ab internis, destruunt intellectum hominis, quia omnes fallaciae inde sunt.

[16] Apud Davidem,

"Tu perrupisti robore tuo mare, fregisti capita balaenarum super aquis: Tu confregisti capita leviathanis, dedisti eum cibum populo ziim; Tu perrupisti fontes et fluvium; Tu exsiccasti fluvios roboris" (Psalmuss 74:13-15):

hic quoque per "fontes" et "fluvios" significatur falsa doctrina, quae ex propria intelligentia; "fluvii roboris" sunt inde principia falsi confirmata; per "balaenas" et "leviathanem" significantur scientifica, quae sunt sensualis et naturalis hominis, ex quibus omne falsum, quando super iis occlusus est spiritualis homo: in sensuali et naturali homine residet proprium hominis; quare quod ex illis solis concluditur, ex proprio seu ex propria intelligentia concluditur: Divinum enim influit per spiritualem hominem in naturalem, non autem in naturalem quando super illo occlusus est spiritualis; at spiritualis homo aperitur per vera et per vitam secundum illa: "populus ziim", cui leviathan daretur in cibum, significat illos qui in falsis infernalibus sunt.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9320

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9320. ‘Quia destruendo destrues illos’: quod significet quod mala prorsus amovenda, constat ex significatione ‘destruere’ cum de malis et falsis, quae per gentes terrae Canaanis et per deos eorum significantur, quod sit amovere; quod ‘destruere’ sit amovere, est quia illi qui in bono et vero sunt, nusquam destruunt illos qui in malo et falso, sed modo amovent, ex causa quia ex bono agunt et non ex malo, et bonum est a Domino, Qui nusquam destruit aliquem; ast 1 illi qui in malo et inde falso sunt destruere conantur, et quantum possunt, destruunt illos qui in bono, ex causa quia ex malo agunt; sed quia tunc ruunt contra bonum quod a Domino, ita contra Divinum, semet ipsos destruunt, hoc est, in damnationem et in infernum se praecipitant; talis lex ordinis est; quod ita sit, videatur n. 4299, 7643, 7679, 7710, 7926, 7989, 8137, 8146, 2 8265, 8945, 8946.

[2] Quod Israelitae et Judaei destruerent gentes terrae Canaanis, erat quia illi repraesentabant spirituali et caelestia 3 , et gentes infernalia et diabolica, quae nusquam simul cum illis esse possent, sunt enim opposita; quod illis permissum fuerit destruere gentes, erat causa quia apud illos non fuit Ecclesia, sed modo repraesentativum Ecclesiae, ita nec Dominus apud illos praesens nisi solum repraesentative, n. 4307, erant enim in externis absque interno, hoc est, in cultu repraesentativo boni et veri, non autem in bono et vero; talibus permittitur destruere, occidere, internecioni et devotioni dare, non autem permittitur illis qui in externis et simul in internis sunt, quoniam hi ex bono agent, et bonum est a Domino.

[3] Quod Judaei et Israelitae tales 4 fuerint, aperte 5 declarat Moscheh, Ne dicas in corde tuo, quando impulerit Jehovah Deus tuus gentes coram te, dicendo, propter justitiam meam adduxit me Jehovah ad possidendum terram hanc; non propter justitiam tuam, et propter rectitudinem cordis tui, quia populus durus cervice tu, Deut. 9:4-6: et alibi, Gens perdita consiliis illi, nec in illis intelligentia: de vite Sodomae vitis eorum, et de agris Gomorrhae; uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis, venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele. Nonne illud absconditum apud Me, obsignatum in thesauris Meis? Deut. 6 32:28, 32-34;

‘vitis’ in sensu interno significat Ecclesiam, n. 1069, 5113, 6375, 6376, 9277, ‘uvae et botri’ significant bona interna et externa illius Ecclesiae, n. 1071, 5117, 6378, et ‘vinum’ significat verum illius Ecclesiae internum 7 , n. 1071, 1798, 6377; inde patet quid significat 8 quod ‘vitis eorum sit de vite Sodomae et de agris Gomorrhae’, quod ‘uvae 9 eorum sint uvae fellis, et botri amaritudinum’, et ‘quod vinum 10 eorum sit venenum draconum, et fel aspidum crudele’; quod haec nota sint 11 Jehovae, hoc est, Domino 12 , 13 significatur per quod ‘illud 14 absconditum 15 sit apud Se, et obsignatum in thesauris Suis 16 ’:

[4] apud Johannem, Jesus dixit Judaeis, Vos ex patre diabolo estis, et desiderium patris vestri vultis facere; ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit, 8:44 17 ; inde vocantur generatio prava et adultera, Matth. 12:39 18 ; tum progenies viperarum, Matth. 3:7, 12:34, 23:33; Luc. 3:7;

quod tales, describitur 19 etiam a Domino in parabolis, Matth. 21:33-45 20 ; Marcus 12:1-9; Luc. 14:16-24, 20:9 seq. Quod gens illa fuerit gens pessima, quod, cum in cultu, in externis fuerit 21 absque interno, quod apud illam non Ecclesia sed modo repraesentativum Ecclesiae fuerit 22 , et quod usque repraesentare potuerit interna Ecclesiae, videatur 23 n. 3398, 3479, 3480, 3732 fin. , 3881 fin. , 4208, 4281, 4288-4290, 4293, 4307, 4314, 4316, 4317, 4429, 4433, 4444, 4500, 4503, 4680, 4815, 24 4818, 4820, 4825, 4832, 4837, 4844, 4847, 4865, 4868, 4874, 4899, 4903, 4911-4913, 5057, 5998, 6304, 6832, 6877, 7048, 7051, 7248, 7401, 7439, 8301, 8588, 8788, 8806, 8814, 8819, 8871, 8882, 9284.

Poznámky pod čarou:

1. sed

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts Ecclesiae.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. boni

8. significatur per

9. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

10. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

11. et quod hoc notum sit

12. seu Domino

13. The Manuscript inserts et non illis.

14. hoc

15. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

16. Ipsius

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. describuntur

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. solum

22. repraesentativum Ecclesiae fuerit, et non Ecclesia

23. videantur

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.