Bible

 

Hoschea 13:5

Studie

       

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 483

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

483. "Et deducet eos ad vivos fontes aquarum." - Quod significet in Divinis veris, constat ex significatione "vivorum fontium aquarum", quod sint Divina vera; per "vivum" significatur vivens a Divino, per "fontem" significatur Verbum, et per "aquas" vera inde. In Verbo pluries dicuntur "aquae vivae", et per illas intelliguntur vera quae a Domino veniunt et recipiuntur; quod illa sint viva, est quia Dominus est ipsa Vita, ut Ipse docet; et quod ex ipsa vita venit, hoc vivum est; quod autem ab homine venit, hoc mortuum est. Ut Dominus det vitam veris, influit per bonum in illa, et bonum vivificat; influit etiam e superiori seu interiori, et aperit mentem spiritualem, et ei indit affectionem veri; et affectio veri spiritualis est ipsa vita caeli apud hominem. Haec vita est quae insinuatur homini a Domino per vera. Inde constare potest quid intelligitur per "aquas vivas", et hic per "vivos fontes aquarum", in sequentibus his locis:

[2] - Apud Esaiam,

"Pauperes et egeni quaerentes aquam, sed non; lingua eorum siti deficit;.... aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam, desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum" (Esaias 41:17, 18):

agitur ibi de salvatione gentium a Domino, qui "pauperes et egeni" dicuntur ex defectu et ignorantia veri: desiderium eorum sciendi vera ab illis qui in ecclesia, ubi non vera erant, describitur per quod "quaerant aquas, et non, lingua eorum siti deficit"; "aqua" est verum, "sitire" est desiderare illud: quod instruentur a Domino, significatur per "Aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam"; "aperire fluvios" est dare intelligentiam, "in clivis" est in interiori homine, "in medio vallium" est in exteriori homine, "ponere fontes" est instruere in veris: "ponere desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum", significat abundantiam veri apud illos qui prius in defectu et in ignorantia fuerunt; "desertum" est ubi non bonum quia non verum, "terra sicca" ubi non verum et inde non bonum; "stagnum aquarum" et "fontes aquarum" significant abundantiam cognitionum veri: ex his manifeste patet quod hic per "aquas", "fontes", "scaturigines, fluvios" et "stagna aquarum", non illa significentur, sed cognitiones veri et inde intelligentia, unde salvatio.

[3] Apud eundem,

Ecce Deus Vester in vindictam veniet, .... et salvabit vos;.... tunc erit aridus locus in stagnum, et siticulosus in scaturigines aquarum (Esaiam 35:47 1 ):

haec quoque de gentium instructione in veris et illarum reformatione a Domino, cum venturus in mundum, dicta sunt; ac per quod "aridus locus erit in stagnum, et siticulosus in scaturigines aquarum", significantur similia quae mox supra, per quod "desertum erit in stagnum" seu collectionem "aquarum, et terra sicca in scaturigines aquarum."

[4] Apud Jeremiam,

"Cum fletu venient, et cum precibus adducam eos; ducam eos ad fontes aquarum in via recti, non impingant in ea" (31:9):

hic quoque de receptione Domini a gentibus agitur; quod instructurus eos in genuinis veris, significatur per quod "ducet eos ad fontes aquarum in via recti, non impingant in ea."

Apud Esaiam,

"Non esurient et sitient, neque percutiet eos aestus aut sol; nam miserescens eorum ducet eos, 2 ut et super fontibus aquarum ducturus est eos" (49:10):

hic quoque de instructione gentium a Domino: instructio in veris intelligitur per quod "super fontibus aquarum ducturus sit eos." (Quid significat "esurire" et "sitire", videatur supra, n. 480; tum quid "aestus" et "sol", etiam supra, n. 481.)

[5] ; quid significatur per quod "montes stillabunt mustum, colles fluent lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis", videatur explicatum supra (n. 433 [c]); et quod "fons e domo Jehovae exibit et irrigabit flumen schittim" significat quod e caelo a Domino erit verum illustrans scientifica et cognitiones quae in naturali.

[6] Apud Davidem,

"Coram" Te "parturis, terra, a coram Deo Jacobi, qui convertit petram in stagnum aquarum, silicem in fontem aquarum" (Psalmuss 114:7, 8):

per "stagnum aquarum" et per "fontem aquarum" hic quoque intelliguntur vera in copia, per quae ecclesia; nam per "parturis, terra" significatur incohatio ecclesiae, quae tunc "parturire" dicitur quando ibi producuntur vera; "terra" est ecclesia.

[7] Apud eundem,

Jehovah "qui emittit fontes in fluvios, inter montes eant, potum praebent ferae agrorum, frangunt onagri sitim suam, juxta illos avis caelorum habitat" (Psalmuss 104:10-12):

"emittere fontes in fluvios" significat dare intelligentiam per vera e Verbo; "inter montes eant" significat quae ex bono amoris erunt; "fontes" sunt vera ex Verbo, "fluvii" sunt illa quae intelligentiae sunt, et "montes" sunt bona amoris: instructio eorum qui in ecclesiae bono sunt, significatur per quod "potum praebeant ferae agrorum"; instructio eorum in ecclesia qui desiderant vera, significatur per quod "frangent onagri sitim"; quod inde intellectus perficiatur, significatur per quod "juxta illos avis habitet"; per "feras agrorum" in sensu spirituali intelliguntur gentes quae in bono vitae sunt; per "onagros" naturale verum; per "sitim" desiderium ad vera; et per "avem caelorum" significantur cogitationes ex intellectu.

[8] Quod per "fontem" in supremo sensu intelligatur Dominus quoad Divinum Verum, seu Divinum Verum a Domino, proinde Verbum, constare potest a sequentibus his locis:

- Apud Jeremiam,

"Duo mala fecit populus meus, Me deseruerunt Fontem aquarum vivarum, ad excidendum sibi foveas, foveas confractas quae non continent aquas" (2:13 3 ):

hic Jehovah, hoc est, Dominus, Se vocat "Fontem aquarum vivarum", per quem significatur Verbum seu Divinum Verum, proinde Ipse Dominus qui est Verbum; nam dicitur, "Me deseruerunt Fontem aquarum vivarum": "ad excidendum sibi foveas, foveas confractas quae non continent aquas", significat ad fingendum sibi doctrinalia ex propria intelligentia, in quibus non vera; "foveae" sunt doctrinalia, "foveae confractae" sunt doctrinalia quae non cohaerent, "quae non continent aquas" significat in quibus non vera: talia sunt doctrinalia quae non ex Verbo, hoc est, a Domino per Verbum (nam Dominus per Verbum docet), sed ex propria intelligentia; quod non a Domino per Verbum, intelligitur per quod "deseruerint Fontem aquarum vivarum."

[9] Apud eundem,

"Omnes relinquentes Te pudefient, et recedentes a Me in terra scribentur; quia deseruerunt Fontem aquarum vivarum Jehovam" (17:13):

hic similiter Jehovah, hoc est, Dominus, Se vocat "Fontem aquarum vivarum", a Divino Vero quod ab Ipso; "in terra scribi" significat damnari (videatur supra, n. 222 [d]).

[10] Apud Davidem,

"Implentur pinguedine domus tuae, et flumine deliciarum potas eos, quia Tecum fons vitae, in luce tua videmus lucem" (Psalmuss 36:9, 10 [B.A. 8, 9]):

per "pinguedinem" significatur bonum amoris, et per "flumen deliciarum" verum ex illo bono; "potare" est docere: "Tecum fons vitae" significat quod cum Domino et ex Ipso sit Divinum Verum; quia id per "fontem vitae significatur, ideo etiam dicitur, "In luce tua videmus lucem"; per "lucem" Domini significatur Divinum Verum.

[11] Apud Sachariam,

"In die illo erit fons apertus domui Davidis, et habitatoribus Hierosolymae, pro peccato et immunditie:.... et in die illo.... exscindam nomina idolorum e terra, .... etiam prophetas et spiritum immundum transire faciam e terra" (13:1 [, 2]):

etiam haec de adventu Domini: quod tunc intellecturi sint Verbum, seu Divinum Verum inibi, illi qui in regno Domini sunt, significatur per "In die illo erit fons apertus domui Davidis, et habitatoribus Hierosolymae"; "fons" significat Verbum, "domus Davidis et habitatores Hierosolymae" regnum spirituale Domini; regnum Domini spirituale est apud illos in caelis et in terris qui in Divinis veris sunt: "pro peccato et immunditie" significat remotionem malorum et falsorum per vera ex Verbo: quia per "fontem" intelligitur Verbum seu Divinum Verum inibi, ideo dicitur, "In die illo exscindam nomina idolorum, etiam prophetas et spiritum immundum transire faciam e terra"; per "idola" significatur falsa religio, per "prophetas" falsa doctrina, et per "spiritum immundum" mala scaturientia ex falsis doctrinae; nam dum vivitur secundum falsa religionis et doctrinae fit spiritus immundus.

[12] Quod Divinum Verum a Domino intelligatur per "fontem", manifestis verbis docet Ipse Dominus apud Johannem,

Cum Dominus consedit ad fontem Jacobi in agro samariae, dixit mulieri Samaritidi, "Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui vero biberit ex aqua quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam" (4:5-20):

quod per "aquam", quam Dominus dat, non intelligatur aqua, sed Divinum Verum, manifeste constat, nam dicitur quod ex aqua illa quam mulier Samaritis venit ad hauriendum, sitiatur iterum, non autem ex aqua quam Dominus dat; quod vita in illo Vero sit, intelligitur per quod illa aqua "in eo fiet fons aquae salientis in vitam aeternam ": (quod vita in veris sit, cum Dominus illa dat, videatur supra in hoc articulo): quod Dominus haec dixerit mulieri Samaritidi, cum consedit, juxta fontem Jacobi, erat causa, quia per "Samaritas" intellexit Dominus gentes, qui recepturi Divina vera ab Ipso; et per "mulierem Samaritidem" ecclesiam ex illis; et quia per "fontem Jacobi" intellexit Divinum Verum a Se, seu Verbum.

[13] Apud Mosen,

"Ita habitavit Israel secure solitarius apud fontem Jacobi" (Deuteronomius 33:28):

haec in prophetia Mosis de filiis Israelis, quae prophetia per haec concluditur. Quia "Israel" ibi significat ecclesiam quae in Divinis veris ex Verbo est, ideo dicitur "ad fontem Jacobi", per quem intelligitur Verbum; ita quoque Dominus quoad Verbum, Ipse enim est Verbum; quia est Divinum Verum, ut Ipse docet apud Johannem (1:1-3, 14). Haec dicta sunt in fine prophetiae illius, quia in prophetia illa agitur de Verbo. Simile per "fontem" illum etiam intelligitur in prophetia Israelis patris de Josepho,

"Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem" (Genesis 49:22):

per "fontem" hic intelligitur fons Jacobi, nam ager in quo ille fons, datus erat Josepho a patre ejus (videatur Johannes 4:5, 6): quid significatur per "Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem", videatur supra (n. 448 [b]). Per "fontem " etiam intelligitur Verbum, ac per "fontes" Divina vera ex illo, apud Davidem,

"In congregationibus benedicite Deo, Domino e fonte Israelis" (Ps. 68:27 4 [Ps. 68:26]);

in Apocalypsi,

Sitienti dabo ex fonte aquae Vitae gratis" (21:6);

apud Esaiam,

"Tunc haurietis aquas cum laetitia e fontibus salutis" (12:3);

apud Davidem,

"Omnes fontes mei in Te", Jehovah (Psalmuss 87:7).

[14] Quoniam pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita etiam "fons" et "fontes", in quo sensu significant doctrinam falsorum ac falsa doctrinae:

- Ut apud Jeremiam,

"Exsiccabo mare ejus, et arefaciam fontem ejus" (51:36):

haec de Babele, et per "mare" ejus significantur falsa in uno complexu, et per "fontem" doctrina falsi.

[15] Apud Hoscheam,

"Veniet eurus, ventus Jehovae, a deserto ascendens, et exarescet fons ejus, et exsiccabitur scaturigo ejus" (13:15):

haec de Ephraim, et per eum ibi intelligitur perversus intellectus Verbi, quo falsa per Verbum confirmantur; destructio ejus significatur per quod "fons ejus exarescet, et scaturigo ejus exsiccabitur per eurum, ventum Jehovae, a deserto"; "fons" ejus est doctrina falsi inde, "scaturigo" est falsum ejus, "eurus ex deserto" est destructio ejus ex fallaciis quae ex sensualibus externis; sensualia enim externa, dum non illustrata sunt ab internis, destruunt intellectum hominis, quia omnes fallaciae inde sunt.

[16] Apud Davidem,

"Tu perrupisti robore tuo mare, fregisti capita balaenarum super aquis: Tu confregisti capita leviathanis, dedisti eum cibum populo ziim; Tu perrupisti fontes et fluvium; Tu exsiccasti fluvios roboris" (Psalmuss 74:13-15):

hic quoque per "fontes" et "fluvios" significatur falsa doctrina, quae ex propria intelligentia; "fluvii roboris" sunt inde principia falsi confirmata; per "balaenas" et "leviathanem" significantur scientifica, quae sunt sensualis et naturalis hominis, ex quibus omne falsum, quando super iis occlusus est spiritualis homo: in sensuali et naturali homine residet proprium hominis; quare quod ex illis solis concluditur, ex proprio seu ex propria intelligentia concluditur: Divinum enim influit per spiritualem hominem in naturalem, non autem in naturalem quando super illo occlusus est spiritualis; at spiritualis homo aperitur per vera et per vitam secundum illa: "populus ziim", cui leviathan daretur in cibum, significat illos qui in falsis infernalibus sunt.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4868

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4868. ‘Et dixit, Da quaeso veniam ad te’: quod significet libidinem conjunctionis, constat ex significatione ‘venire seu intrare ad aliquam’ quod sit conjungi, de qua n. 4820; quod sit libido qualis est conjunctionis cum 1 meretrice, patet, in sensu interno cum falso; 2 quod gens Judaica, quae hic per Jehudam significatur n. 4815, 4842, 4864, verum internum Ecclesiae repraesentativae non aliter consideraverit ac falsum, et quod hodie nec aliter id consideret, videatur supra n. 4865; hic nunc agitur de eo quod usque 3 conjunxerit cum illo, at non ut cum uxore sed 4 ut cum meretrice, hoc est, non ut cum vero sed ut cum falso; de conjunctione cum falso, sicut de conjunctione cum meretrice, praedicatur libido.

[2] Omnes illi se conjungunt cum vero interno ut cum 1 meretrice qui sensum externum Verbi, hoc est, sensum ejus litteralem unice credunt, et prorsus rejiciunt omnem 5 ejus sensum internum, hoc est, spiritualem; sed principaliter illi qui sensum externum seu litteralem Verbi applicant ad favorem cupiditatum amoris sui et mundi, seu dominationis et lucri; qua hoc faciunt, nequaquam aliter possunt quam spectare verum internum sicut tale, et si 6 se cum illo conjungunt, faciunt id ex libidine sicut conjunctionis cum 7 meretrice; hoc faciunt imprimis illi qui ex gente 8 Judaica sunt; et quoque illi qui per Babelem in Verbo intelliguntur non autem illi qui quidem sensum litteralem Verbi simpliciter credunt et usque secundum illa quae sunt sensus interni vivunt, nempe in amore et charitate et inde fide, nam haec sunt sensus interni Verbi, etiam qui illa inde docent; sensus enim 9 internus et sensus 9 externus in duobus illis praeceptis, nempe amare Dominum supra omnia et proximum sicut seipsum, conveniunt.

[3] Quod gens Judaica spectet verum internum sicut 10 meretricem, et si cum illo se conjungit, quod ex libidine sicut conjunctionis cum tali faciat, sint illustrationi exempla: ut si illis dicitur quod Verbum sanctum sit, immo quod sanctissimum etiam quod unusquisque apex ibi sanctus sit, agnoscunt et se conjungunt, sed hoc ex tali libidine, nam sanctum in littera credunt et non quod 11 per illud influat sanctum apud eos qui in affectione boni et veri sunt cum id legunt.

[4] Si illis dicitur quod plures qui in Verbo nominantur, venerandi sint ut sancti, sicut Abraham, Jishak, Jacob, Moses, Aharon, David, id agnoscunt et se conjungunt, sed ex simili libidine, credunt enim quod illi electi prae aliis fuerint et inde sancti, et quod ideo sicut numina colendi; cum tamen non aliunde sanctum sit illis quam quod repraesentaverint Dominum, et sanctum repraesentativum nihil afficit personam; et praeterea 12 vita sua unumquemvis absque discrimine 13 manet post mortem.

[5] Si illis dicitur quod arca apud illos, templum, altare holocausti, altare suffitus, panis super mensa, candelabrum cum lucernis, ignis perpetuus, sacrificia, suffimenta, olea, tum vestes Aharonis, imprimis pectorale super quo urim et thummim, sancta fuerint, agnoscunt et se conjungunt, sed ex tali libidine, nam credunt illa in se sancta fuisse, ita lignum, lapidem aurum, argentum, panem, ignem, et hoc interius quia Jehovah in illis, seu quod sanctitas Jehovae illis applicata actualiter in illis fuerit; hoc verum eorum internum est quod tamen respective falsum: sanctum enim solum inest bono et vero, quod a Domino est in amore in Ipsum et in amore erga proximum, atque inde in fide, ita non nisi quam in vivis, hoc est, in hominibus qui recipiunt illa a Domino.

[6] Si illis dicitur quod Ecclesia Christiana sit una cum Ecclesia quae apud illos instituta 14 fuit, sed quod illa sit interna, haec autem fuerat externa, sic ut cum Ecclesia apud illos instituta exuitur externis et nudatur, appareat Christiana, hoc non agnoscunt aliter ac scortum, hoc est, falsum; sed usque plures eorum qui a Judaismo ad Christianismum convertuntur, cum illo vero se conjungunt, sed quoque ex tali libidine. Talia in Verbo pluries vocantur scortationes 15 . Quod autem illos attinet qui in Verbo significantur per ‘Babelem’, ii similiter considerant vera interna Ecclesiae, sed quia ii norunt interna, et quoque in pueritia agnoscunt illa, 16 ast in adulta aetate negant, describuntur in Verbo per foeda adulteria et nefandos concubitus, nam sunt profanationes.

Poznámky pod čarou:

1. scorto

2. respective ad religiosum in quo gens Judaica, quae per Jehudam significatur, Arcana Coelestia 4815, 4842, 4864, quod gens Judaica

3. The Manuscript inserts se.

4. sicut

5. sensum internum ejus spiritualem

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. scorto

8. Judaea

9. The Manuscript transposes.

10. scortum

11. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

12. The Manuscript places this after discrimine.

13. post mortem maneat

14. fuerat

15. The Manuscript inserts et per scortationes ibi significantur.

16. sed

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.