Bible

 

Hoschea 13:11

Studie

       

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 387

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

387. "Et in morte." - Quod significet inde exstinctionem vitae spiritualis, constat ex significatione "mortis", quod sit exstinctio vitae spiritualis (de qua supra, n. 78, 186): quod hoc per "mortem" hic significetur, constat ex serie rerum in sensu interno; dicitur enim quod "data illis sit potestas interficiendi gladio, fame et morte", et per "gladium" significatur falsum destruens verum, per "famem" deprivatio cognitionum veri et boni, inde per "mortem" significatur exstinctio vitae spiritualis; nam ubi falsum regnat, ac ubi nullae cognitiones veri et boni sunt, ibi non est aliqua vita spiritualis, haec enim comparatur per cognitiones veri et boni applicatas usibus vitae: homo enim nascitur in omne malum et inde falsum, quare etiam nascitur in plenariam ignorantiam omnium cognitionum spiritualium; ut ergo abducatur a malis et inde falsis in quae nascitur, et ducatur in vitam caeli ac salvetur, necessum est ut discat cognitiones veri et boni, per quas introducatur, et fiat spiritualis. Ex hac serie rerum in sensu interno patet quod per "mortem" hic significetur exstinctio vitae spiritualis: hoc quoque significatur per mortem spiritualem.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7999

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7999. ‘Emptio argenti’: quod significet cui aliquid verum spirituale, constat a significatione ‘emptionis’ quod sit acquisitio et appropriatio, de qua n. 4397, 4487, 5374, 5397, 5406, 5410, 1 5426; et ex significatione ‘argenti’ quod sit verum, de qua n. 1551, 2954, 5658, hic verum spirituale, quia servus qui emptus in sensu interno est naturalis homo, 2 et ideo dominus qui emit est 3 spiritualis. Cum hoc quomodo se habet, non sciri potest nisi sciatur 4 quomodo spirituale sibi emit, hoc est, acquirit et appropriat naturale; cum regeneratur homo, tunc primum dissident internum et externum 5 illius, hoc est spirituale et naturale 6 , spirituale enim vult illa quae caeli, 7 naturale autem quae mundi; sed spirituale influit tunc continue in naturale, et adducit illud ad consensum; hoc fit per verum, et quod spirituale in naturali sibi adducit 8 , hoc dicitur ‘emptum argento’, hoc est, acquisitum et appropriatum per verum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts Arcana Coelestia 7998,

3. The Manuscript inserts homo.

4. The Manuscript deletes quomodo and inserts qualiter.

5. hominis

6. The Manuscript inserts ejus.

7. at naturale

8. The Manuscript inserts per verum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.