Bible

 

Hoschea 13:11

Studie

       

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 387

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

387. "Et in morte." - Quod significet inde exstinctionem vitae spiritualis, constat ex significatione "mortis", quod sit exstinctio vitae spiritualis (de qua supra, n. 78, 186): quod hoc per "mortem" hic significetur, constat ex serie rerum in sensu interno; dicitur enim quod "data illis sit potestas interficiendi gladio, fame et morte", et per "gladium" significatur falsum destruens verum, per "famem" deprivatio cognitionum veri et boni, inde per "mortem" significatur exstinctio vitae spiritualis; nam ubi falsum regnat, ac ubi nullae cognitiones veri et boni sunt, ibi non est aliqua vita spiritualis, haec enim comparatur per cognitiones veri et boni applicatas usibus vitae: homo enim nascitur in omne malum et inde falsum, quare etiam nascitur in plenariam ignorantiam omnium cognitionum spiritualium; ut ergo abducatur a malis et inde falsis in quae nascitur, et ducatur in vitam caeli ac salvetur, necessum est ut discat cognitiones veri et boni, per quas introducatur, et fiat spiritualis. Ex hac serie rerum in sensu interno patet quod per "mortem" hic significetur exstinctio vitae spiritualis: hoc quoque significatur per mortem spiritualem.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2954

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2954. ‘Dabo argentum agri, accipe a me’: quod significet redemptionem quoad vera Ecclesiae quae a Domino, constat ex significatione ‘dare argentum’ quod sit redimere per verum, de qua supra n. 2937, ‘argentum’ enim est verum, n. 1551; a significatione ‘agri’ quod sit Ecclesia, tum doctrina veri, de qua n. 368, 2936; et a significatione ‘accipere a me’ quod sit reciprocum apud illos qui ab Ecclesia; reciprocum est fides quod redemptio sit a solo Domino. Quod redemptionem attinet, est illa idem ac reformatio et regeneratio, et inde liberatio ab inferno et salvatio; redemptio seu reformatio et 1 salvatio hominum Ecclesiae spiritualis fit per verum, at hominum Ecclesiae caelestis per bonum;

[2] causae prius passim dictae sunt, nempe quod spirituales nihil voluntatis boni habeant, sed pro illa donati facultate intelligendi quid bonum; intellectus boni est qui principaliter vocatur verum, et quidem verum fidei, at velle illud et inde facere illud est quod vocatur bonum; spirituales itaque per intellectum boni, seu quod idem, per verum, introducuntur in voluntatem boni, seu quod idem, in bonum, sed non in aliquid voluntatis boni ex semetipsis, quia voluntas boni apud eos omnis deperdita est, n. 895, 927, 2124; sed in voluntatem novam quam accipiunt a Domino, n. 863, 875, 1023, 1043, 1044; et cum hanc voluntatem acceperint, tunc in specie dicuntur redempti.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has regeneratio

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.