Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5355

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5355. ‘Quia fructificari fecit me Deus’: quod significet inde multiplicationem veri ex bono, constat ex significatione ‘fructificari facere’ quod sit multiplicatio, nempe veri ex bono, fructificatio enim praedicatur ex bono, et multiplicatio de vero, n. 43, 55, 913, 983, 1940, 2846, 2847; Ephraim inde in lingua originali nominatus est a fructificatione, cujus quale continetur in 1 his verbis ‘quia fructificari fecit me Deus in terra afflictionis meae’; quale est quod multiplicatum sit verum ex bono in naturali post tentationes quas ibi passus. Quid multiplicatio veri a bono, paucis dicendum: cum homo in bono est, hoc est, in amore erga proximum, tunc etiam in amore veri est, inde quantum in bono illo est, tantum vero afficitur, nam bonum 2 est in vero sicut anima in suo corpore;

[2] 3 sicut itaque bonum multiplicat verum, ita se propagat, sique genuinae charitatis bonum est, propagat se in vero 4 et per verum in indefinitum, nam non datur finis neque bono neque vero, 5 Infinitum est in omnibus et singulis, quia omnia et singula ex Infinito sunt; at usque indefinitum 6 illud nusquam aliquo modo pertingere ad Infinitum potest, quia ratio 7 finiti nulla datur cum Infinito; in Ecclesia hodie raro datur multiplicatio veri; causa est quia hodie non est bonum genuinae charitatis; creditur satis esse scire dogmata fidei quae sunt Ecclesiae in qua natus est, et illa variis confirmare; at qui in bono genuinae charitatis est et inde in affectione veri, 8 non contentus est eo, sed vult illustrari ex Verbo quid verum, et videre illud priusquam confirmat; videt etiam ex bono, nam apperceptio veri est ex bono, Dominus enim est in bono et dat apperceptionem; cum inde accipit verum, tunc crescit id in 9 indefinitum; 10 se habet hoc sicut seminulum quod crescit in arborem, et producit seminula, et haec dein hortum, et sic porro.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. se format in vero, et ibi est

3. tunc bonum sicut

4. immensum

5. indefinitum

6. hoc

7. non datur aliqua alicujus

8. The Manuscript inserts is.

9. immensum

10. The Manuscript inserts nam sicut verum multiplicatur ita extendit se bonum, et sicut extendit se bonum, ita multiplicat verum, bonum enim ad infinitum vult, .

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Genesis 38:29

Studie

       

29 Illo vero retrahente manum, egressus est alter : dixitque mulier : Quare divisa est propter te maceria ? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.