Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5354

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5354. ‘Et nomen secundi vocavit Ephraim’: quod significet novum intellectuale in naturali, et quale ejus, constat a significatione ‘nominis’ et ‘vocare nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421; et ex repraesentatione ‘Ephraim’ quod sit intellectuale 1 in naturali, de qua sequitur; quid novum intellectuale et quid novum voluntarium, quae significantur per Ephraim et Menashen, primum dicendum: in Ecclesia quidem notum est quod homo denuo generandus sit, hoc est, regenerandus, ut ingredi queat in regnum Dei; hoc notum est quia Dominus apertis verbis id dixerat apud Johannem 3:3, 5; quid autem sit denuo generari, usque paucis notum est; causa est quia pauci sciunt quid bonum et malum; quod non sciant quid bonum et malum, causa est quia non sciunt quid charitas erga proximum; si hanc scirent, etiam scirent quid bonum, et ex bono quid malum, omne enim id bonum est quod ex genuina charitate erga proximum venit;

[2] sed in hoc bono nemo potest esse ex se, est enim ipsum caeleste quod influit a Domino; hoc caeleste continue influit, sed obstant mala et falsa 2 quin possit recipi; ut itaque recipiatur, necessum est ut homo removeat mala et quantum potest, etiam falsa, et sic se disponat ad recipiendum influxum; quando remotis malis homo recipit influxum, tunc accipit novam voluntatem et novum intellectuale; ex nova voluntate sentit jucundum in benefaciendo proximo ex nullo fine sui, et ex novo intellectuali appercipit jucundum in discendo quid bonum et verum propter illa et propter vitam; quia novum hoc intellectuale et novum voluntarium existit per influxum a Domino, idcirco is qui regeneratus est, agnoscit et credit quod bonum et verum quibus afficitur, non sit ex se sed ex Domino, tum quod quicquid ex se seu ex proprio, non sit nisi malum;

[3] ex his patet quid sit denuo generari, tum quid sit novum voluntarium et novum intellectuale; sed regeneratio, per quam novum intellectuale et novum voluntarium, non fit uno momento, sed fit a prima 3 infantia usque ad ultimum 3 vitae, et postea in altera vita in aeternum, et hoc per media Divina innumerabilia et ineffabilia; homo enim ex se non est nisi malum quod continue sicut ex fornace exhalat, ac continue bonum nascens exstinguere conatur; ad removendum tale malum et loco ejus irradicandum bonum, non potest fieri nisi per omnem vitae cursum, et per Divina media quae innumerabilia et ineffabilia sunt; 4 horum mediorum vix aliqua nota sunt hoc tempore, ex causa quia homo regenerari se non patitur, nec credit regenerationem aliquid esse, quia non credit vitam post mortem; processus regenerationis, 5 qui ineffabilia continet, quoad plurimam partem facit sapientiam angelicam, et est talis ut a nullo angelo in aeternum plene exhauriri queat; inde est quod in sensu interno Verbi de eo praecipue agatur.

[4] Quod ‘Ephraim’ sit novum intellectuale 6 in naturali, ex plurimis locis in Verbo patet, praecipue apud Prophetam Hoscheam, qui de Ephraimo multum agit, apud quem haec: Ego novi Ephraimum, et Israel non latet Me, quod omnino scortatus sis Ephraim, pollutus sit Israel.... Israel et Ephraim corruent per iniquitatem suam, corruet etiam Jehudah cum illis.... Ephraim in solitudinem erit in die 7 correctionis... Et Ego sicut tinea Ephraimo, et sicut teredo domui Jehudae. Et vidit Ephraim morbum suum, et Jehudah vulnus suum, et ivit Ephraim ad Assyrium, et misit ad regem Jareb, et hic non potuit sanare vos, 5:3, 5, 9, 11-13: adhuc apud eundem,

Quando sanavi Israelem, tunc revelata est iniquitas Ephraimi, et mala Samariae, quia fecerunt mendacium, et fur venit, diffundit se turma foris.... Et fuit Ephraim sicut columba stulta, non cor, Aegyptum vocarunt, Assyriam abiverunt; cum ibunt, expandam super eos rete Meum, vii [1, ] 11, 12 seq. :

[5] porro Deglutitus est Israel, nunc futuri sunt inter gentes, sicut vas in quo non desiderium, quando illi ascenderunt Assyriam, onager solitarius; sibi Ephraim mercede meretricia conciliat amores, 8:8, 9.

Israel non habitabunt in terra Jehovae, et revertetur Ephraim Aegyptum, et in Assyria immundum comedent, 9:3.

Circumdederunt Me mendacio Ephraim, et dolo domus Israelis; et Jehudah adhuc dominatur cum Deo et cum sanctis 8 fidelis: Ephraim pascens ventum, et persequitur eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, et foedus cum Assyrio pangunt, et oleum in Aegyptum defertur, 12:1, 2 [KJV Hos. 11:12, 12:1];

praeter 9 de Ephraim pluries alibi apud eundem, ut 4:16-18, 5:3, 5, 9, 11-13, 7:8, 9, 9:8, 11, 10 13, 16, 10:6, 11, 11:3, 8, 9, 12:9, 15 [KJV 5:8, 14], 13:1, 12, 14:9 [KJV 14:8];

[6] in his omnibus locis per ‘Ephraim’ intelligitur intellectuale Ecclesiae, per ‘Israel’ spirituale ejus, et per ‘Jehudam’ caeleste ejusdem; et quia intellectuale Ecclesiae per Ephraimum significatur, ideo saepe dicitur de Ephraim quod abeat in Aegyptum, et in Assyriam, per ‘Aegyptum’ enim significantur scientifica, et per ‘Assyriam’ ratiocinia ex illis; illa et haec praedicantur de intellectuali; quod ‘Aegyptus’ sit scientificum, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588, 3325, 4749, 4964, 4966, et quod ‘Asshur seu Assyria’ sit ratio et ratiocinatio, n. 119, 1186;

[7] similiter in sequentibus locis per Ephraimum significatur intellectuale Ecclesiae;

apud Zachariam, Exsulta valde, filia Zionis, clange filia Hierosolymae, ecce rex tuus venit tibi: ... exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma; et exscindam arcum belli, contra loquetur pacem gentibus; et erit dominari ipsius a mari usque ad mare, et a fluvio usque ad fines terrae.... Tendam Mihi Jehudam, arcu implebo Ephraimum, et excitabo filios tuos Zion, cum filiis tuis Javan, 9:9, 10, 13; ibi de Adventu Domini, et Ecclesia gentium; ‘exscindere currum ex Ephraimo et equum ex Hierosolyma’ pro omne intellectuale Ecclesiae; ‘arcu implere Ephraimum’ pro dare novum intellectuale; quod ‘currus’ sit doctrinale, videatur n. 5321; 11 ‘equus’ intellectuale, n. 2760-2762, 3217, 5321; et quod ‘arcus’ etiam doctrinale, n. 12 2685, 2686, 2709; doctrinale enim ab intellectuali 13 dependet, nam sicut id intelligitur, ita creditur;

[8] intellectus doctrinalis facit quale fidei; inde etiam filii Ephraimi vocantur jaculatores arcu apud Davidem,

Filii Ephraimi qui armati, jaculatores arcu, averterunt se in die praelii, Ps. 78:9:

apud Ezechielem,

14 Fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud Jehudae et filiis Israelis sociis ejus; deinde sume lignum unum et scribe super illud Josephi lignum Ephraimi et omnis domus Israelis sociorum ejus; postea conjunge illa, unum cum altero tibi in lignum unum, ut sint unum ambo in manu 15 Mea.... Ecce Ego accepturus lignum Josephi, quod in manibus Ephraimi et tribuum Israelis sociorum ejus, et addam eos qui super illo cum ligno Jehudae, et faciam eos in lignum unum, ut sint unum in manu Mea, 37:16, 17, 19; ibi etiam per ‘Jehudam’ intelligitur Ecclesiae caeleste, per ‘Israelem’ ejus spirituale, et per ‘Ephraimum’ ejusdem intellectuale, quae quod unum fient per charitatis bonum, significatur per quod unum lignum fiet ex duobus; lignum quod sit bonum quod charitatis et inde operum, videatur n. 1110, 2784, 2812, 3720, 4943:

[9] apud Jeremiam,

Dies est, clamabunt custodes ex monte Ephraimi, Surgite, ascendamus Zionem ad Jehovam Deum nostrum.... Ero Israeli in patrem, et Ephraim primogenitus Meus ille, 31:6, 9:

apud eundem,

Audiendo audivi Ephraimum lugentem, Castigasti me et castigatus sum, sicut vitulus non consuetus; converte me, ut convertar; ... 16 nonne filius pretiosus Mihi Ephraim? 16 nonne natus deliciarum? nam postquam locutus fuero contra illum, recordando recordabor illius iterum, 31:18, 20:

apud eundem,

Reducam Israelem ad habitaculum suum, ut pascat in Carmele et Bashane, ac in monte Ephraimi et Gileade saturetur anima ejus, Jer. 50:19:

apud Esaiam,

Vae coronae superbiae, ebriis Ephraimi, et flori decidenti et gloriae decoris illius, qui super capite vallis pinguium perturbatorum vino, 28:1;

[10] in his quoque locis per ‘Ephraimum’ significatur intellectuale Ecclesiae; intellectuale Ecclesiae est intellectus apud homines Ecclesiae de veris et bonis, hoc est, de doctrinalibus fidei et charitatis, ita notio, conceptus seu idea de illis; ipsum verum est Ecclesiae spirituale, et bonum est ejus caeleste, at verum et bonum 17 aliter intelligitur apud unum quam apud alterum, qualis itaque intellectus veri est, tale est verum apud unumquemvis; similiter se habet cum intellectu boni.

[11] Quid voluntarium Ecclesiae quod per ‘Menashen’ 18 significatur, ex intellectuali quod est ‘Ephraim’, sciri potest; voluntarium Ecclesiae similiter se habet sicut ejus intellectuale, quod nempe apud unumquemvis varietur; ‘Menasheh’ id voluntarium significat apud Esaiam,

In excandescentia Jehovae Zebaoth obscurata est terra, factusque est populus sicut cibus ignis; vir fratri suo non parcent, ... vir carnem brachii sui comedent, Menasheh Ephraimum, et Ephraimus Menashen, una illi sunt contra Jehudam, 9:18-20 [KJV 9:19-21];

‘vir carnem brachii sui comedent, Menasheh Ephraimum, et Ephraimus Menashen’ pro quod velle hominis Ecclesiae erit contra ejus intelligere, et intelligere contra ejus velle:

[12] apud Davidem,

Deus locutus est per sanctitatem Suam, exsultabo, dividam Shechemum, et vallem Succoth dimetiar, Mihi Gilead, et Mihi Menasheh, et Ephraim robur capitis Mei, Ps. 60:8, 9 [KJV Ps. 60:6, 7]:

apud eundem,

Pastor Israelis adverte aurem, qui ducit sicut gregem Josephum, qui sedes super cherubim, effulge, coram Ephraimo et Benjamine, et Menashe, excita potentiam Tuam, Ps. 80:2, 3 [KJV Ps. 80:1, 2];

etiam ibi ‘Ephraim’ pro Ecclesiae intellectuali, et ‘Menasheh’ pro 19 ejus voluntario; idem etiam patet ex benedictione Ephraimi et Menashis a Jacobo ante mortem, de qua Gen. xlviii; et quoque ex eo quod Jacob acceptaverit Ephraimum loco Reubenis, et Menashen loco Shimeonis, ibid. vers. 3, 5, 5;

per Reubenem enim repraesentatum fuit intellectuale Ecclesiae, seu fides intellectu 20 et doctrina, n. 3861, 3866, et per ‘Shimeonem’ fides actu, seu oboedientia et voluntas faciendi verum, ex qua et per quam charitas, ita verum actu, quod est bonum novi voluntarii, n. 3869-3872.

[13] Quod Jacob ‘tunc Israel’ Ephraimo benedixerit prae Menashe, ponendo dextram manum super illum, et sinistram super hunc, ibid. vers. 13-20, causa fuit eadem quae fuit Jacobo, quod primogenituram Esavi in se derivaverit; et eadem quae fuit filiis Jehudae ex Tamare Perezo et Zeraho, quod Zerah qui primogenitus, usque post Perezum exiverit, Gen. 38:28-30;

causa nempe erat quod verum fidei quod intellectualis, primo loco sit apparenter cum regeneratur homo, et tunc bonum charitatis quod voluntarii apparenter secundo loco, 21 cum tamen bonum actualiter est primo, et manifeste cum homo regeneratus est, de qua re videatur n. 3324, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 4244, 4247, 4337, 4925, 4926, 4928, 4930, 4977.

Poznámky pod čarou:

1. Ecclesiae, ita novum intellectuale

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts ejus.

4. quorum

5. quia

6. The Manuscript deletes this.

7. correptionis Arcana Coelestia 4592 and Schmidius

8. Israelis, in the Manuscript and the First Latin Edition, but Hebrew = fidelis

9. The Manuscript inserts ubi.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts quod.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. pendet, sicut enim illud

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. Hebrew = tua

16. numne

17. The Manuscript inserts prorsus.

18. significetur voluntarium Ecclesiae, ex Ephraimo, quod sit ejus intellectuale patet,

19. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

20. aut

21. at quod bonum charitatis quod voluntarii, actualiter primo loco sit, sed non manifeste priusquam regeneratus est homo,

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Genesis 38:29

Studie

       

29 Illo vero retrahente manum, egressus est alter : dixitque mulier : Quare divisa est propter te maceria ? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.