Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Bible

 

Hoschea 12:10

Studie

       

10 Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6304

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6304. 1 ‘Et reducet vos ad terram patrum vestrorum’: quod significet ad statum Ecclesiae utriusque Antiquae, constat a significatione ‘terrae’ quod sit Ecclesia, de qua n. 566, 662, 1066, 1067, 1733, 1850, 2117, 2118, 3355, 4535, 4447, 5577; et ex significatione ‘patrum’ quod sint illi qui ab Ecclesia Antiqua et ab Ecclesia Antiquissima, de qua n. 6075. Ad statum Ecclesiae utriusque Antiquae dicitur quia filii Israelis et horum posteri, sicut illi qui ab Antiquis Ecclesiis, in singulis repraesentarent regnum Domini caeleste et spirituale; ipsum repraesentativum etiam institutum fuit apud gentem Judaicam repraesentativum regni caelestis et apud 2 populum Israeliticum repraesentativum regni spiritualis; sed apud generationem illam non potuit aliud quam merum repraesentativum institui, non autem aliquid Ecclesiae aut regni Domini, nam prorsus nihil in repraesentativis videre et agnoscere voluerunt quam externum, non autem aliquod internum;

[2] ut tamen repraesentativum existeret, et per id aliqua communicatio daretur cum caelo et per caelum cum Domino, tenebantur in externis; et provisum tunc erat a Domino ut communicatio daretur per 3 solum repraesentativum externum absque interno; his status erat ad quem reduci potuerunt posteri Jacobi; at usque in repraesentativis externis apud illos intus latuerunt Divina, in supremo sensu quae spectabant Divinum Humanum Domini, et in sensu respectivo, quae spectabant regnum 4 Domini in caelis et Ecclesiam; hic status utriusque Ecclesiae Antiquae significatur per quod ‘Deus reducet eos ad terram patrum eorum’.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. gentem Israeliticam

3. All 4 words changed from singular to plural.

4. Ipsius

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.