Bible

 

Genesis 46:28

Studie

       

28 Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6025

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6025. Haec ulterius explicare supersedetur quia sunt mera nomina; quid illa significant, videri potest ab explicatione communi nunc supra n. 6024; et quid ipsi filii Jacobi, in explicatione ubi agitur de nativitate illorum. Hoc dignum observatu est quod filiis Jacobi 1 nullus filius natus sit in Aegypto, quo venerunt, tametsi adhuc juvenes fuerunt, sed quod omnes in terra Canaan; ipsi vero in Paddan-Aram, praeter Benjaminem; hoc fuit ex peculiari providentia Divina Domini, ut 2 repraesentarentur illa quae Ecclesiae sunt per illos a prima nativitate 3 ; quod illi nati in Paddan-Aram, repraesentabat quod homo Ecclesiae per cognitiones boni et veri e novo nascetur seu regenerabitur, ‘Paddan-Aram’ enim significat cognitiones boni et veri, n. 3664, 3680, 4107; et nativitas repraesentabat novam nativitatem per fidem et charitatem, n. 4 4668, 5160, 5598, ita primum per cognitiones illarum. 5 Quod autem filii eorum nati fuerint omnes in terra Canaan 6 , 7 repraesentabat quod inde talia quae Ecclesiae, nam ‘terra Canaan’ est Ecclesia, n. 3705, 3686, 4447, 4454, 8 4517, 5136, 5757. Quod 9 vero Josepho nati sint filii in Aegypto, erat ut repraesentaretur dominium interni hominis in externo, in specie caelestis 10 spiritualis in naturali; ‘Menasheh’ est voluntarium, et ‘Ephraim’ est intellectuale quae Ecclesiae, in naturali.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts qui venerunt Aegyptum.

2. repraesentativa Ecclesiae

3. sisterentur

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. et quod

6. The Manuscript inserts praeter filios Josephi.

7. significabat

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. autem

10. Interni

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.