Bible

 

Genesis 42:34

Studie

       

34 fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores : et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis : ac deinceps quæ vultis, emendi habeatis licentiam.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5536

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5536. ‘Me orbavistis’: quod significet quod sic non Ecclesia magis, constat ex repraesentatione ‘Jacobi’ qui hoc de se dicit, quod sit bonum veri, de qua n. 3659, 3669, 3677, 3775, 4234, 4273, 4538; et quia est bonum veri, est quoque Ecclesia, nam essentiale Ecclesiae est bonum; quare sive dicas bonum veri, sive Ecclesiam, idem est, nam homo apud quem est bonum veri, apud illum est Ecclesia; quod ‘Jacob’ sit Ecclesia, videatur n. 4286, 4520; inde etiam est quod ‘filii ejus’ repraesentent vera Ecclesiae, n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512; et ex significatione ‘orbare’ quod sit Ecclesiam suis veris et bonis privare, ut hic illis quae repraesentantur per ‘Josephum, Benjaminem et Shimeonem’, de quibus mox sequitur.

[2] Quod ‘orbare’ sit privare Ecclesiam suis veris, est quia Ecclesia comparatur conjugio, bonum ejus ‘marito’ et verum ‘uxori’, et ex conjugio illo nata vera ‘filiis’ ac bona ‘filiabus’, et sic porro; cum itaque orbitas seu orbatio dicitur, significat quod Ecclesia privata sit suis veris, et quod inde nulla fiat; in hoc sensu dicitur orbus et orbitas etiam passim alibi in verbo; ut apud Ezechielem,

Mittam super vos famem et feram malam, et 1 orbum faciam te, 5:17:

apud eundem,

Quando feram malam transire fecero per terram, et orbaverit illam, ut fiat desolatio, ita ut non transiens propter feram, 14:15:

in Levitico 2 ,

Mittam in vos feram agri, quae orbabit vos, et exscindet bestiam vestram, et imminuet vos, ut vastentur viae vestrae, 3 26:22;

[3] ibi ‘fames’ pro defectu cognitionum boni et veri et inde desolatione, ‘fera mala’ pro falsis ex malis, ‘terra’ pro Ecclesia; ‘mittere famem et feram malam et orbare terram’ pro per falsa ex malis destruere Ecclesiam, ita illam veris prorsus 4 privare:

apud Jeremiam,

Ventilabo eas ventilabro in portis terrae, orbabo, perdam populum Meum, 15:7;

ibi etiam ‘orbare’ pro privare veris:

apud eundem,

Da filios eorum fami, et defluere fac illos per manum gladii, ut fiant uxores eorum, orbae et viduae, 18:21;

‘ut fiant uxores eorum orbae et viduae’ pro quod absque veris et bono:

[4] apud Hoscheam,

Ephraimi, sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, et a ventre, et a conceptione; quia si educaverint filios suos, tunc orbos faciam eos ab homine, 9:11, 12;

similiter 5 :

apud Ezechielem,

Ambulare faciam super vobis hominem, populum Meum, qui hereditario possidebunt te, et eris illis in hereditatem, nec addes amplius orbare eos. Sic dixit Dominus Jehovih, Quoniam dicunt 6 vobis, Consumens hominem tu, et orbans populos tuos fuisti, 12,

[13];

‘orbare’ etiam ibi pro privare veris:

[5] apud Esaiam,

Jam audi hoc delicata, sedens secure, dicens in corde tuo, Ego et non sicut ego praeterea, non sedebo vidua, nec cognoscam orbitatem: atqui venient tibi duo ista momento in die uno, orbitas et viduitas, 47:8, 9;

de filia Babelis et Chaldaea, hoc est, de illis qui sunt in sancto externo et profano interno, et se ex sancto externo Ecclesiam vocant; ‘orbitas et viduitas’ pro privatione veri et boni:

apud eundem,

Tolle circumcirca oculos tuos, et vide omnes congregantur, veniunt tibi, ... adhuc dicent in auribus tuis filii orbitatum tuarum, Angustus est mihi locus, recede mihi ut habitem: tu vero dices in corde tuo, Quis genuit mihi hos, cum tamen ego orba et solitaria, exul et remota? quis ergo hos educavit? ego relicta fui sola; hi ubi fuerunt? 49:18, 20, 21; ibi de Zione seu Ecclesia caelesti, et de ejus fructificatione post vastationem; ‘filii orbitatum’ pro veris quibus in vastatione privata fuit, restitutis, et in immensum auctis.

Poznámky pod čarou:

1. ut

2. apud Mosen

3. The Manuscript inserts Levit;

4. prorsus veris

5. orbos facere pro privare veris

6. dicentes

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3563

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3563. ‘Et dixit, Vox vox Jacobi, et manus manus Esavi’: quod significet quod intellectuale ibi sit veri quod intus, sed voluntarium ibi sit boni quod extus, ita inversi ordinis, constat a praedicatione ‘vocis’ quod sit de vero, et a praedicatione ‘manus’ quod sit de bono; quod ‘vox’ praedicetur de vero, patet ab illis quae in Parte Prima n. 219, 220 allata sunt, et ex eo quod dicatur ‘vox vox Jacobi’, per quem quod repraesentetur verum naturale, supra passim ostensum est; et quod manus praedicetur de bono, est quia per ‘manum’ significatur potentia et facultas, n. 1 878, 3541, quae non aliunde est quam ex bono; omnis potentia et facultas vero est inde, tametsi apparet 2 a vero; etiam patet ex eo quod dicatur, ‘manus manus Esavi’, per quem quod repraesentetur bonum naturale, etiam supra ostensum est; quod illa inversi ordinis sint, patet ex eo quod secundum ordinem sit, ut bonum quod voluntatis, sit intus, et verum quod intellectus, sit extus; sed haec, ut supra dictum, talia sunt quae quia pauci in aliqua cognitione de talibus sunt, non ad captum exponi ita possunt, nam etiamsi clarissime exponerentur, non tamen, cum cognitio deest, capiuntur; sed usque dicendum quomodo se habet, quia de hac re agitur:

[2] bonum naturalis non aliunde apud hominem existit quam a bono interiore, hoc est, a bono rationalis; naturale non aliunde bonum habere 3 potest; sed influxus facit ut tale ibi sit bonum quale est; et quia bonum naturalis non est aliunde, etiam verum naturalis est inde, ubi enim bonum, ibi est verum; utrumque erit ut sit aliquid; sed influxus etiam facit ut tale sit ibi verum quale est. Influxus est talis; bonum rationalis influit in naturale per duplicem viam, nempe per viam brevissimam, in ipsum bonum naturalis, ita immediate, et per bonum 4 naturalis ibi in verum; hoc bonum et hoc verum est quod repraesentatur per Esavum et ejus venationem; bonum rationalis etiam influit in naturale per viam minus brevem, nempe per verum rationalis, et per illum influxum format aliquod simile bono, sed est verum:

[3] secundum ordinem ita fit quod bonum rationalis influat in bonum naturalis, et simul in verum, immediate, et quoque per verum rationalis in bonum ibi, ita mediate, similiter in verum naturalis immediate et mediate; cum ita fit, tunc influxus est secundum ordinem; talis influxus est apud illos qui regenerati sunt; sed alius influxus est antequam regenerati, ut supra 5 dictum, nempe quod bonum rationalis non immediate in bonum naturalis influat, sed mediate per verum rationalis, et sic sistat aliquid simile boni in naturali, sed non est genuinum bonum, 6 et inde non genuinum verum, sed est tale quod quidem intime habet bonum, ex influxu per verum rationalis, sed non amplius; ideo etiam bonum existit ibi sub alia forma, nempe extus sicut bonum quod repraesentatur per ‘Esavum’, sed intus sicut verum quod repraesentatur per ‘Jacobum’, quod quia non secundum ordinem est, dicitur esse inversi ordinis; sed usque respective ad id quod ita non aliter regenerari possit homo, est secundum ordinem.

[4] Scio quod haec tametsi clare dicta sunt, et consequenter clare ab illis percipi possunt qui in cognitione talium sunt, usque sint obscura coram illis qui non sciunt quid influxus, et magis qui non sciunt quod rationale distinctum sit a naturali, et adhuc magis coram illis qui non aliquam distinctam ideam habent de bono et de vero: sed quale sit bonum naturale et verum naturale in statu ante regenerationem, solum manifestum esse potest ex affectionibus tunc; cum homo afficitur vero non propter fines vitae, sed propter alios fines, ut nempe eruditus fiat, et hoc ex quadam affectione aemulationis, seu ex quadam affectione invidiae infantilis, et quoque ex quadam affectione gloriae, tunc est bonum naturalis et verum naturalis in tali ordine qualis hic per ‘Jacobum’ repraesentatur, proinde est in ordine inverso respective, nempe tunc voluntarium quod est boni, est extus, et intellectuale quod veri, est intus; at in statu post regenerationem haec se aliter habent;

[5] tunc non modo afficitur homo vero propter fines vitae, sed adhuc plus afficitur ipso bono vitae, et affectiones priores, nempe aemulationis, 7 invidiae infantilis et gloriae se separant, et hoc usque ut appareat quasi quod dissipatae sint, tunc enim bonum quod voluntatis, 8 est intus, et verum quod intellectus, est extus, sed usque ita ut verum 9 agat unum cum bono, quia ex bono; hic ordo est genuinus; et ad hunc ordinem formandum intendit prior ordo, nam voluntarium 10 quod tunc extus est, admittit plura quae inserviunt pro regeneratione, 11 est sicut spongia quae haurit aquas tam limpidas quam lutulentas; ita quoque talia, quae alioquin respuerentur, et tamen inserviunt pro mediis, et quoque pro ideis formandis de bonis et veris 12 , praeter pro aliis usibus.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has veri

3. patet, in the First Latin Edition

4. The Manuscript has naturale

5. The Manuscript inserts passim.

6. The Manuscript has nec inde

7. invidia, in the First Latin Edition

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. The Manuscript inserts seu bonum.

11. The Manuscript inserts inde.

12. The Manuscript inserts genuinis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.