Bible

 

Genesis 42:34

Studie

       

34 fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores : et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis : ac deinceps quæ vultis, emendi habeatis licentiam.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5536

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5536. ‘Me orbavistis’: quod significet quod sic non Ecclesia magis, constat ex repraesentatione ‘Jacobi’ qui hoc de se dicit, quod sit bonum veri, de qua n. 3659, 3669, 3677, 3775, 4234, 4273, 4538; et quia est bonum veri, est quoque Ecclesia, nam essentiale Ecclesiae est bonum; quare sive dicas bonum veri, sive Ecclesiam, idem est, nam homo apud quem est bonum veri, apud illum est Ecclesia; quod ‘Jacob’ sit Ecclesia, videatur n. 4286, 4520; inde etiam est quod ‘filii ejus’ repraesentent vera Ecclesiae, n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512; et ex significatione ‘orbare’ quod sit Ecclesiam suis veris et bonis privare, ut hic illis quae repraesentantur per ‘Josephum, Benjaminem et Shimeonem’, de quibus mox sequitur.

[2] Quod ‘orbare’ sit privare Ecclesiam suis veris, est quia Ecclesia comparatur conjugio, bonum ejus ‘marito’ et verum ‘uxori’, et ex conjugio illo nata vera ‘filiis’ ac bona ‘filiabus’, et sic porro; cum itaque orbitas seu orbatio dicitur, significat quod Ecclesia privata sit suis veris, et quod inde nulla fiat; in hoc sensu dicitur orbus et orbitas etiam passim alibi in verbo; ut apud Ezechielem,

Mittam super vos famem et feram malam, et 1 orbum faciam te, 5:17:

apud eundem,

Quando feram malam transire fecero per terram, et orbaverit illam, ut fiat desolatio, ita ut non transiens propter feram, 14:15:

in Levitico 2 ,

Mittam in vos feram agri, quae orbabit vos, et exscindet bestiam vestram, et imminuet vos, ut vastentur viae vestrae, 3 26:22;

[3] ibi ‘fames’ pro defectu cognitionum boni et veri et inde desolatione, ‘fera mala’ pro falsis ex malis, ‘terra’ pro Ecclesia; ‘mittere famem et feram malam et orbare terram’ pro per falsa ex malis destruere Ecclesiam, ita illam veris prorsus 4 privare:

apud Jeremiam,

Ventilabo eas ventilabro in portis terrae, orbabo, perdam populum Meum, 15:7;

ibi etiam ‘orbare’ pro privare veris:

apud eundem,

Da filios eorum fami, et defluere fac illos per manum gladii, ut fiant uxores eorum, orbae et viduae, 18:21;

‘ut fiant uxores eorum orbae et viduae’ pro quod absque veris et bono:

[4] apud Hoscheam,

Ephraimi, sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, et a ventre, et a conceptione; quia si educaverint filios suos, tunc orbos faciam eos ab homine, 9:11, 12;

similiter 5 :

apud Ezechielem,

Ambulare faciam super vobis hominem, populum Meum, qui hereditario possidebunt te, et eris illis in hereditatem, nec addes amplius orbare eos. Sic dixit Dominus Jehovih, Quoniam dicunt 6 vobis, Consumens hominem tu, et orbans populos tuos fuisti, 12,

[13];

‘orbare’ etiam ibi pro privare veris:

[5] apud Esaiam,

Jam audi hoc delicata, sedens secure, dicens in corde tuo, Ego et non sicut ego praeterea, non sedebo vidua, nec cognoscam orbitatem: atqui venient tibi duo ista momento in die uno, orbitas et viduitas, 47:8, 9;

de filia Babelis et Chaldaea, hoc est, de illis qui sunt in sancto externo et profano interno, et se ex sancto externo Ecclesiam vocant; ‘orbitas et viduitas’ pro privatione veri et boni:

apud eundem,

Tolle circumcirca oculos tuos, et vide omnes congregantur, veniunt tibi, ... adhuc dicent in auribus tuis filii orbitatum tuarum, Angustus est mihi locus, recede mihi ut habitem: tu vero dices in corde tuo, Quis genuit mihi hos, cum tamen ego orba et solitaria, exul et remota? quis ergo hos educavit? ego relicta fui sola; hi ubi fuerunt? 49:18, 20, 21; ibi de Zione seu Ecclesia caelesti, et de ejus fructificatione post vastationem; ‘filii orbitatum’ pro veris quibus in vastatione privata fuit, restitutis, et in immensum auctis.

Poznámky pod čarou:

1. ut

2. apud Mosen

3. The Manuscript inserts Levit;

4. prorsus veris

5. orbos facere pro privare veris

6. dicentes

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4538

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4538. ‘Dixit Deus ad Jacobum’: quod significet perceptionem naturalis boni quale nunc ‘Jacobus’, ex Divino, constat ex significatione ‘dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, de qua n. 1602, 1791, 1815, 1822, 1898, 1919, 2061, 2080, 2238, 2260, 2619, 2862, 3395, 3509; inde est quod ‘dixit Deus’ sit perceptio ex Divino; et ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod hic in supremo sensu sit Dominus quoad naturale bonum: in praecedentibus ostensum est quid Jacob in Verbo repraesentat, et quia sunt varia, paucis dicendum quomodo res se habet:

[2] Jacob in supremo sensu in genere repraesentat Domini Divinum Naturale; sed quia cum Dominus Naturale Suum glorificavit illud fuit aliud in principio quam in progressu et in fine, ideo ‘Jacob’ varia repraesentavit, nempe in principio Domini Naturale quoad verum, in progressu Domini Naturale quoad veri bonum, et in fine quoad bonum; glorificatio enim Domini processit a vero ad veri bonum, et denique ad bonum, quod in antecedentibus pluries ostensum est; nunc quia in fine est, repraesentat ‘Jacob’ Dominum quoad naturale bonum; videantur quae prius de his ostensa sunt, nempe quod ‘Jacob’ in supremo sensu repraesentet Domini Divinum Naturale; in principio quoad verum, n. 3305, 3509, 3525, 1 3546, 3576, 3599; in progressu Domini Divinum Naturale quoad veri bonum, n. 3659, 3669, 3677, 4234, 4273, 4337; quod nunc repraesentet Domini Divinum Naturale quoad bonum, est quia in fine est, ut dictum:

[3] ille processus 2 fuit cum Dominus Naturale Suum Divinum fecit; similis etiam processus est cum Dominus hominem regenerat; nam placuit Domino Humanum Suum Divinum facere eo ordine quo Ipse hominem novum facit; inde est quod aliquoties dictum quod regeneratio hominis sit imago glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, cum Dominus hominem novum facit, primum instruit illum in veris fidei, nam absque veris fidei non scit quid Dominus, quid caelum, et quid infernum, ne quidem quod sint, minus innumerabilia quae Domini sunt, quae Ipsius regni in caelo, quaeque Ipsius regni in terra, hoc est, in Ecclesia; tum quae et qualia sunt illa quae illis opposita quae sunt inferni;

[4] antequam haec novit, non scire potest quid bonum; per bonum non intelligitur bonum civile et bonum morale, nam haec in mundo discuntur per leges et statuta et per reflexiones super mores hominum, inde est quod gentes quae extra Ecclesiam talia quoque sciant; sed per bonum intelligitur bonum spirituale, quod bonum in Verbo vocatur charitas, estque hoc bonum in genere velle et facere alteri bonum ex nulla causa sui, sed ex jucundo affectionis; hoc bonum est bonum spirituale; ad hoc nusquam aliquis homo venire potest quam per vera fidei, quae docentur a Domino per Verbum et praedicationes Verbi;

[5] postquam homo instructus est in veris fidei, dein per gradus ducitur ille a Domino ad velle verum, et quoque ex velle facere illud; hoc verum vocatur veri bonum, nam veri bonum est verum voluntate et actu, et dicitur veri bonum quia verum quod fuit doctrinae, tunc fit vitae.

Tandem cum homo appercipit jucundum in velle bonum et inde facere illud, non amplius dicitur 3 veri bonum, sed bonum, nam tunc regeneratus est, et non magis ex vero vult et facit bonum, sed ex bono verum, et verum quod tunc facit, 4 est etiam quasi bonum, nam 5 ex origine sua quae est bonum, trahit suam essentiam. Ex his patet quid sit et unde sit quod ‘Jacob’ in supremo sensu repraesentet Domini Naturale quoad bonum: quod hic Jacob repraesentet hoc bonum, est quia nunc in sensu interno agitur de ulteriore progressione, nempe versus interiora naturalis, quae sunt ‘Israel’, n. 4536; nemo qui 6 regeneratur a Domino, perduci potest ad interiora priusquam verum apud illum factum est bonum 7 .

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts enim.

3. The Manuscript deletes dicitur, and inserts agit.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts tametsi externa forma, ut verum apparet. This is deleted but a dotted line below restores it to text. Probably the quasi in the First Latin Edition was supplied to take the place of this clause in copying.

6. The Manuscript inserts enim.

7. The Manuscript inserts hoc est, priusquam vult et inde facit bonum ex jucundo affectionis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.