14
Hoc est, ait, quod locutus sum : exploratores estis.
5417. ‘Et Joseph is dominator super terram’: quod significet quod caeleste spiritualis, seu verum a Divino, regnaret in naturali ubi scientifica, constat a repraesentatione ‘Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4963, 5249, 5307, 5331, 5332; caeleste spiritualis quod sit verum a Divino, videbitur infra; ex significatione ‘dominatoris’ quod sit qui regnaret; et ex significatione ‘terrae’, hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, ita naturale, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; quod caeleste 1 spiritualis 2 regnaret in naturali ubi scientifica, videatur 3 n. 4 5313; 5 quod ‘Aegyptus’ in sensu interno sit scientificum, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966. Quod caeleste spiritualis sit verum a Divino, est quia Internum Humanum Domini antequam plene glorificatum, quoniam fuit receptaculum Ipsius Divini, erat caeleste spiritualis, ita dicendum, quia aliis 6 vocibus seu cogitationis formis exprimi nequit; hoc receptaculum seu recipiens Divini, est idem cum vero ex Divino; quod ‘Josephus’ sit verum illud, videatur n. 4723, 4727.
Poznámky pod čarou:
1. spirituale, in the First Latin Edition.
2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.
3. The Manuscript inserts caput praecedens.
4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
5. Aegyptus enim in sensu interno est
6. vocum
20
Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait : Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur.