Bible

 

Genesis 42:14

Studie

       

14 Hoc est, ait, quod locutus sum : exploratores estis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5417

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5417. ‘Et Joseph is dominator super terram’: quod significet quod caeleste spiritualis, seu verum a Divino, regnaret in naturali ubi scientifica, constat a repraesentatione ‘Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4963, 5249, 5307, 5331, 5332; caeleste spiritualis quod sit verum a Divino, videbitur infra; ex significatione ‘dominatoris’ quod sit qui regnaret; et ex significatione ‘terrae’, hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, ita naturale, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; quod caeleste 1 spiritualis 2 regnaret in naturali ubi scientifica, videatur 3 n. 4 5313; 5 quod ‘Aegyptus’ in sensu interno sit scientificum, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966. Quod caeleste spiritualis sit verum a Divino, est quia Internum Humanum Domini antequam plene glorificatum, quoniam fuit receptaculum Ipsius Divini, erat caeleste spiritualis, ita dicendum, quia aliis 6 vocibus seu cogitationis formis exprimi nequit; hoc receptaculum seu recipiens Divini, est idem cum vero ex Divino; quod ‘Josephus’ sit verum illud, videatur n. 4723, 4727.

Poznámky pod čarou:

1. spirituale, in the First Latin Edition.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts caput praecedens.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. Aegyptus enim in sensu interno est

6. vocum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5307

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5307. Num inveniemus sicut hunc virum, in quo spiritus Dei?: quod significet de influxu veri in quo bonum ab interiore, ita caeleste spiritualis, constat ex significatione ‘viri’ quod sit verum, de qua n. 3134, 3309, 3459; et ex significatione ‘spiritus Dei’ quod sit bonum ab interiore, ita a Divino; spiritus enim Dei est quod procedit a Divino, ita ab Ipso Bono, nam Divinum est Ipsum Bonum; quod ex eo procedit, est verum in quo bonum, et hoc est quod per ‘spiritum Dei’ in Verbo significatur; ipse enim spiritus non procedit sed ipsum verum in quo bonum, seu sanctum verum; spiritus est instrumentale per quod producitur. Hoc verum in quo bonum, est 1 caeleste spiritualis quod per ‘Josephum’ repraesentatur.

[2] In Ecclesia notum est quod 2 Josephus in spirituali sensu 3 sit Dominus, quare etiam Dominus vocatur caelestis Josephus, sed non scitur quid Domini ‘Josephus’ repraesentat; Dominus enim repraesentatur per Abrahamum, et quoque per 4 Jishakum, ut et per Jacobum; repraesentatur etiam per Mosen et 5 Eliam, perque Aharonem, et quoque' per Davidem, praeter per plures alios in Verbo, sed usque dissimiliter per unum quam per alterum; per ‘Abrahamum’ repraesentatur Dominus quoad Ipsum Divinum, per ‘Jishakum’ quoad Divinum Rationale, per ‘Jacobum’ quoad Divinum Naturale, per ‘Mosen’ quoad Legem seu Verbum historicum, per ‘Eliam’ quoad Verbum propheticum, per ‘Aharonem’ quoad sacerdotium 6 , et per ‘Davidem’ quoad regium; quid autem per Josephum repraesentatur, videatur n. 3969, 4286, 4585, 4592, 4594, 4669, 4723, 4727, 4963, 5249; hoc quod ‘Josephus’ repraesentat, vocatur caeleste spiritualis e 7 rationali; non alia voce id dari potest, caeleste enim est bonum ex Divino, spirituale est verum ex illo bono, ita est verum boni ex Divino Humano Ipsius; Hoc fuit Dominus cum vixit in mundo, at cum Se glorificavit, tunc transcendit supra illud, et factus est ipsum Divinum Bonum, seu Jehovah etiam quoad Humanum;

[3] non plura dici possunt in specie de hoc arcano, solum quod Josephus ideo Aegyptum venerit, ac primum serviverit in domo Potipharis principis satellitum, et dein in custodia detentus, 8 ac postea factus dominator super Aegyptum, ut repraesentaret quomodo Dominus in Se Humanum progressive Divinum 9 fecit, 10 de quo conscriberetur Verbum quod Divina contineret in sensu interno, qui sensus imprimis inserviret angelis, quorum sapientia quae incomprehensibilis et ineffabilis 11 est respective ad sapientiam humanam, in talibus est, et simul inserviret hominibus qui historica amant prae reliquis, et talia tunc mente volvunt in quibus angeli Divina per influxum a Domino percipiunt.

Poznámky pod čarou:

1. The First Latin Edition inserts haec, the Manuscript omits, the Second Latin Edition has hic.

2. per Josephum

3. intelligatur

4. Isacum

5. Aharonem et quoque per Eliam

6. The Manuscript inserts Ipsius.

7. naturali, in the First Latin Edition, but cf. 4585 fin, 4963, also 5086, 5095, 5805

8. The manuscript has et.

9. The Manuscript deletes fecit and inserts faceret. The insertion is indistinct; it was probably intended to express the futurity of this event, as compared with the Joseph story.

10. et de hoc ut

11. est after humanam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.