Bible

 

Genesis 32

Studie

   

1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.

2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :

4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.

7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,

8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :

10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.

11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,

14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

   

Bible

 

Genesis 47:25

Studie

       

25 Qui responderunt : Salus nostra in manu tua est : respiciat nos tantum dominus noster, et læti serviemus regi.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6108

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6108. Vers. 13-26. Et panis nullus in omni terra, quia gravis fames valde, et laborabat terra Aegypti et terra Canaan a coram fame. Et collegit Joseph omne argentum inventum in terra Aegypti et in terra Canaan, in annona, quam illi ementes; et venire fecit Joseph argentum domum Pharaonis. Et consumptum argentum e terra Aegypti et e terra Canaan, et venerunt omnis Aegyptus ad Josephum, dicendo, Da nobis panem; et cur moriemur juxta te, quia deficit argentum? Et dixit Joseph, Date pecora vestra, et dabo vobis iii pecoribus vestris, si deficit argentum? Et venire fecerunt pecora sua ad Josephum, et dedit illis Joseph panem pro equis, et pro pecore gregis, et pro pecore armenti, et pro asinis, et providit illos pane pro omni pecore eorum, in anno hoc. Et finitus annus hic, et venerunt ad illum in anno altero, et dixerunt ei, Non celabimus a domino, siquidem consumptum argentum, et pecus bestiae, ad dominum, non relictum coram domino praeter quam corpus nostrum et humus nostra. Quare moriemur ad oculos tuos, etiam nos, etiam humus nostra? eme nos, et humum nostram pro pane, et vivemus nos et humus nostra servi Pharaoni, et da semen, et vivamus et non 1 moriamur, et humus non vastata sit. Et emit Joseph omnem humum Aegypti Pharaoni, quia vendiderunt Aegyptii quisque agrum suum, quoniam invaluit super illos fames; et fuit terra Pharaoni. Et populum transtulit illum ad urbes a fine termini Aegypti 2 ad finem illius. Solum 3 humum sacerdotum non emit, quia pars statuta sacerdotibus a Pharaone, et comederunt partem statutam suam, quam dederat illis Pharaoh, propterea non vendiderunt humum suam. Et dixit Joseph ad populum, Ecce emi vos hodie 4 et humum vestram Pharaoni, en vobis semen, et seratis humum. Et erit, in proventibus et dabitis quintam Pharaoni, et quatuor partes erit vobis ad semen agri, et ad cibum vestrum, et illis in domibus vestris, et ad cibum infantibus vestris. Et dixerunt, Vivificasti nos, inveniamus gratiam in oculis domini, et erimus servi Pharaoni. Et posuit illud Joseph ad statutum usque ad diem hunc super humum Aegypti Pharaoni ad quintam; solum humus sacerdotum tantum illorum non fuit Pharaoni. ‘Et panis nullus in omni terra’ significat quod bonum non 5 apparuerit amplius: ‘quia gravis fames valde’ significat desolationem: ‘et laborabat terra Aegypti et terra Canaan, a coram fame’ significat quod hoc in naturali 6 et intra Ecclesiam: ‘et collegit Joseph omne argentum’ significat quod omne scientificum verum et aptabile: ‘inventum in terra Aegypti et in terra Canaan’ significat quod in naturali et in Ecclesia: ‘in annona, quam illi ementes’ significat quod illo sustentarentur: ‘et venire fecit Joseph argentum domum Pharaonis’ significat quod illud omne referretur ad commune in naturali: ‘et consumptum argentum e terra Aegypti et e terra Canaan’ significat quod scientificum verum et aptabile non magis conspicuum esset in naturali et intra Ecclesiam ob desolationem: ‘et venerunt omnis Aegyptus ad Josephum’ significat applicationem ad internum: ‘dicendo, Da nobis panem’ significat supplicationem de sustentatione vitae spiritualis: ‘et cur moriemur juxta te quia deficit argentum?’ significat quod alioquin ob defectum veri mors spiritualis: ‘et dixit Joseph’ significat internum a quo responsum: Date pecora vestra, et dabo vobis 7 pro pecoribus vestris significat quod offerrent bona veri, et sustentarentur: ‘si 8 deficit argentum’ significat si non amplius illis verum conspicuum: ‘et venire fecerunt pecora sua ad Josephum’ significat bona, veri quod offerrentur: ‘et dedit illis Joseph panem’ significat sustentationem quoad vitam spiritualem: ‘pro equis’ significat scientifica ex intellectuali: ‘et pro pecore gregis et pro pecore armenti’ significat bona interior, et exteriora veri: ‘et pro asinis’ significat servitia: et providit illos pane pro omni pecore eorum significat sustentationem per influxum boni ab interno: ‘in anno hoc’ significat illius status periodum: ‘et finitus annus hic’ significat desolationem post hujus status periodum: ‘et venerunt ad illum in anno altero’ significat principium status sequentis: ‘et dixerunt ei, Non celabimus a domino’ significat perceptionem quod notum sit interno: ‘siquidem consumptum argentum’ significat verum non conspicuum propter desolationem: ‘et pecus bestiae ad dominum’ significat bonum veri similiter: ‘non relictum coram domino praeter quam corpus nostrum et humus nostra?’ significat quod receptacula boni et veri prorsus desolata sint: ‘quare moriemur ad oculos tuos etiam nos, etiam humus nostra?’ significat si desolata fuerint quod non amplius vita spiritualis sub interno: ‘eme nos et humum nostram 9 pane’ significat appropriationem utriusque ut sustententur bono: ‘et vivemus nos et humus nostra servi Pharaoni’ significat submissionem totalem: ‘et da semen’ significat sic influxum boni charitatis et veri fidei: ‘et vivamus et non moriamur’ significat vitam spiritualem inde, et non amplius timorem damnationis: ‘et humus non vastata sit’ significat quod mens scientificis Ecclesiae erit exculta: ‘et emit Joseph omnem humum Aegypti Pharaoni’ significat quod internum appropriaverit sibi totam mentem naturalem ubi scientifica, et posuerit sub communi auspicio: ‘ 10 et vendiderunt Aegyptii quisque agrum suum’ significat abdicationem et subjectionem omnium quae inserviunt Ecclesiae: ‘quoniam invaluit super illos fames’ significat quia desolatio usque ad desperationem: ‘et fuit terra Pharaoni’ significat quod subjecta omnia, naturali quod sub auspicio interni: ‘et populum transtulit illum ad urbes’ significat quod vera scientifica, referrentur ad doctrinalia: ‘a fine termini Aegypti 11 et ad finem illius’ significat extensionem per totum naturale ubi scientifica: ‘solum humum sacerdotum non emit’ significat quod internum e 12 naturali comparaverit sibi facultates recipiendi bonum, quia illae ab ipso: ‘quia pars statuta sacerdotibus 13 a Pharaone’ significat quod id ordinatum a naturali quod sub auspicio interni: ‘et comederunt partem statutam suam quam dederat illis Pharaoh’ significat quod bona non appropriaverint sibi plus quam secundum ordinationem: ‘propterea non vendiderunt humum suam’ significat quod idcirco non opus habuerint abdicare et submittere illa: ‘et dixit Joseph ad populum’ significat influxum interni in vera scientifica: ‘Ecce emi vos hodie, et humum vestram, Pharaoni’ significat quod comparaverit sibi illa, et subjecerit communi in naturali quod sub auspicio interni: ‘en vobis semen, et seratis humum’ significat bonum charitatis et verum fidei quae implantanda: ‘et erit, in proventibus’ significat fructus inde: ‘et dabitis quintam Pharaoni’ significat reliquias, quod illae ad commune quod sub auspicio interni: ‘et quatuor partes 14 erit vobis’ significat illa quae nondum reliquiae: ‘ad semen agri’ significat ad nutritionem mentis: ‘et ad cibum vestrum, et illis in domibus vestris’ significat ut inde veri bonum in omnibus et singulis: ‘et ad cibum infantibus vestris’ significat in illis quae sunt innocentiae: ‘et dixerunt, Vivificasti nos’ significat vitam spiritualem non aliter nec aliunde: ‘inveniamus gratiam in oculis domini’ significat voluntatem ut ita subjecta 15 sit humiliationem: ‘et erimus servi Pharaoni’ significat quod proprium suum abdicent, et submittant naturali quod sub auspicio interni: et posuit 16 Joseph ad statutum' significat conclusum ex consensu; ‘usque ad diem hunc’ significat in aeternum: ‘super humum Aegypti Pharaoni ad quintam’ significat reliquias, ut prius: ‘solum humus sacerdotum, tantum illorum non fuit Pharaoni’ significat facultates recipiendi bonum, quod illae immediate ab interno.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The First Latin Edition omits et here and later in this number.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The First Latin Edition here omits ubi scientifica, but see Arcana Coelestia 6111

7. thus, in the First Latin Edition. Here and 6121; compare above.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. pro omits here before pane.

10. thus, in the First Latin Edition. here and 6143; compare above.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The manuscript has e.

14. The First Latin Edition here and in 6157 omits erit; compare above and Hebrew.

15. sint in 6162.

16. here and in 6164 omits illud.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.