Bible

 

Genesis 24:41

Studie

       

41 Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3168

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3168. ‘Et ederunt et biberunt’: quod significet appropriationem boni et veri sic initiati, constat a significatione ‘edere’ quod sit communicari et conjungi, ita appropriari, de qua n. 2187, 2343, quod quia praedicatur de pane et per ‘panem’ significatur bonum, n. 276, 680, 2165, 2177, 2187, est appropriatio boni quae per ‘edere’ significatur; et a significatione ‘bibere’ quod etiam sit communicari et conjungi, ita appropriari, de qua n. 3089, sed quia praedicatur de vino et per ‘vinum’ significatur verum, n. 1071, 1798, est appropriatio veri quae per ‘bibere’ significatur. Ipsa res se habet, ut mox supra n. 3167 dictum, 1 cum verum initiatur bono, et magis cum ei conjungitur, in rationali, quod bonum et verum 2 spiritualis hominis, hoc est, spiritualia approprientur naturali.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts nempe.

2. The Manuscript has e spirituali

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Numeri 15:2-15

Studie

      

2 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram habitationis vestræ, quam ego dabo vobis,

3 et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus :

4 offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similæ, decimam partem ephi, conspersæ oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin :

5 et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos

6 et arietes erit sacrificium similæ duarum decimarum, quæ conspersa sit oleo tertiæ partis hin :

7 et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino.

8 Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas,

9 dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensuræ hin :

10 et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ in oblationem suavissimi odoris Domino.

11 Sic facies

12 per singulos boves et arietis et agnos et hædos.

13 Tam indigenæ quam peregrini

14 eodem ritu offerent sacrificia.

15 Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ.