Bible

 

Ezechiel 27:27

Studie

       

27 Divitiæ tuæ, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum, nautæ tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo præerant : viri quoque bellatores tui, qui erant in te, cum universa multitudine tua, quæ est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinæ tuæ.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10254

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10254. ‘Et cinnamomum aromaticum’: quod significet perceptionem et affectionem veri naturalis, constat ex significatione ‘cinnamomi aromatici’ quod sit perceptio et affectio veri naturalis, quod verum est verum externi hominis interius; apud hominem enim est vita sensualis et vita naturalis, utraque externi hominis, sed vita sensualis est exterior ducens sua vera ab objectis quae in tellure sunt et in corpore, et vita naturalis est interior ducens sua vera a causis illorum objectorum; vita interni hominis similiter est exterior et interior, exterior ducit sua vera ab illis quae in ultimis caeli sunt, interior autem ab illis quae in interioribus caeli; 1 haec vera significantur per odorata quae sequuntur.

[2] Quod per ‘cinnamomum aromaticum’ significetur perceptio et affectio veri 2 , est quia per ‘aromaticum’ significatur perceptio grata; perceptio grata est ex affectione quae amoris, nam aliunde non est gratum in perceptione; quod omnes odores significent perceptionem, videatur n. 3577, 4626, 4748, et quod odores grati perceptionem veri ex bono, n. 1514, 1517-1519, 4628, 10054, ita ex affectione quae amoris, et quod sphaerae perceptionum vertantur in odores apud spiritus et angelos, n. 4626.

[3] Praeterea sciendum est quod omnia illa aromatica ex quibus oleum unctionis 3 parabatur pertineant ad classem caelestem, hoc est, ad illa quae sunt regni caelestis; et aromatica ex quibus suffimentum 4 conficiebatur pertineant ad classem spiritualem, hoc est, ad illa quae sunt regni spiritualis; quapropter etiam in lingua originali 5 aromata ex quibus oleum unctionis, ex alia voce et derivatione sunt quam aromata, ex quibus suffimentum; sunt enim in Verbo 6 peculiares voces per quas exprimuntur illa quae regni caelestis sunt, et 6 peculiares voces per quas 7 illa quae regni spiritualis, et aliae quae communes utrique sunt; sed ut 8 sciatur quaenam illae sunt, notum erit quod caelum in duo regna divisum sit, similiter Ecclesia; et quod in regno caelesti essentiale sit bonum amoris in Dominum, at in regno spirituali bonum charitatis erga proximum; quae qualis differentia sit, videatur in numeris citatis n. 9277.

[4] Quod aroma quod hic 9 nominatur significet perceptionem et affectionem veri caelestis, constat apud Esaiam,

Loco aromatis tabes erit, et loco cinguli 10 discissio, et loco operis implexi calvities, 3:24;

agitur ibi de filiabus Zionis, per quas significatur Ecclesia caelestis, ibi perversa; quare dicitur aroma eadem voce qua in hoc versu; et per ‘loco aromatis tabes’ significatur quod loco perceptionis et affectionis veri ex bono, ac 11 vitae inde, erit perceptio et affectio falsi ex malo, in qua nihil vitae:

apud Ezechielem,

[5] Negotiatores Schebae et Raamae, negotiatores per primarium omnis aromatis, et per lapidem pretiosum, et aurum, 27:22;

haec de Tyro dicta sunt, per quam significantur cognitiones boni et veri in Ecclesia; et per ‘Schebam et Raamam’ 12 significantur qui in cognitionibus caelestium sunt: similiter ubi agitur de Regina Schebae in libro Primo Regum,

[6] Regina Schebae dedit Schelomoni centum et viginti talenta auri, et aromata multa valde, et lapidem pretiosum; non venit sicut aroma hoc amplius quoad multitudinem, 10:10;

quod ‘Scheba’ sint praecipue illi qui in cognitionibus caelestium sunt, videatur n. 1171, 3240; ex quibus patet quod haec aromata ex quibus 13 parabatur oleum unctionis, significent perceptionem et affectionem veri qualis est illis qui in regno caelesti Domini sunt.

[7] Quod aromatica per quae parabatur oleum unctionis, quae 14 erant myrrha 15 nobilis, cinnamomum aromaticum, calamus aromaticus, et casia, pertineant ad classem caelestem, hoc est, ad illa quae regni caelestis Domini sunt, est causa quia oleum unctionis significabat Divinum Bonum Divini Amoris in Domino, quod in caelo est Divinum Caeleste Ipsius; quod ‘oleum unctionis’ id significet, videatur n. 9954, 10019.

Poznámky pod čarou:

1. verum exterioris ejus significatur per calamum odoratum, et interioris autem per casiam, de quibus in mox sequentibus

2. The Manuscript inserts in naturali.

3. paratum fuit

4. est confectum

5. aroma alia voce exprimitur hic ubi agitur de oleo unctionis, et alia ubi agitur de suffimento

6. singulares

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. hoc sciatur

9. memoratur

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript inserts ibi.

13. paratum fuit

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. optima

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.