Bible

 

Ezechiel 25

Studie

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis.

3 Et dices filiis Ammon : Audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixisti : Euge, euge, super sanctuarium meum, quia pollutum est ; et super terram Israël, quoniam desolata est ; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem :

4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hæreditatem : et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua : ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum.

5 Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum : et scietis quia ego Dominus.

6 Quia hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,

7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram : et scies quia ego Dominus.

8 Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixerunt Moab et Seir : Ecce sicut omnes gentes, domus Juda :

9 idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus, inclytas terræ Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,

10 filiis orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in hæreditatem, ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.

11 Et in Moab faciam judicia, et scient quia ego Dominus.

12 Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecit Idumæa ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis :

13 idcirco hæc dicit Dominus Deus : Extendam manum meam super Idumæam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab austro : et qui sunt in Dedan gladio cadent.

14 Et dabo ultionem meam super Idumæam per manum populi mei Israël, et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.

15 Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres,

16 propterea hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimæ regionis,

17 faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore : et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.

   

Bible

 

Ezechiel 12:9

Studie

       

9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4255

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4255. ‘Quia in baculo meo transivi Jordanem hunc, et nunc sum in duo castra’: quod significet quod ab exiguo multum, constat a significatione ‘baculi’ quod sit potentia et quod praedicetur de vero, de qua n. 4013, 4015; a significatione ‘Jordanis’ quod sit initiatio in cognitiones boni et veri, de qua sequitur; et a significatione 'duorum castrorum quod sint bona et vera, ut supra n. 4250, nam duo castra hic sunt populus, grex, armentum, et cameli, quae dimidiavit; inde patet quid per illa verba in sensu proximo significatur, quod nempe paucum veri ipsi esset cum initiaretur in cognitiones, et quod dein multa vera et bona, seu quod idem, quod ab exiguo multum; ex illis quae hactenus explicata sunt, patet quod actum sit in sensu interna de Domino quomodo Ipse Humanum in Se Divinum fecit, et hoc successive 1 secundum ordinem; ita de progressu in intelligentiam et sapientiam, tandem in Divinam; inde patet quid per ab exiguo ad multum intelligitur.

[2] Quod ‘Jordanes’ sit initiatio in cognitiones boni et veri, est inde quia erat terminus terrae Canaanis; quod omnes termini illius terrae significaverint illa quae prima et ultima sunt regni Domini, tum quae prima et ultima sunt Ecclesiae, ita quae prima et ultima sunt caelestium et spiritualium quae regnum Domini et Ecclesiam Ipsius constituunt, videatur n. 1585, 1866, 4116, 4240; inde ‘Jordanes’ quia erat terminus, significabat initiationem in cognitiones boni et veri, nam hae sunt prima, et tandem cum homo fit Ecclesia seu regnum Domini, fiunt ultima.

[3] Quod ‘Jordanes’ illa significet, etiam ab aliis locis in Verbo constare potest, ut apud Davidem,

Deus mi, super me anima mea incurvat se, propterea recordabor Tui e terra Jordanis, et Hermonim e monte exiguitatis, Ps. 42:7 [KJV Ps. 42:6];

‘recordari e terra Jordanis’ pro ex ultimo 2 , ita ex humili 3 :

apud eundem,

Factus est Jehudah in sanctuarium Ipsius, Israel dominia Ipsius; mare vidit et fugit, Jordan avertit seretrorsum, Ps. 114:2, 3, 5;

‘Jehudah’ pro bono amoris caelestis, et ‘Israel’ pro bono amoris spiritualis, n. 3654, ‘mare’ pro cognitionibus veri, n. 28;

‘Jordanes’ pro cognitionibus boni, quae dicuntur ‘se vertere retrorsum’ quando bonum amoris dominium obtinet, nam tunc cognitiones a bono illo 4 spectantur, non autem bonum ab illis, secundum ea quae saepius prius ostensa sunt:

[4] in libro Judicum, Gilead in transitu Jordanis habitans, et Dan cur timebit naves? 5:17;

‘Gilead’ pro bono sensuali seu volupi per quod primo initiatur homo cum regeneratur, n. 4117, 4124; ‘in transitu Jordanis habitare’ pro in illis quae initiamenta sunt, ita quae prima et ultima sunt Ecclesiae et regni Domini. Haec quoque repraesentata sunt per ‘Jordanem’, cum intrarent filii Israelis in terram Canaanem, Jos. 3:14 ad fin. ; 4:1 ad fin. ; nam per ‘terram Canaanem’ repraesentatum fuit regnum Domini, n. 1413, 1437, 1607, 3038, 3481, 3705, 3686; et [per] quod ‘divisus esset Jordanes, et illi in sicco transirent’ significata est remotio malorum et falsorum, ac admissio illorum qui in bonis et veris [sunt]; similiter quod Jordanis aquae divisae sint ab Elia cum ille sublatus est in caelum, 2 Reg. 2:8, et ab Elisha cum is loco Eliae intraret munus propheticum, ibid. vers. 14

[5] Quod Naaman sanatus sit ex lepra, per quod lavisset se septem vicibus in Jordane, secundum mandatum Elishae, 2 Reg. 5:1-14, repraesentabat baptismum, nam baptismus significat initiationem in Ecclesiam et in illa quae sunt Ecclesiae, ita regenerationem et quae regenerationis sunt; non quod per baptismum aliquis regeneretur, sed quod signum ejus sit cujus recordetur; et quia illa 5 quae sunt Ecclesiae, significantur 6 per baptismum, ac simile per ‘Jordanem’, ut supra dictum, ideo in Jordane baptizati sunt a Johanne, Matth. 3:6; Marcus 1:5;

et quoque Dominus ibi Se baptizari a Johanne voluit, Matth. 3:13-17; Marc. 1:9 7 .

[6] Quia ‘Jordanes’ significat illa quae prima et ultima sunt regni Domini et Ecclesiae, qualia sui cognitiones boni et veri, nam per has introducitur homo, ideo etiam Jordanes memoratur ut terminus terrae novae seu terrae sancta apud Ezech. 47:18;

quod terra nova seu terra sancta sit regni Domini, tum quoque nova Ecclesia quae est regnum Domini in terris, videatur n. 1733, 1850, 2117, 2118f. , 3355f. 8

Poznámky pod čarou:

1. progressive

2. humili

3. ultimo

4. illae a bono amoris

5. The Manuscript inserts initiatio in.

6. significatur

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts de significatione 'Jordanis, videatur etiam Arcana Coelestia 1585.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.