Bible

 

Ezechiel 25

Studie

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis.

3 Et dices filiis Ammon : Audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixisti : Euge, euge, super sanctuarium meum, quia pollutum est ; et super terram Israël, quoniam desolata est ; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem :

4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hæreditatem : et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua : ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum.

5 Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum : et scietis quia ego Dominus.

6 Quia hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,

7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram : et scies quia ego Dominus.

8 Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixerunt Moab et Seir : Ecce sicut omnes gentes, domus Juda :

9 idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus, inclytas terræ Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,

10 filiis orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in hæreditatem, ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.

11 Et in Moab faciam judicia, et scient quia ego Dominus.

12 Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecit Idumæa ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis :

13 idcirco hæc dicit Dominus Deus : Extendam manum meam super Idumæam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab austro : et qui sunt in Dedan gladio cadent.

14 Et dabo ultionem meam super Idumæam per manum populi mei Israël, et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.

15 Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres,

16 propterea hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimæ regionis,

17 faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore : et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.

   

Bible

 

Ezechiel 12:9

Studie

       

9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1607

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1607. ‘Quia omnem terram quam tu vides, tibi dabo illam’: quod significet regnum caeleste quod Domini esset, constat a significatione ‘terrae’, et hic terrae Canaanis quia dicitur ‘terra quam tu vides’, quod sit regnum caeleste; per terram enim Canaanem repraesentatam fuit regnum Domini in caelis, seu caelum, et regnum Domini in terra, seu Ecclesia; de qua terrae significatione ‘prius aliquoties actum est. Quod Domino datum sit regnum in caelis et in terris, ex Verbo passim constat, ut apud Esaiam,

Puer natus est, Filius datus est nobis, et erit principatus super humero Ipsius, et appellabitur nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, 9:5:

apud Danielem,

Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum nubibus caelorum, sicut Filius hominis, veniens fuit, et usque ad Antiquum dierum pervenit, et coram Ipso appropinquare fecerunt Ipsum: et Huic datum est dominium, et gloria, et regnum, et omnes populi, gentes et linguae Ipsi servient; dominium Ipsius, dominium aeternum, quod non transibit; et regnum Ipsius, quod non peribit, 7:13, 14;

Ipse Dominus hoc quoque dicit:

apud Matthaeum, Omnia Mihi tradita sunt a Patre Meo, 11:27, et apud Lucam, 10:22:

apud Matthaeum alibi, Data est Mihi [omnis] potestas in caelo et in terra, 28:18:

apud Johannem, Dedisti Filio potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti Ipsi, det illis vitam aeternam, 17:2, 3;

quod etiam significatur per ‘sedere a dextris’, ut apud Lucam, Exhinc nunc erit Filius Hominis sedens a dextris virtutis Dei, 22:69.

[2] Quod ‘data sit Filio Hominis omnis potestas in caelis et in terris’, sciendum quod Domino fuerit potestas super omnia in caelis et in terris antequam venit in mundum, nam fuit Deus ab aeterno et Jehovah, sicut ipse clare dicit, apud Johannem, Nunc glorifica Me, Tu Pater, apud Te Ipsum, gloria, quam habui, antequam mundus esset, apud Te, 17:5:

et apud eundem,

Amen, Amen, dico vobis, priusquam Abrahamus fuit, Ego fui, 8:58;

fuit enim Jehovah et Deus Antiquissimae Ecclesiae quae ante diluvium, et illis visus; fuit etiam Jehovah et Deus Antiquae Ecclesiae quae post diluvium, et fuit Quem repraesentabant omnes ritus Ecclesiae Judaicae, et Quem colerent; at quod Ipse dicit, quod ‘data Ipsi omnis potestas in caelo et in terra’, tanquam tunc primum, est quia per ‘Filium Hominis’ intelligitur Humana Ipsius Essentia quae cum unita fuit Divinae, etiam Jehovah fuit; et Ipsi simul potestas, quod fieri non potuit antequam glorificatus est, hoc est, antequam Humana Ipsius Essentia per unitionem cum Divina etiam vitam haberet in Se, et sic similiter facta Divina et Jehovah, ut Ipse dicit apud Johannem, Quemadmodum Pater habet vitam in Se ipso, etiam dedit Filio vitam habere in Se Ipso, 5:26 1 .

[3] Humana Ipsius Essentia seu Externus Homo est qui quoque apud Danielem in loco citato appellatur ‘Filius Hominis’; et apud Esaiam in loco citato, ‘Puer natus est, et Filius datus est nobis’: quod Ipsi daretur regnum caeleste, et omnis potestas in caelis et in terris, Ipsi nunc visum et promissum est, et significatur per haec verba, ‘omnem terram quam tu vides, tibi dabo illam, et semini tuo post te in aeternum’, quod erat antequam Humana Ipsius Essentia unita fuit Ipsius Divinae, quae unita fuit cum diabolum et infernum evicit; nempe cum propria potentia et propriis viribus expulit omne malum, quod solum disunit.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.