Bible

 

Exodus 8:24

Studie

       

24 Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus, et in omnem terram Ægypti : corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7456

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7456. ‘Nonne lapidabunt nos?’: quod significet quod sic vera fidei, quae cultus, exstinguerent, constat ex significatione ‘lapidare’ quod sit exstinguere et delere falsa, at in opposito sensu quando a malis, quod sit exstinguere et delere vera quae fidei; si 1 taetra et spurca infernalia, de quibus supra n. 7454, influerent apud illos qui in sancto cultus sunt, quod sanctum cultus exstingueretur; 2 causa est quia homo cum in sancto cultus est, detinetur a talibus, et qui in bono fidei et vitae sunt elevantur a sensuali ubi talia; at cum objecta talia influunt, tunc excitantur spurca quae in sensuali, a quibus homo, cum in sancto cultus est, ut dictum, detinetur, et qui in bono sunt elevantur, inde exstinguitur sanctum cultus; hoc etiam patere potest ab experientia, cum enim objectum spurcum apparet et non removetur, cum homo est in cultu Divino, perit et exstinguitur tam diu cultus; haec sunt quae intelliguntur per quod illi qui in falsis ex malis, si in propinquitate essent, vera fidei quae cultus exstinguerent.

[2] 3 Quod significationem lapidare attinet, sciendum quod fuerint binae poenae mortis apud Israelitas et Judaeos, apud quos Ecclesiae repraesentativum institutum fuerat, una poena mortis erat lapidatio, altera erat suspensio super ligno; lapidatio erat si quis destruere vellet vera cultus quae mandata fuerunt 4 , et suspensio 5 si quis destruere vellet bonum 6 vitae; quod illi lapidarentur qui destruere vellent vera quae cultus, erat quia lapis significabat verum, et in opposito sensu falsum, n. 643, 1298, 3720, 6426; et quod illi suspenderentur super ligno qui destruere vellent bonum quod vitae, erat quia lignum significabat bonum, et in opposito sensu malum cupiditatum, n. 643, 2784, 2812, 3720.

[3] Quod lapidationis poena fuerit si quis 7 destrueret vera quae cultus, patet ex his locis:

apud Ezechielem,

Tandem ascendere facient super te coetum, et lapidabunt te lapide, et dissecabunt te gladiis suis, 16:40;

ibi de Hierosolyma perversa, et de destructione veri fidei per falsa; inde dicitur quod ‘lapidabunt lapide’, et quoque quod ‘dissecabunt gladiis’, ‘gladius’ enim significat verum pugnans et destruens falsum, et in opposito sensu falsum pugnans ac destruens 8 verum, n. 2799, 4499, 6353, 7102

[4] similiter alibi apud eundem,

Ascendere fac contra illas coetum, ut lapident illas lapide coetus, et discindant illas gladiis suis, 23:[46, ] 47; ibi de Hierosolyma et Samaria, per quas significatur Ecclesia, per Hierosolymam Ecclesia caelestis spiritualis, per Samariam Ecclesia spiritualis, et in capite illo describitur quomodo in illis destructa 9 sunt bona et vera fidei:

[5] apud Moschen,

Si quando cornu ferierit bos virum aut mulierem, ut moriatur, lapidando lapidabitur bos, Exod. 21:28;

‘ferire cornu virum aut mulierem’ significat falsum pugnans et destruens verum et bonum, ‘cornu’ enim est falsum pugnans et quoque potentia falsi, n. 2832; per ‘virum et feminam’ significatur in Verbo verum et bonum; inde patet quis sensus internus illius mandati est, et quae causa quod ‘bos lapidaretur’:

[6] apud eundem,

Blasphemans nomen Jehovae occidendo occidetur, lapidando lapidabunt illum omnis contio, Lev. 24:16;

‘blasphemare nomen Jehovae’ significat per falsa malevola violentiam inferre veris et bonis quae cultus; quod ‘nomen Jehovae’ 10 sit omne in uno complexu per quod Jehovah colitur, videatur n. 2724, 3006, ita quod sit omne fidei et charitatis, n. 6674; inde quoque filius mulieris Israelitidis, qui 11 blasphemabat nomen Jehovae, educebatur extra castra et lapidabatur, Lev. 24:11, 14, 23.

Etiam jussum fuit ut qui servirent aliis diis lapidarentur, Deut. 17:3, 5 12 :

tum qui incitarent ad serviendum aliis diis, Deut. 13:7-11;

per ‘servire aliis diis’ significatur cultus 13 profanus per quem 14 verus cultus exstinguitur.

[7] Quod puella maritata, si non inventae virginitates apud illam, lapidaretur, quia stultitiam fecit in Israele, scortando in domo patris sui, Deut. 22:20, 21, erat quia per ‘scortationem’ significabatur falsificatio veri, ita destructio ejus, n. 2466, 4865. Quod si cubuerit vir in urbe cum puella virgine desponsata viro, ambo lapidarentur, Deut. 22:23, 24, erat ob eandem causam, nempe ob scortationem, nam scortatio spiritualis est falsificatio veri:

apud Lucam, Concludebant apud seipsos, Si dicerent quod baptisma Johannis e caelo esset, diceret, Quare non credidistis illi? Si vero dicerent, Ex hominibus, omnis populus lapidaret illos, 20:5, 6;

hic quoque ‘lapidatio’ dicitur quia contra verum.

Quod Judaei vellent lapidare Jesum quia dixit quod priusquam Abraham fuit, Ipse esset, Joh. 8:58, 59, erat quia gens illa credebat id falsum esse. Similiter quod lapidare vellent Jesum, quia dixit quod Ipse et Pater Ipsius unum essent, Joh. 10:30-33;

hoc enim credebant esse blasphemiam, ut quoque ibi dicitur. Ex his nunc patet quid lapidatio et cur mandata, et quoque quod poena lapidationis ab antiquis temporibus, 15 quia in Aegypto, fuerit derivata a repraesentativis Ecclesiae Antiquae.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts enim.

2. exularent enim illa sensuali, a quo sic elevari (sentence apparently unfinished)

3. Fuerunt

4. The Manuscript inserts per Moschen.

5. The Manuscript inserts erat.

6. The Manuscript inserts quod.

7. destruxerit

8. vera

9. fidei vera et bona

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. blasphemavit

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript inserts falsus et.

14. vera cultus exstinguuntur, per Deos enim in Verbo significantur vera, et in opposito sensu falsa, Arcana Coelestia 4295, 4402, 4402 f. , 4544, 7010, 7268

15. in Ecclesia repraesentativa fuerit recepta, et quod fuerit pro illis qui vera cultus violabant, inde est quod in Aegypto fuit etiam pro illis qui alium deumcolebant, et quidem cultum quem aversarentur, et hic sacrificia, quae abominati sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.