Bible

 

Exodus 38:11

Studie

       

11 Æque ad septentrionalem plagam tentoria columnæ, basesque et capita columarum ejusdem mensuræ, et operis ac metalli, erant.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8408

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8408. ‘In sedendo nos ad ollam carnis’: quod significet vitam secundum libitum, et sicut concupiverunt, constat ex significatione ‘ollae’ quod sit continens boni, et in opposito sensu continens mali de qua sequitur; et ex significatione ‘carnis’ quod sit proprium caeleste, ita bonum, et in opposito sensu proprium hominis, ita malum, de qua etiam sequitur; et quia per ‘carnem’ significatur proprium, ita 1 per ‘sedere ad ollam carnis’ significatur vita secundum libitum, et sicut concupiscitur, nam haec vita est vita proprii. Quod ‘olla’ sit continens boni, et in opposito sensu continens mali, est quia per ‘carnem’ quae in illa coquitur, significatur bonum, et in opposito sensu malum; quia olla 2 id est, ideo per illam etiam significatur corporeum vel naturale hominis, quia haec sunt continentia boni vel mali, inde in universali sensu per illam significatur 3 homo, et in adhuc universaliore populus aut urbs, et tunc ‘caro’ significat bonum 4 vel malum in illis, ut apud Ezechielem,

Viri qui cogitant iniquitatem, et consulunt consilium malitiae in urbe hac, dicentes, Non prope est; ipsa olla est, nos caro; quare sic dixit Dominus Jehovih, Confossi vestri quos posuistis in medio illius, hi caro, ipsa vero olla, xi [2, ] 3, 7; hic ‘olla’ pro urbe seu populo ibi, et ‘caro’ pro malo, nam ‘confossi’, qui dicuntur ‘caro’, sunt apud quos 5 bonum et Verum exstinctum est, n. 4503:

apud eundem,

[2] 6 Paraboliza contra domum rebellionis parabolam, et dic ad illos, Sic dixit Dominus Jehovih, Appone ollam, appone etiamque affunde frusta in illam, omne frustum bonum, femur et umerum, electione ossium imple; dixit Dominus Jehovih, Vae urbi sanguinum, ollae cujus spuma in illa, et cujus spuma non exiit ex illa! 24:3-6;

hic ‘olla’ pro urbe seu populo ibi, in quo malum profanationis boni, bonum quod caro ibi est ‘femur et umerus’, malum est ‘spuma’ inde, profanatio boni est ‘spuma’ remanens, 7 ideo quoque ‘urbs sanguinum’ vocatur:

apud Jeremiam,

[3] Dixit Jehovah ad Jeremiam, Quid tu vides? dixi, Ollam exsufflatam ego video, cujus facies versus septentrionem; tunc dixit Jehovah, A septentrione aperietur malum super omnes habitatores terrae, 1:11-14;

‘olla exsufflata’ pro populo quem falsa occuparunt, ‘septentrio’ pro sensuali et 8 corporeo hominis, e quo malum scaturit; agitur hic de Ecclesiae fine, quando externum, proinde 9 sensuale et corporeum, et cum illis falsum et malum, 10 dominantur, nam Ecclesia Domini ab interno vadit successive ad externum, et tunc exspirat:

apud Sachariam, 4

In die illo erit super tintinnabulis equorum, Sanctitas Jehovae; et erunt ollae in domo Jehovae sicut crateres coram altari; et erit omnis olla in Hierosolyma et Jehudah, sanctitas Jehovae Zebaoth, et venient omnes sacrificantes, et sument de illis, et coquent in illis, 14:20, 21;

agitur hic de salvatione fidelium; fideles sunt ‘ollae’, ita dicti a receptione boni a Domino, inde vocatur olla ‘sanctitas Jehovae’; ‘tintinnabula equorum, super quibus Sanctitas’, sunt vera correspondentia bono. Quia ‘ollae’ sunt recipientia et continentia boni, ideo etiam illae cum reliquis vasis altaris confectae erant ex aere, Exod. 38:3, nam ‘aes’ significat bonum naturalis, n. 425, 1551.

[5] Etiam per ‘ollam’ 11 significatur doctrina ex eo quod 12 contineat bonum et verum Ecclesiae; 13 doctrina significatur per ‘ollam’, in qua 14 ex jussu Elisaei pulmentum coquebatur filiis prophetarum, de qua ita in libro 2 Regum,

15 Elischah rediit ad Gilgalem cum fames in terra, cum filii prophetarum sederent coram illo; dixit puero suo, Appone ollam magnam, et coque pulmentum filiis prophetarum; exivit unus in agrum ad colligendum olera, et invenit vitem agri, et collegit de illa colocynthidas agri, et concidit in ollam pulmenti; cum comederent de pulmento, clamarunt, Mors in olla, vir Dei! sed dixit ut acciperent farinam, quam jecit in ollam, et dixit, Effunde populo et comedant; tunc non fuit res mala in olla, 4:38-42;

sciendum quod miracula Divina omnia involvant talia quae sunt regni Domini et Ecclesiae, n. 7337, 8364, et quod 16 Elisaeus' repraesentet Verbum Domini, 17 n. 2762, 18 et ‘prophetae’ 19 doctrinas inde, n. 2534, 7269; inde patet quid Ecclesiae repraesentatum est per hoc miraculum, 20 nempe quod bonum 21 Ecclesiae falsificatum fiat bonum per verum e Verbo; ‘fames’ est defectus cognitionum veri et boni, ‘olla’ est doctrina, ‘pulmentum’ bonum 22 ritualium externorum Ecclesiae Judaicae, ‘colocynthides ex vite agri’ 23 est falsificatio, ‘farina’ est verum e Verbo, n. 2177, ex quo illud falsificatum, quod est ‘mors in olla’, fit bonum. Quod ‘ollae’ significent continentia boni, est quia inter vasa utensilia 24 erant in quibus 25 praeparabatur cibus, et per ‘cibum’ ac omnia ejus genera significantur talia quae nutriunt animam, ita affectiones boni et veri, n. 681, 1480, 3114, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5576, 5410, 5915.

Poznámky pod čarou:

1. quoque per illam

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts ipse.

4. aut

5. verum et bonum

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. inde

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. corporeum et sensuale

10. dominatur

11. significantur doctrinae

12. contineant

13. doctrinae significantur

14. Elischah pulmentum coxit

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. Elischah

17. The Manuscript inserts videatur.

18. The Manuscript deletes et and inserts quodque.

19. The Manuscript inserts repraesentent.

20. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

21. doctrinae

22. The Manuscript inserts ejus imprimis.

23. sunt falsa ibi injecta

24. sunt

25. praeparatur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.