Bible

 

Exodus 34:18

Studie

       

18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10694

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10694. ‘Et timebant ab accedere ad illum’: quod significet quod non sustinerent externum Ecclesiae, cultus, et Verbi, cum tale, constat ex significatione ‘timere ab accedere’ quod sit non sustinere, nam qui non sustinent interiora, illi timent accedere; et ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, in quo internum, de qua n. 10563, 10571, 10607, 10614. Cum hoc ita se habet: qui modo in externis Ecclesiae, cultus, et Verbi sunt absque interno, non sustinent interiora; causa est quia qui in externis sunt absque 1 interno, in amore sui 2 et mundi sunt, et inde in lumine, quod lumen naturale vocatur; qui autem in externis sunt et simul in internis Ecclesiae, cultus, et Verbi sunt, in amore erga proximum et in amore in Dominum sunt, ac inde in luce caeli; 3 amores illi quia sunt oppositi, et inde quoque luces, ideo non sustinet unum alterum, nam amor caelestis, qui est amor in Dominum et amor erga proximum, cum influunt in amores terrestres, qui sunt amores sui et mundi, inducunt angores sicut mortis, et cum lux caelestis influit in lucem mundi, inducit caliginem et inde stuporem; inde est quod externum absque interno non sustineat externum 4 dum in eo est internum. Quia 5 gens Judaica talis fuit, ideo non sustinuit audire de Domino, de amore et fide in Ipsum, quae sunt interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus. Haec nunc sunt quae significantur per quod filii Israelis timerent ab accedere ad Moschen, quia coruscavit cutis facierum ejus; 6 quid ‘cutis facierum Moschis’, videatur supra n. 10691.

Poznámky pod čarou:

1. internis

2. sunt ac in amore mundi

3. amores illi et luces quia sunt oppositi; ideo non sustinet unum alterum, nam amor coelestis cum influit in amorem terrestrem, qui est sui et mundi, inducet angoremsicutmortis, et cum lux coelestis influit in lucem mundi inducet caliginem et inde caecitatem

4. in quo

5. Judaei tales sunt, ideo non sustinent

6. quod cutis facierum Moschis sit externum Ecclesiae, cultus et Verbi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.