Bible

 

Exodus 29

Studie

   

1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,

2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.

3 Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.

4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,

5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.

6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,

7 et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.

8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,

9 Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,

10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,

11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.

12 Sumptumque de sanguine vituli, pones supercornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.

13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :

14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.

15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.

16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.

17 Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concissas carnes, et super caput illius.

18 Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.

19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.

20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.

21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,

22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos tenes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :

23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :

24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.

25 Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.

26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.

27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,

28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.

29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.

30 Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.

31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto :

32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,

33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.

34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.

35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum :

36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.

37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.

38 Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,

39 unum agnum mane, et alterum vespere,

40 decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.

41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis :

42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.

43 Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.

44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.

45 Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,

46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10152

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10152. ‘Et Aharonem et filios ejus ad fungendum sacerdotio Mihi’: quod significet repraesentativum Domini in utrisque quoad opus salvationis, constat ex repraesentatione ‘Aharonis’ quod sit Dominus quoad bonum caeleste, de qua n. 9806, 1 9946, 10068, et ex repraesentatione ‘filiorum Aharonis’ quod sint Dominus quoad bonum spirituale, de qua n. 10017, 10068, ita in caelis utrisque, tam superioribus quam inferioribus; nam sive dicas bonum caeleste, sive regnum caeleste, sive caelos superiores, idem est, et quoque sive dicas bonum spirituale, sive regnum spirituale, sive caelos inferiores, idem est; de caelis superioribus et inferioribus videantur quae 2 mox supra n. 10150, 10151, dicta sunt; et ex repraesentatione ‘sacerdotii’ quod sit opus salvationis Domini, de qua n. 9809, 10017; inde patet quod per ‘sanctificare Aharonem et filios ejus ad fungendum sacerdotio Jehovae’ significetur repraesentativum Domini in caelis utrisque quoad opus salvationis.

[2] Licet 3 4 adhuc aliqua de opere salvationis Domini dicere: notum est in Ecclesia quod Dominus sit Salvator et Redemptor generis humani, sed paucis notum est quomodo id intelligendum est; qui in externis Ecclesiae sunt credunt quod Dominus mundum, hoc est, genus humanum, redemerit 5 per sanguinem Suum, per quem intelligunt passionem crucis; sed qui in internis Ecclesiae sunt sciunt quod per sanguinem Domini nemo salvetur sed per vitam secundum praecepta fidei et charitatis ex Verbo Domini; qui in intimis Ecclesiae sunt, 6 per sanguinem Domini intelligunt Divinum Verum procedens ab Ipso, et per passionem crucis intelligunt ultimum tentationis Domini, per quod prorsus subjugavit inferna, et simul glorificavit Humanum Suum, hoc est, id Divinum fecit; et quod per id redemerit et salvaverit omnes qui se regenerari per vitam secundum praecepta fidei et charitatis ex Verbo Ipsius patiuntur; per ‘sanguinem Domini’ etiam in sensu interno, secundum 7 quem angeli in caelis percipiunt Verbum, intelligitur Divinum Verum procedens a Domino, videatur n. 4735, 8 5476, 6978, 7317, 7326, 7850, 9127, 9 9393, 10026, 10033.

[3] Sed quomodo salvatus et redemptus est 10 homo a Divino, per quod subjugaverit inferna ac glorificaverit Humanum Suum, nemo scire potest nisi sciat quod apud unumquemque hominem sint angeli e caelo ac spiritus ab inferno, et quod nisi illi adsint apud hominem jugiter, homo non possit aliquid cogitare et aliquid velle; et sic quod homo quoad interiora sua sit vel sub dominio spirituum qui ab inferno vel sub dominio angelorum e caelo; cum hoc primum notum est, tunc sciri potest quod nisi Dominus prorsus subjugaverit inferna, et omnia tam ibi quam in caelis redegerit in ordinem, nemo salvari potuerit; pariter nisi Dominus Humanum Suum Divinum fecerit, et per id Sibi acquisiverit Divinam Potestatem 11 super inferna et super caelos in aeternum; nam absque Divina Potestate nec inferna nec caeli in ordine teneri possunt; potentia enim per quam existit aliquid, erit perpetua ut subsistat, nam subsistentia est 12 perpetua existentia;

[4] ipsum Divinum, quod Pater vocatur, absque Divino Humano, quod 13 dicitur Filius, id non efficere potuit 14 , quoniam ipsum Divinum absque Divino Humano non pertingere potest ad hominem, ne quidem ad angelum, cum humanum genus se prorsus removit a Divino, ut factum est in fine temporum, cum amplius nulla fides et nulla charitas, quapropter tunc Dominus in mundum venit, ac restauravit omnia, et hoc ex Humano Suo, ac ita salvavit et redemit hominem per fidem et amorem in Dominum a Domino; hos enim Dominus ab infernis et a damnatione aeterna detinere potest, non autem illos qui rejiciunt fidem et amorem ab Ipso in Ipsum, nam hi rejiciunt salvationem et redemptionem.

[5] Quod ipsum Divinum per Divinum Humanum id faciat, constat ex pluribus locis in Verbo, ut ab illis ubi Divinum Humanum, quod est Filius Dei, vocatur dextra et bracchium Jehovae, et ubi dicitur quod Domino omnis potestas in caelis et in terris; quod Dominus dicatur ‘dextra’ et ‘bracchium Jehovae’, videatur n. 10019, et quod Ipsi omnis potestas in caelis et in terris, n. 10089; quod Dominus ex 15 Divino Humano subjugaverit inferna, ac redegerit omnia ibi et in caelis in ordinem, et simul tunc glorificaverit Humanum Suum, hoc est, Divinum id fecerit, citata n. 9528, et n. 9715, 9809, 9937, 10019; et quod ipsum Divinum, quod Pater vocatur, per Divinum Humanum id effecerit, patet apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est; et Verbum caro factum est et habitavit inter nos, 1:1-3, 14; quod ibi Dominus quoad Divinum Humanum sit qui vocatur ‘Verbum’, patet, nam dicitur ‘Verbum caro factum est’: et porro, Deum nemo vidit unquam; unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, vers. 16 18: et alibi apud eundem,

Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, 5:37:

et apud eundem,

Ego sum via, veritas, et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me; abhinc cognovistis Patrem et vidistis Ipsum; qui videt Me videt Patrem, 14:6, 7, 9:

et apud Matthaeum, Nemo cognoscit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, 11:27.

Ex his nunc constare potest quid opus salvationis et redemptionis, et quod id sit ex Divino Humano Ipsius.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. de illis

3. The Manuscript inserts hic.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts et salvaverit.

6. si ut sunt angeli in coelis,

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. sit

11. inde Ipsi Divina potestas

12. est enim subsistentia

13. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

14. potest

15. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9937

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9937. 'Et portabit Aharon iniquitatem ‘sanctorum’: quod significet inde remotionem falsorum et malorum apud illos qui in bono sunt a Domino, constat ex repraesentatione ‘Aharonis’ quod sit Dominus quoad bonum amoris, de qua n. 9806, et ex repraesentatione ‘sacerdotii quo functus est Aharon’ quod sit omne officium quod Dominus obit ut Salvator, de qua n. 1 9809; ex significatione ‘portare iniquitatem’ quod sit remotio falsorum et malorum apud illos qui in bono 2 , de qua sequitur, et ex significatione 'sanctorum' quod sint dona, quae 3 offerebant Jehovae seu Domino, ut expiarentur a peccatis, quae erant holocausta, sacrificia, et minhae; quod illa per sancta intelligantur liquet, nam dicitur, Quae sanctificabunt filii Israelis quoad omnia dona sanctorum illorum. Quod ‘portare iniquitatem’ sit removere falsa et mala seu peccata apud illos qui in bono sunt, est quia de Domino id dicitur, Dominus enim 4 repraesentabatur per Aharonem, et omne opus salvationis per officium seu sacerdotium ejus; quod de Domino dicatur quod portaverit peccata pro humano genere, non est in Ecclesia, sed usque nescitur quid intelligitur per portare iniquitates et peccata; creditur a quibusdam quod 5 sit quod assumpserit in Se peccata generis humani, ac passus sit Se damnari usque ad mortem crucis, et quod sic, quia damnatio pro peccatis in Illum conjecta est, mortales a damnatione liberati sint; tum etiam quod damnatio a Domino ablata fuerit per impletionem legis, quoniam lex unumquemvis qui non impleret illam, damnavisset;

[2] sed per ‘portare 6 iniquitatem’ illa non intelliguntur, quoniam facta manent unumquemvis hominem post mortem, et 7 tunc secundum quale illorum judicatur vel ad vitam vel ad mortem; quale eorum est ex amore et ex fide, nam amor et fides faciunt vitam facti; ac ideo non auferri possunt per translationem ad alium qui 8 portet illa; 9 inde patet quod per ‘portare iniquitates’ aliud intelligatur; quid autem intelligitur, constare potest ex ipsa portatione iniquitatum seu peccatorum a Domino; Dominus enim portat illa cum pugnat pro homine contra inferna, homo enim ex se contra illa non pugnare potest, sed hoc facit Dominus solus, 10 etiam continue pro unoquovis homine, sed cum differentia secundum receptionem Divini Boni ac Divini Veri;

[3] Dominus cum in mundo fuit, pugnavit contra omnia inferna, et illa prorsus subjugavit; inde etiam justitia factus est; ita redemit illos qui Divinum Bonum et Verum ab Ipso recipiunt, a damnatione; nisi hoc a Domino factum 11 fuisset, nullus homo 12 salvari potuisset, nam inferna jugiter sunt apud hominem, ac dominantur super 13 illum, quantum Dominus non removet illa; et tantum removet, quantum homo desistit a malis; qui semel vincit inferna, in aeternum illa vincit, quod ut fieret a Domino, Humanum Suum Divinum fecit; qui itaque solus pugnat pro homine contra inferna, seu quod idem, contra mala et falsa, nam haec sunt ab infernis, ille dicitur portare peccata, nam solus id onus sustinet; quod per ‘portare peccata’ etiam significetur remotio malorum et falsorum ab illis qui in bono sunt, est quia id consequens est, nam quantum removentur inferna ab homine, tantum removentur mala et falsa, nam haec et illa, ut dictum est, ab infernis sunt; mala et falsa sunt peccata et iniquitates; quomodo cum his se habet, videantur quae supra n. 9715 et 9809 ostensa sunt, ubi de merito et justitia Domini, et quoque de subjugatione infernorum ab Ipso agitur.

[4] Quod de Aharone dicatur quod ille portaret iniquitates, erat quia repraesentabat Dominum, ac sacerdotium illius omne opus salvationis Domini, 14 videatur n. 9806, 9809; ac praecipuum opus salvationis est redimere et liberare hominem ab infernis, et sic removere mala et falsa. Dicitur removere mala et falsa, quia liberatio a peccatis seu remissio eorum non aliud est quam remotio, manent enim apud hominem, sed quantum bonum amoris et verum fidei 15 implantantur, tantum malum et falsum removentur; se 16 habet hoc sicut cum caelo et inferno, caelum non exstinguit infernum 17 seu illos qui ibi, sed removet a se, est enim bonum et verum, quae a Domino, quae faciunt caelum, illa sunt quae removent; similiter se habet cum homine: homo ex se est infernum, at cum regeneratur, fit caelum, et quantum fit caelum, tantum removetur infernum. Communis opinio est quod mala, hoc est, peccata, non ita removeantur, sed quod prorsus 18 separentur; sed illi non sciunt quod totus homo ex se non sit nisi quam malum, et quod mala quae ejus sunt appareant sicut 19 exstirpata, quantum tenetur in bono a Domino, nam cum homo tenetur in bono, detinetur ille a malo; verum nemo potest detineri a malo et teneri in bono nisi qui in bono fidei et charitatis est a Domino, hoc est, quantum se patitur a Domino regenerari; nam per regenerationem implantatur caelum apud hominem, et per id removetur infernum quod apud illum, ut supra dictum est.

[5] Ex his iterum constare potest quod ‘portare iniquitates’ cum de Domino, sit continue pugnare pro homine contra inferna, ita continue removere illa, nam est remotio perpetua, non solum cum homo est in mundo sed etiam in altera vita in aeternum; ita removere mala non potest ullus homo, ex se enim homo ne quidem minimum mali removere potest, minus inferna, et adhuc minus in aeternum 20 . 21 Sed videantur quae de his prius ostensa sunt, nempe, quod mala apud hominem non prorsus separentur, sed quod removeantur quantum 22 in hoc bono est a Domino, n. 8393, 9014, 9333-9336, 9444-9454; quod Dominus cum in mundo 23 fuit, per tentationum pugnas vicerit inferna, et sic omnia disposuerit in ordinem, tum quod hoc fecerit ex Divino Amore, ad salvandum genus humanum, et quod sic etiam fecerit Humanum Suum Divinum, videantur loca citata, n. 9528 fin. , et quod Dominus pugnet pro homine in tentationibus, quae sunt pugnae spirituales contra mala quae ab inferno, n. 1692, 6574, 8159, 8172, 8175, 8176, 8273, 8969. Quomodo Dominus 24 portavit iniquitates generis humani, hoc est, 25 pugnavit cum infernis, et 26 subjugavit, cum in mundo fuit, et sic 27 acquisivit Sibi 28 Divinam Potentiam removendi illa apud omnes qui in bono sunt, et sic quod meritum et justitia factus, describitur apud Esai. 59:16-20, tum 63:1-9, quae explicata videantur n. 9715, 9809.

[6] Ex 29 his intellectis sciri potest quid significant omnia illa quae apud eundem prophetam de Domino dicuntur capite liii, in quo a principio ad finem agitur de statu tentationum Ipsius, ita de statu in quo fuit cum pugnavit cum infernis, nam tentationes non aliud sunt quam pugnae cum illis; status ille ibi describitur, Quod morbos nostros Ille tulerit, et 30 dolores nostros portaverit, quod confossus ob praevaricationes nostras, et contusus ob iniquitates nostras; quod Jehovah incurrere fecerit in Ipsum iniquitatem omnium nostrorum; et 31 sic quod dederit impios sepulcro; quod voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperabitur; quod ex labore animae Suae videbit et saturabitur, perque sapientiam Suam justificabit multos, eo quod iniquitates eorum Ipse portaverit, et 32 sic quod peccatum multorum tulerit; vocatur etiam ibi bracchium Jehovae, per quod significatur Divina Potentia, n. 4932, 7205; quod per ‘portare morbos, dolores, et iniquitates, ac confodi et contundi 33 ob illos’ significetur status tentationum, patet, nam tunc sunt dolores animi, angustiae, et desperationes, quae ita angunt; inferna inducunt talia, nam in tentationibus aggrediuntur ipsum amorem ejus contra quem pugnant; amor cujusvis est intimum ejus vitae; amor Domini fuit amor salvandi genus humanum, qui amor fuit Esse vitae Ipsius, Divinum enim in Ipso fuit ille amor; id quoque describitur ita apud Esaiam,

ubi agitur de pugnis Domini, his verbis, Dixit, Certe populus Meus illi, ideo factus est illis in Salvatorem; in 34 omni angustia eorum Ipsi angustia; ob amorem, Suum, et clementiam Suam Hic redemit illos, et assumpsit illos, et portavit illos omnibus diebus aeternitatis, 63:8, 9.

[7] Quod Dominus cum in mundo fuit, tales tentationes sustinuerit, paucis describitur apud Evangelistas, sed multis apud Prophetas, ac imprimis in Psalmiis Davidis; dicitur solum apud Evangelistas quod deductus fuerit in desertum, et 35 postea tentatus a diabolo, et quod ibi fuerit quadraginta dies, et cum bestiis, Marcus 1:12, 13; Matth. 4:1; at quod in tentationibus fuerit, hoc est, in pugnis cum infernis, a prima pueritia usque ad finem vitae Suae in mundo, non revelavit; secundum haec apud Esaiam,

Exactionem sustinuit, et afflictus est, non tamen aperuit os Suum, sicut agnus ad mactationem ducitur, et sicut ovis coram tonsoribus suis obmutescit, non aperuit os Suum, 53:7:

ultima Ipsius tentatio fuit in Gethsemane, Matth. 26; Marcus 14, et dein passio crucis; quod per illam plene subjugaverit inferna, docet Ipse apud Johannem,

36 Pater, eripe Me ex hora hac, sed propter hoc veni in horam hanc: Pater, glorifica nomen Tuum; exiit vox e caelo, Et glorificavi et rursus glorificabo; tunc Jesus dixit, Nunc judicium est mundi hujus, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras, 12:27, 28, 31;

‘princeps mundi’ est diabolus, ita totum infernum, ‘glorificare’ est Humanum facere Divinum; quod solum tentatio post quadraginta dies in deserto memoretur, est quia 37 dies quadraginta' significant et involvunt tentationes ad plenum, ita plurium annorum, videatur n. 8098, 9437; ‘desertum’ significat infernum, et ‘bestiae’ cum quibus pugnavit ibi, turbam diabolicam.

[8] Remotio peccatorum apud illos qui in bono sunt, seu qui paenitentiam egerunt, repraesentata est in Ecclesia Judaica per hircum Asaselem vocatum, super cujus caput Aharon imponeret manus, et confiteretur iniquitates filiorum Israelis, ac omnes praevaricationes quoad omnia peccata eorum, et dein mitteret in desertum, et quod sic portaret hircus super se omnes iniquitates eorum in terram separationis, Lev. 16:21, 22; per ‘Aharonem’ ibi repraesentatur Dominus, per ‘hircum’ significatur fides, per ‘desertum’ et 'terram separationis' infernum, et per ‘portare iniquitates filiorum Israelis illuc’ removere et conjicere illa in infernum; quod talia repraesentata fuerint, nemo scire potest nisi ex sensu interno; quisque enim videre potest quod iniquitates totius coetus non potuissent exportari in desertum per aliquem hircum, nam quid hircus commune habuit cum iniquitatibus? sed quia omnia repraesentativa illo tempore significaverunt talia quae Domini, caeli, et Ecclesiae sunt, ita quoque haec; sensus itaque internus docet quid involvunt, quod nempe 38 verum fidei sit per 39 quod regeneratur homo, consequenter per 39 quod removentur peccata, et quia fides veri est a Domino, est Ipse Dominus Qui id facit, secundum illa quae in Praefatione Gen. xxii, ut et n. 2046, 3332, 3876, 3877, 4738, 40 dicta et ostensa sunt; quod ‘Aharon’ repraesentet Dominum, videatur n. 9806, 9808, quod ‘hircus caprarum’ sit verum fidei, n. 4169 fin. , 4769; quod ‘desertum’ sit infernum, est quia castra, 41 ubi filii Israelis, significabant caelum, n. 4236; ideo etiam desertum vocatur ‘terra separationis’ seu excisionis; ita 42 ‘portare iniquitates in illam terram’ seu ‘in desertum’ est conjicere mala et falsa in infernum unde sunt, et conjiciuntur illuc cum removentur ita ut non appareant, quod fit cum homo detinetur ab illis per id quod teneatur in bono a Domino, secundum illa quae supra dicta sunt;

[9] simile 43 quod per ejectionem peccatorum in desertum, significatur per projectionem 44 illorum in profunditates maris, ut apud Micham,

Miserebitur nostri, supprimet iniquitates nostras, et projiciet in profunditates maris omnia peccata illorum, 7:19;

‘profunditas maris’ est quoque infernum.

[10] Ex his nunc patet quod per quod Aharon portaret iniquitates sanctorum, significetur remotio peccatorum ab illis qui in bono a Domino, et quod remotio eorum fiat continue a Domino, et quod id sit ‘portare iniquitates’; prout etiam alibi apud Moschen,

Dixit Jehovah ad Aharonem, Tu et filii tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii; tu etiam et filii tui tecum portabitis iniquitatem sacerdotii vestri: non accedent amplius filii Israelis ad tentorium conventus ad portandum peccatum, moriendo; sed faciet Levita opus tentorii, et illi portabunt iniquitatem eorum, Num. 18:1, [22, ] 23:

similiter per ‘portare’ apud Esaiam,

Attendite ad Me, domus Jacobi, et omnes reliquiae domus Israelis, portati ab utero, usque ad senectutem Ego idem, et usque ad canitiem Ego portabo; Ego 45 feci, et Ego portabo, et Ego feram, atque eripiam, 46:3, 4.

[11] Quod ‘portare iniquitatem’ sit expiare, ita removere peccata, apud Moschen,

Moscheh indignatus Eleazari et Ithamari, quod combustus esset hircus sacrificii peccati, dicens, Quare non comedistis illud in loco sanctitatis, cum Jehovah dedit illud vobis ad portandum 46 iniquitatem contionis, ad expiandum illos coram Jehovah? Lev. 10:16, 17;

quod ‘expiatio’ sit mundatio a malis, ita remotio a peccatis, videatur n. 9506; et quod Aharoni injunctum sit expiare populum, et condonare illis peccata, Lev. 4:26, 31, 35; 5:6, 10, 13, 16, 18, 26 [KJV 5:6, 10, 13, 16, 18; 6:7], 9:7; 15:15, 30;

quod portare peccata, cum non de sacerdotio, sit damnari, ita mori, Lev. 5:1, 17, 7:18, 17:16, 19:8, 20:17, 19, 20, 22:9, 24:15; Num. 9:13, 18:22 47 ; Ezech. 18:19, 20, 23:49.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts sunt.

3. afferebant, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

4. repraesentatur

5. id significet

6. iniquitates

7. unusquisquis [unusquisque intended]

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. quapropter per portare iniquitatem, aliud intelligitur

10. hoc facit

11. fuerit

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

13. Ipsum

14. videantur

15. implantatur altered to implantantur in the Manuscript, implantatur, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

16. habent haec

17. sed, in the Second Latin Edition

18. The Manuscript deletes separentur, and inserts exstirpentur.

19. The Manuscript deletes separata, and inserts exstirpata.

20. The Manuscript inserts, sed solus Dominus.

21. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

22. is in bono in the Manuscript, in bono, in the First Latin Edition.

23. fuerit

24. portaverit

25. pugnaverit

26. subjugaverit illa

27. acquisiverit

28. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

29. illis

30. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

31. tandem

32. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

33. ab illis, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

34. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

35. ibi

36. The Manuscript inserts Nunc anima mea turbata est;

37. illa

38. fides

39. quam

40. allata

41. quae erant ubi coetus filiorum

42. The Manuscript inserts per in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

43. etiam

44. peccatorum

45. feram

46. iniquitates, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

47. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.