Bible

 

Exodus 29

Studie

   

1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,

2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.

3 Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.

4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,

5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.

6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,

7 et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.

8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,

9 Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,

10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,

11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.

12 Sumptumque de sanguine vituli, pones supercornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.

13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :

14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.

15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.

16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.

17 Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concissas carnes, et super caput illius.

18 Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.

19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.

20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.

21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,

22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos tenes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :

23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :

24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.

25 Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.

26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.

27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,

28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.

29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.

30 Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.

31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto :

32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,

33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.

34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.

35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum :

36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.

37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.

38 Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,

39 unum agnum mane, et alterum vespere,

40 decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.

41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis :

42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.

43 Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.

44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.

45 Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,

46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10152

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10152. ‘Et Aharonem et filios ejus ad fungendum sacerdotio Mihi’: quod significet repraesentativum Domini in utrisque quoad opus salvationis, constat ex repraesentatione ‘Aharonis’ quod sit Dominus quoad bonum caeleste, de qua n. 9806, 1 9946, 10068, et ex repraesentatione ‘filiorum Aharonis’ quod sint Dominus quoad bonum spirituale, de qua n. 10017, 10068, ita in caelis utrisque, tam superioribus quam inferioribus; nam sive dicas bonum caeleste, sive regnum caeleste, sive caelos superiores, idem est, et quoque sive dicas bonum spirituale, sive regnum spirituale, sive caelos inferiores, idem est; de caelis superioribus et inferioribus videantur quae 2 mox supra n. 10150, 10151, dicta sunt; et ex repraesentatione ‘sacerdotii’ quod sit opus salvationis Domini, de qua n. 9809, 10017; inde patet quod per ‘sanctificare Aharonem et filios ejus ad fungendum sacerdotio Jehovae’ significetur repraesentativum Domini in caelis utrisque quoad opus salvationis.

[2] Licet 3 4 adhuc aliqua de opere salvationis Domini dicere: notum est in Ecclesia quod Dominus sit Salvator et Redemptor generis humani, sed paucis notum est quomodo id intelligendum est; qui in externis Ecclesiae sunt credunt quod Dominus mundum, hoc est, genus humanum, redemerit 5 per sanguinem Suum, per quem intelligunt passionem crucis; sed qui in internis Ecclesiae sunt sciunt quod per sanguinem Domini nemo salvetur sed per vitam secundum praecepta fidei et charitatis ex Verbo Domini; qui in intimis Ecclesiae sunt, 6 per sanguinem Domini intelligunt Divinum Verum procedens ab Ipso, et per passionem crucis intelligunt ultimum tentationis Domini, per quod prorsus subjugavit inferna, et simul glorificavit Humanum Suum, hoc est, id Divinum fecit; et quod per id redemerit et salvaverit omnes qui se regenerari per vitam secundum praecepta fidei et charitatis ex Verbo Ipsius patiuntur; per ‘sanguinem Domini’ etiam in sensu interno, secundum 7 quem angeli in caelis percipiunt Verbum, intelligitur Divinum Verum procedens a Domino, videatur n. 4735, 8 5476, 6978, 7317, 7326, 7850, 9127, 9 9393, 10026, 10033.

[3] Sed quomodo salvatus et redemptus est 10 homo a Divino, per quod subjugaverit inferna ac glorificaverit Humanum Suum, nemo scire potest nisi sciat quod apud unumquemque hominem sint angeli e caelo ac spiritus ab inferno, et quod nisi illi adsint apud hominem jugiter, homo non possit aliquid cogitare et aliquid velle; et sic quod homo quoad interiora sua sit vel sub dominio spirituum qui ab inferno vel sub dominio angelorum e caelo; cum hoc primum notum est, tunc sciri potest quod nisi Dominus prorsus subjugaverit inferna, et omnia tam ibi quam in caelis redegerit in ordinem, nemo salvari potuerit; pariter nisi Dominus Humanum Suum Divinum fecerit, et per id Sibi acquisiverit Divinam Potestatem 11 super inferna et super caelos in aeternum; nam absque Divina Potestate nec inferna nec caeli in ordine teneri possunt; potentia enim per quam existit aliquid, erit perpetua ut subsistat, nam subsistentia est 12 perpetua existentia;

[4] ipsum Divinum, quod Pater vocatur, absque Divino Humano, quod 13 dicitur Filius, id non efficere potuit 14 , quoniam ipsum Divinum absque Divino Humano non pertingere potest ad hominem, ne quidem ad angelum, cum humanum genus se prorsus removit a Divino, ut factum est in fine temporum, cum amplius nulla fides et nulla charitas, quapropter tunc Dominus in mundum venit, ac restauravit omnia, et hoc ex Humano Suo, ac ita salvavit et redemit hominem per fidem et amorem in Dominum a Domino; hos enim Dominus ab infernis et a damnatione aeterna detinere potest, non autem illos qui rejiciunt fidem et amorem ab Ipso in Ipsum, nam hi rejiciunt salvationem et redemptionem.

[5] Quod ipsum Divinum per Divinum Humanum id faciat, constat ex pluribus locis in Verbo, ut ab illis ubi Divinum Humanum, quod est Filius Dei, vocatur dextra et bracchium Jehovae, et ubi dicitur quod Domino omnis potestas in caelis et in terris; quod Dominus dicatur ‘dextra’ et ‘bracchium Jehovae’, videatur n. 10019, et quod Ipsi omnis potestas in caelis et in terris, n. 10089; quod Dominus ex 15 Divino Humano subjugaverit inferna, ac redegerit omnia ibi et in caelis in ordinem, et simul tunc glorificaverit Humanum Suum, hoc est, Divinum id fecerit, citata n. 9528, et n. 9715, 9809, 9937, 10019; et quod ipsum Divinum, quod Pater vocatur, per Divinum Humanum id effecerit, patet apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est; et Verbum caro factum est et habitavit inter nos, 1:1-3, 14; quod ibi Dominus quoad Divinum Humanum sit qui vocatur ‘Verbum’, patet, nam dicitur ‘Verbum caro factum est’: et porro, Deum nemo vidit unquam; unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, vers. 16 18: et alibi apud eundem,

Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, 5:37:

et apud eundem,

Ego sum via, veritas, et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me; abhinc cognovistis Patrem et vidistis Ipsum; qui videt Me videt Patrem, 14:6, 7, 9:

et apud Matthaeum, Nemo cognoscit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, 11:27.

Ex his nunc constare potest quid opus salvationis et redemptionis, et quod id sit ex Divino Humano Ipsius.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. de illis

3. The Manuscript inserts hic.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts et salvaverit.

6. si ut sunt angeli in coelis,

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. sit

11. inde Ipsi Divina potestas

12. est enim subsistentia

13. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

14. potest

15. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10019

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10019. ‘Et implebis manum Aharonis, et manum filiorum ejus’: quod significet inaugurationem ad repraesentandum Divinam Potentiam Domini per Divinum Verum ex Divino Bono, constat ex significatione ‘implere manum’ quod sit inaugurari ad repraesentandum Dominum quoad Divinum Verum ex Divino Bono, et inde potentiam; duo erant per quae inauguratio in sacerdotium fiebat, unctio et impletio 1 manus; per unctionem fiebat inauguratio ad repraesentandum Dominum quoad Divinum Bonum, oleum enim, per quod unctio fiebat, 2 significabat 3 bonum amoris, n. 10011, et per impletionem manus fiebat inauguratio ad repraesentandum Dominum quoad Divinum Verum ex Divino Bono, et sic potentiam; per ‘manum’ enim significatur potentia, n. 878, 4931-4937, 5327, 5328, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518, 7673, 8050, 8069, 8153, et manus praedicatur de vero quod ex bono, n. 3091, 3563, 4931, 8281, 9025; quoniam omnis potentia est veri ex bono, n. 5623, 6344, 4 6423, 6948, 8200, 8304, 9327, 9410, 9639, 9643; et quia caput ac totum corpus exercet potentiam suam per manus, ac potentia est activum vitae apud hominem, ideo per ‘manum’ etiam significatur quicquid est apud hominem, ita ipse homo quatenus agens, n. 9133; ex quibus constare potest quid significatur per ‘implere manum’; quod 5 soli Domino omnis potentia sit, et nulla omnino angelo, spiritui, et homini, nisi quae inde, videatur n. 8200, 8281, 9327, 9410, 9639; quod per duo illa, nempe per unctionem et impletionem manus inauguratio fieret in sacerdotium, erat causa quia omnia quaecumque sunt et existunt 6 in caelis et in terris, se referunt ad bonum et ad verum.

[2] Quomodo autem 7 impletio manus fiebat, describitur in hoc capite a vers. 9-36, et quoque in Lev. viii vers. 22-fin. ; fiebat 8 per secundum arietem, qui ideo aries impletionum vocatur; processus impletionis erat quod aries ille mactaretur; de sanguine ejus daretur super auriculam auris dextrae, pollicem manus dextrae, pollicem pedis dextri, Aharonis et filiorum ejus; quod de sanguine ex altari, et de oleo unctionis, spargeretur super Aharonem et filios ejus, ac super vestes eorum; quod adeps, cauda, adeps super intestinis, reticulum jecoris, renes et eorum adeps, ac armus dexter, ex ariete illo; tum panis, placentae, et lagana 9 azymorum, ex 10 corbe, ponerentur super volis Aharonis et filiorum ejus, et agitarentur; ac postea adolerentur super holocausto ex primo ariete; quod pectus, postquam agitatum, et armus sinister, essent 11 Aharoni et filiis ejus, ac caro illa cocta in loco sancto, atque panis residuus 12 in corbe, ad ostium tentorii conventus ab illis comederentur; hic processus impletionum manus erat; quid autem singula significabant, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur.

[3] Divina Potentia Domini, quae repraesentabatur per impletionem manus Aharonis et filiorum ejus, est Divina Potentia salvandi genus humanum; et potentia salvandi genus humanum est potentia super caelos et super inferna; nam per illam potentiam Domini, et non per aliam, salvatur homo; influit enim omne bonum quod amoris et omne verum quod fidei per caelos a Domino; quae non possunt influere nisi removeantur inferna, nam ab infernis omne malum, et inde omne falsum; homo per remotionem malorum et inde falsorum ab infernis, et tunc per influxum boni amoris et veri fidei per caelum a Domino, salvatur; quod Dominus cum in mundo fuit, subjugaverit inferna ac redegerit in ordinem caelos, et acquisiverit sibi Divinam Potentiam super illa, videatur n. 9486, 9715, 9809, 9937, et citata n. 9528 fin. Haec potentia Domini est quae repraesentabatur per impletionem manus sacerdotum, nam per sacerdotium significabatur omne opus salvationis Domini, n. 9809.

[4] Quod Domino illa potentia sit, docet Ipse apertis verbis, apud Matthaeum, Data est Mihi omnis potestas in caelis et in terris, 28:18:

et apud Lucam, Jesus dixit ad septuaginta, dicentes quod daemonia illis oboediant; Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et super scorpios, et super omnem potestatem hostis, ut nihil quicquam vobis noceat: omnia Mihi tradita sunt a Patre Meo, 10:19, 22;

per haec describitur potestas Domini super inferna; ‘daemonia’ sunt qui in infernis, ‘serpentes et scorpii’ sunt mala et falsa mali, ‘calcare super illos’ est destruere illa; inferna etiam intelliguntur per ‘hostem’ super quem potestatem haberent 13 .

[5] Quod Dominus Sibi illam potestatem 14 acquisiverit cum in mundo 15 fuit, constat apud Esaiam,

Quis Hic Qui venit ex Edom, incedens in multitudine roboris Sui, magnus ad salvandum? salutem praestitit Mihi bracchium Meum; ideo factus est illis in Salvatorem, 63:1-10;

quod illa de Domino dicantur, notum est in Ecclesia 16 :

pariter quae alibi apud eundem,

Salutem praestitit Ipsi bracchium Suum, et justitia Sua suscitavit Ipsum; inde induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput Suum; et venit Zioni Redemptor 17 , 59:16-21:

et apud Davidem,

Dictum Jehovae ad dominum meum, Sede ad dextram Meam usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum: sceptrum roboris tui mittet Jehovah e Zione; dominare in medio hostium; Dominus ad dextram tuam, Ps. 110:1 seq. ;

quod haec de Domino dicta sint, docet 18 Ipse Dominus apud Matthaeum 22:42 19 [KJV 44]; describitur ibi dominium Ipsius super inferna per ‘sedere ad dextram’, nam per ‘dextram’ significatur potentia quae est Divino Vero ex Divino Bono; inferna et inde mala et falsa sunt inimici qui ponerentur 20 scabellum pedum Ipsius, et quoque hostes in quorum medio dominaretur.

[6] Quod ‘dextra Jehovae’ sit Divina potentia, patet a pluribus locis in Verbo, ut apud Moschen, Dextra Tua, Jehovah, magnifica est robore, dextra Tua, Jehovah, confringit hostem, Exod. 15:6:

apud Davidem,

Deus, das mihi scutum salutis, et dextra Tua sustentat me, Ps. 18:36 [KJV Ps. 18:35]:

apud eundem,

Bracchium eorum non servavit eos, sed dextra Tua, et bracchium Tuum, et lux facierum Tuarum, Ps. 44:4 [KJV Ps. 44:3];

dicitur ‘dextra Tua, et bracchium Tuum, et lux facierum’, quia ‘dextra’ est potentia, ‘bracchium’ est robur 21 , et ‘lux facierum’ est Divinum Verum ex Divino Bono; quod ‘bracchium’ sit robur 22 , videatur n. 4932, 4934, 4935, 7205, quod ‘lux’ sit Divinum Verum, n. 9548, 9684, et quod ‘facies Jehovae’ sit Divinum Bonum, n. 222, 5585, 9306:

apud eundem,

Deus, me sustentat dextra Tua, Ps. 63:9 [KJV Ps. 63:8]:

apud eundem,

Jehovah, Tibi bracchium cum virtute, fortis est manus Tua, exaltabitur dextra Tua, Ps. 89:14 [KJV Ps. 89:13]:

apud Esaiam,

Juravit Jehovah per dextram 23 Suam, per bracchium roboris Sui, 62:8:

et apud Davidem,

Jehovah, sit manus Tua pro viro dextrae Tuae; pro filio hominis confortasti Tibi; tunc non recedemus a Te, Ps. 80:18, 19 [KJV Ps. 80:17, 18].

Ex his nunc constare potest quid intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Jesus dixit, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem a dextris potentiae, 26:64:

et apud Lucam, Ex nunc erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei, 22:69;

quod ‘Filius hominis’ sit Dominus quoad Divinum Verum, videatur n. 9807, at 24 quod ‘dextra’ sit Divina Potentia, constat ex illis quae 25 nunc ostensa sunt; ideo quoque dicitur ‘dextra potentiae’ et ‘dextra virtutis’. Ex his 26 nunc patet quid repraesentatum est per unctionem Aharonis et filiorum ejus, et quid per impletionem manus eorum, quod nempe per unctionem Divinum Bonum Divini Amoris in Domino, n. 9954 ad fin. , et per impletionem manus eorum Divinum Verum et inde Divina Potentia; quod omnis potentia sit Divino Bono per Divinum Verum, et quod illa 27 soli Domino, videantur loca supra citata; ideo quoque Dominus in Verbo Veteris Testamenti vocatur Heros, Vir belli, et quoque Jehovah Zebaoth seu Exercituum.

Poznámky pod čarou:

1. manum

2. significat, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

3. id Bonum

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. tam in coelo quam in mundo

7. itaque

8. The Manuscript inserts enim.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. in

11. esset

12. qui

13. The Manuscript inserts a Domino.

14. potentiam

15. The Manuscript places this after fuit.

16. unicuivis patet

17. The Manuscript inserts et recedentibus a praevaricatione in Jacobo.

18. The Manuscript places this after Dominus.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The Manuscript inserts ad.

21. brachium est potentia

22. potentia

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. et

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. inde

27. The Manuscript inserts sit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.