Bible

 

Exodus 27:17

Studie

       

17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9467

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9467. ‘Et purpura’: quod significet caelestem amorem boni, constat ex significatione ‘purpurae’ quod sit caelestis amor boni; causa quod is per ‘purpuram’ significetur, est quia per colorem rubrum significatur bonum amoris caelestis; sunt enim bini colores fundamentales ex quibus reliqui, color ruber et color albus; color ruber significat bonum quod amoris, et color albus verum quod fidei; quod color ruber significet bonum quod amoris, est quia 1 ille descendit ex igne, et ignis est bonum amoris, et quod color albus significet verum quod fidei, est quia ille descendit ex luce, et lux est verum fidei; quod ignis sit bonum amoris, videatur n. 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, 9434, et quod lux sit verum fidei, n. 2776, 3195, 3636, 3643, 3993, 4302, 4413, 4415, 5400, 8644, 8707, 8861, 9399, 9407; quod rubrum sit bonum amoris, n. 3300, et quod album sit verum fidei, n. 3993, 4007, 5319;

[2] inde patet quid reliqui colores significant; quantum enim trahunt ex rubro, tantum significant bonum quod amoris, et quantum ex albo tantum verum quod fidei; sunt enim omnes colores qui in caelo apparent, modificationes lucis et flammae caelestis, super binis illis planis; lux enim caelestis est realis 2 , et in se est Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini; quapropter modificationes illius lucis et flammae 3 sunt variegationes veri et boni, ita intelligentiae et sapientiae.

[3] Ex his constare potest unde est quod vela et aulaea tentorii, tum vestes Aharonis, ex hyacinthino, purpura, coccineo dibapho, 4 et byssino, contexerentur, Exod. 25:4 5 , 26:31, 36, 27:16, 28:6, 15; ut nempe per illa, repraesentarentur caelestia quae boni et spiritualia quae veri, de quibus in sequentibus.

[4] Bonum ex origine caelesti per ‘purpuram’ etiam significatur apud Ezechielem,

Byssus 6 in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, hyacinthinum et purpura ex insulis 7 Elischa fuit tegumentum tuum, 27:7;

ibi de Tyro, per quam significantur cognitiones veri et boni; ‘hyacinthinum et purpura tegumentum’ pro cognitionibus veri et boni ex origine caelesti:

[5] 8 similia per ‘purpuram et byssum’ significantur apud Lucam,

Homo quidam 9 erat dives qui induebatur 10 purpura et bysso, et lautitiis indulgebat quotidie splendide, 16:19;

per ‘hominem divitem’ in sensu interno intelligebatur gens 11 Judaica, et Ecclesia ibi, quae dives dicebatur a cognitionibus, boni et veri ex Verbo, quod ibi; 12 'vestes ex purpura et 13 bysso' sunt cognitiones illae, ‘ex purpura’ cognitiones boni, 14 'ex bysso' cognitiones veri, utraeque ex origine caelesti, quia ex Divino: simile per ‘purpuram’ 15 etiam significatur in Apocalypsi,

Mulier sedens super bestia coccinea, induta purpura et 16 coccino, 17:[3, ] 4;

ibi de Babylone, per quam significatur Ecclesia, ubi sancta Verbi applicantur ad usus profanos, qui sunt ad dominia in caelo et in terra; ita ex infernali amore sui et mundi.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts lux.

3. The Manuscript inserts unde colores.

4. tum

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. simile per purpuram et byssum significatur

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript inserts et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

11. Judaea

12. purpura et byssus

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. et byssus

15. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

16. coccineo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Exodus 25

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.

3 Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs,

4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :

6 oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :

7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.

8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :

9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :

10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.

11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :

12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.

13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.

14 Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis :

15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.

16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.

17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.

18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.

19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.

20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,

21 in qua pones testimonium quod dabo tibi.

22 Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.

24 Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,

25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.

26 Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.

27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.

28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.

29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.

30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.

32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.

33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :

34 in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.

35 Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.

36 Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.

37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.

38 Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.

39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.

40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.