Bible

 

Exodus 22:10

Studie

       

10 Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9126

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9126. ‘Et percussus, et moriatur’: quod significet si tunc damno afficitur usque ut exstinguatur, constat ex significatione ‘percuti’ cum de vero et bono, quod sit laedi aut 1 damno affici, ut n. 9034, 9058, et ex significatione ‘mori’ quod sit exstingui. Quod verum ac bonum hic intelligantur, est quia per ‘furem’ seu ‘furtum’ significatur id quod ablatum est, ita bonum ac verum, ut quoque in sequentibus: Si inveniendo inventum fuerit in manu illius furtum a bove usque ad asinum, usque ad pecudem, viventes. vers. 3 2 ; ‘bos’, ‘asinus’, et ‘pecus’ significant 3 bona et vera exteriora et interiora, et vocantur ‘furtum’ quia sunt in manu furis; pariter argentum et vasa, vers. 6, quae etiam vera interiora et exteriora sunt; simile per ‘furem’ quod per ‘furtum’ significatur, quia 4 ‘fur’ in sensu abstracto a persona est furtum, hoc est, verum et bonum ablatum, videatur mox supra n. 9125.

Poznámky pod čarou:

1. ac

2. The Manuscript places this before Si inveniendo.

3. vel pecus, ibi per quos significantur

4. nam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9034

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9034. ‘Et cum percusserit vir servum suum aut ancillam suam [baculo]’: quod significet si quis intra Ecclesiam verum scientificum aut affectionem ejus ex propria potentia male habet, constat ex significatione ‘percutere’ quod sit male habere, nam ‘percutere’ praedicatur de damno quocumque; ex significatione ‘viri’, hic viri ex filiis Israelis, quod sit qui ab Ecclesia, et inde in vero spirituali, quod est verum doctrinae fidei Ecclesiae ex Verbo, de qua n. 6426, 1 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223, 2 7957, 8234, 8805; ex significatione ‘servi’ quod sit verum scientificum, quod est verum Verbi sed sensus ejus litteralis, de qua sequitur; ex significatione ‘ancillae’ quod sit affectio naturalis, ita affectio scientificorum, quia haec sunt in naturali, de qua n. 1895, 2567, 3835, 3849, 8993, 8994; et ex significatione ‘baculi’ quod sit potentia naturalis, de qua n. 4876, 4936, 6947, 7011, 7026, hic propria potentia, quia 3 est servus emptus de qua dicitur ; inde patet quod ‘cum percusserit vir servum suum seu ancillam suam’ significetur si quis intra Ecclesiam male habet verum scientificum Verbi aut affectionem ejus.

[2] Quod servus sit 4 verum sensus litteralis Verbi, est quia per ‘servum’ in genere significantur 5 inferiora seu exteriora, quoniam haec inserviunt superioribus seu interioribus, n. 2541, 5161, 5164, 5936, 7143; inde per ‘servum’ significatur naturale, quoniam hoc inservit spirituali, n. 3019, 3020, 5305, 7998, consequenter verum scientificum, quod est sensus litteralis Verbi, nam hoc inservit vero spirituali, quod est sensus interni; verum sensus interni Verbi est idem cum vero genuino doctrinae fidei Ecclesiae.

[3] Quomodo verum sensus litteralis Verbi inservit vero 6 spirituali, paucis dicetur: ab homine Ecclesiae primum discitur verum ex sensu litterali Verbi, quod est verum commune accommodatum captui externi hominis, qui est in luce naturali; hoc verum per viam externam, 7 quae est per auditum, recipitur et reponitur in memoria externi hominis, 8 ubi etiam sunt varia scientifica e mundo, n. 2469-2494 ; postea res in hac memoria repositae subjiciuntur visui seu intuitioni interni hominis, qui 9 ex luce caeli videt; ille inde per electionem evocat vera quae concordant cum bono quod a Domino influit per viam animae et quod homo receperat; ibi conjungit Dominus vera bono; vera quae sic conjuncta sunt in interno homine vocantur vera spiritualia, et bonum cum quo vera conjuncta sunt, bonum spirituale; hoc bonum per vera formatum est quod facit vitam spiritualem hominis; ipsa vera ibi vocantur vera fidei et bonum vocatur bonum charitatis; bonum cui sic vera implantata sunt est Ecclesia apud hominem.

[4] Ex his patet quomodo vera sensus litteralis Verbi inserviunt formandis veris spiritualibus, in genere formandae fidei et charitati quae faciunt vitam spiritualem 10 , quae vita est affici veris propter bonum, et affici bono ex veris, ac demum affici veris ex bono.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. dicitur de servo qui emtus est argento, ita proprietas

4. The Manuscript inserts verum scientificum quod est.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. sensus spiritualis

7. quod in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

8. in qua

9. The Manuscript inserts non ex luce mundi sed.

10. The Manuscript inserts hominis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.