Bible

 

Exodus 15

Studie

   

1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.

2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum.

3 Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,

4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.

5 Abyssi operuerunt eos ; descenderunt in profundum quasi lapis.

6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine, percussit inimicum.

7 Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.

8 Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ : stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.

9 Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

11 Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?

12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.

13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

14 Ascenderunt populi, et irati sunt : dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.

15 Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor : obriguerunt omnes habitatores Chanaan.

16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui : fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

17 Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.

18 Dominus regnabit in æternum et ultra.

19 Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris : filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.

20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,

21 quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est : equum et ascensorem ejus dejecit in mare.

22 Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.

23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.

24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?

25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,

26 dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.

27 Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8320

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8320. ‘Exscindentur sicut lapis’: quod significet delapsum sicut grave, constat ex illis quae supra n. 8279, 1 8298, explicata sunt.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8298

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8298. ‘Profundum petierunt sicut plumbum’: quod significet quod mala detraxerint illos ad inferiora sicut gravia in mundo, constat ex significatione ‘profundi’ quod sint inferiora et inferna quoad mala, de qua n. 8279, inde ‘profundum petere’ est detrahi a malis ad illa; quod mali a suis malis delabantur ad inferna sicut gravia in mundo, videatur 1 n. 8279; ‘sicut plumbum’ dicitur quia per ‘plumbum’ significatur malum; supra autem dictum est ‘descenderunt in profunditates maris sicut lapis’ vers. 5, quia per ‘lapidem’ ibi significatur falsum; utrumque grave est, tam falsum quam malum, et inde utrumque delabitur, sed usque est malum quod facit grave in spirituali sensu, et sic quod velut ex gravi delabitur, 2 non autem falsum per se, sed 3 ex malo quod in illo, nam falsum ex se nihil ponderis habet, sed ex malo habet ut delabatur 4 ;

[2] sciendum quod omnia metalla significent bonum aut verum, et in opposito sensu malum aut falsum; ‘plumbum’ 5 , quia reliquis metallis est ignobilius, significat malum quod 6 infimum, quale est malum naturalis exterioris; in bono autem sensu significat bonum 7 ejusdem gradus, ut apud Jeremiam,

Omnes illi refractarii refractariorum, obtrectatores, aes et ferrum, omnes illi perditores; incaluit follis, ab igne consumptum est plumbum, frustra conflavit conflando, mali namque non avulsi sunt; argentum reprobatum vocabunt illos, quia reprobavit Jehovah eos, 6:28-30:

et apud Ezechielem,

Fili hominis, facti Mihi sunt domus Israelis in scoriam; omnes illi aes, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis, scoriae argenti facti sunt, 22:18.

Poznámky pod čarou:

1. etiam in loco nunc citato

2. ita non

3. falsum a

4. The Manuscript inserts et malum est quod detrahit; quod plumbum attinet

5. The Manuscript inserts vero.

6. infimum est, in specie

7. quod infimum, in specie bonum naturalis seu sensualis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.