Bible

 

Exodus 15

Studie

   

1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.

2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum.

3 Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,

4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.

5 Abyssi operuerunt eos ; descenderunt in profundum quasi lapis.

6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine, percussit inimicum.

7 Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.

8 Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ : stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.

9 Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

11 Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?

12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.

13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

14 Ascenderunt populi, et irati sunt : dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.

15 Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor : obriguerunt omnes habitatores Chanaan.

16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui : fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

17 Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.

18 Dominus regnabit in æternum et ultra.

19 Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris : filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.

20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,

21 quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est : equum et ascensorem ejus dejecit in mare.

22 Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.

23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.

24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?

25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,

26 dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.

27 Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8320

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8320. ‘Exscindentur sicut lapis’: quod significet delapsum sicut grave, constat ex illis quae supra n. 8279, 1 8298, explicata sunt.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8279

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8279. ‘Descenderunt in profunditates sicut lapis’: quod significet quod ad inferiora lapsi 1 sint sicut ex gravi, constat ex significatione ‘descendere’, cum ad inferiora sicut ex gravi, quod sit labi; ex significatione ‘profunditatum’ quod sint inferiora ubi inferna, de qua sequitur; et ex significatione ‘sicut lapis’ quod sit sicut ex gravi; ‘sicut lapis’ dicitur quia per ‘lapidem’ in genuino sensu significatur verum, de qua n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426, inde in opposito sensu falsum; falsum etiam ex malo talis naturae est ut versus inferiora delabatur sicut grave in mundo; verum autem ex bono talis naturae est ut ad superiora ascendat sicut leve in mundo; inde est, quamdiu mali nondum 2 devastati sunt quoad vera, quod sint in regione supra inferna, ast ut primum 2 devastati sunt, hoc est, privati veris, est quasi alae illis amputatae forent, et tunc sicut pondera delabuntur, et quo falsa ex malo 3 pejora sunt eo profundius;

[2] inde est quod per ‘profunditates’ aeque ac per ‘abyssos’ significentur inferna; sed 4 per ‘profunditates’ inferna respective ad mala, et per ‘abyssos’ inferna respective ad falsa quae ex illis, ut apud Jeremiam,

Fugite; averterunt se; in profundum dimiserunt se ad habitandum, 49:8, 30:

5 apud Davidem,

Venerunt aquae usque ad animam, submersus sum in luto profunditatis, nec consistens; veni in profunditates aquarum, et fluctus obruit me; eripe me e luto ne submergar, eripiar ab osoribus meis, et e profunditatibus aquarum, ne obruat me fluctus aquarum, neque absorbeat me profunditas, nec claudat super me fovea os suum, Ps. 69:2, 3, 15, 16 [KJV 1, 2, 14, 15]:

apud Micham, Projiciet in profunditatem maris omnia peccata 6 illorum, 7:19.

Quod ‘profundum’ sit infernum respective ad malum, est quia oppositum est ‘alto’, per quod significatur caelum 7 et quod praedicatur de bono, n. 8153; malum etiam correspondet ‘gravi’ in terra quod ex pondere suo delabitur, ita quoque gravitati lapidis, cum per ‘lapidem’ significatur falsum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. vastati

3. atrociora

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts et.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. quoad bonum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.