Bible

 

Exodus 14:30

Studie

       

30 liberavitque Dominus in die illa Israël de manu Ægyptiorum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8228

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8228. ‘Et excussit Jehovah Aegyptios in medium mare’: quod significet quod sic ipsi conjecerint se in infernum ubi falsa ex malo, constat ex significatione ‘excutere in mare’ quod sit conjicere in falsa ex malo, nam falsa illa per aquas 1 istius maris significantur, n. 6346, 2 7307, 8137, 8138. Quod mala quae in Verbi sensu litterae tribuuntur Jehovae, hoc est, Domino, sint ab ipsis qui in malo sunt, et nihil a Domino, et quod Verbum in sensu suo interno ita intelligendum sit, videatur n. 2447, 3 6071, 6991, 6997, 7533, 7632, 7643, 7679, 7710, 7877, 7926, 8227.

Poznámky pod čarou:

1. illius

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8227

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8227. ‘Et Aegyptii fugientes obviam ei’: quod significet quod 1 ipsi se falsis ex malo immergerent, constat ex significatione ‘fugere obviam mari’ quod sit immergere semetipsos falsis ex malo, quae per aquas maris illius significantur, n. 8226. 2 Hoc ita se habet: qui non interiora causarum novit non aliter potest credere quam quod mala quae malis eveniunt, sicut punitiones, vastationes, damnationes; ac denique conjectiones in infernum, sint ex Divino; ita enim prorsus apparet, nam talia existunt ex praesentia Divini, n. 8137, 8138, 8188; at usque nihil tale evenit illis ex Divino sed ab ipsis; Divinum ac Ipsius praesentia unice pro fine habet tutelam ac salvationem bonorum:

apud hos cum Divinum praesens est ac tutatur illos contra malos, tunc mali ardescunt adhuc magis contra illos, et adhuc magis contra Ipsum Divinum, nam hoc maximo odio habent; qui odio habent bonum, odio maxime habent Divinum; inde irruunt, et quantum irruunt tantum ex lege ordinis conjiciunt semet in punitiones, vastationes, damnationem, et tandem in infernum; ex his constare potest quod Divinum, hoc est, Dominus, nihil nisi bonum faciat ac nulli malum, sed quod ipsi qui in malo sunt se in talia conjiciant; haec sunt quae significantur per quod ‘Aegyptii fugerint obviam mari’, hoc est, quod 3 ipsi se falsis ex malo 4 immerserint.

[2] Quod hanc rem concernit, ulterius aliquid dicetur; creditur etiam 5 quod ex Divino mala, ex eo quia Divinum permittit et non aufert, et qui permittit et non aufert cum potest, apparet sicut quod velit, et sic quod in causa sit; sed Divinum permittit quia non inhibere nec auferre potest; Divinum enim non vult nisi bonum, si itaque inhiberet et auferret mala, nempe punitionum, vastationum, persecutionum, tentationum, et similia, tunc vellet malum, nam 6 tunc non illi possent emendari, 7 ac tunc malum incrementum caperet, usque 8 dum dominaretur super bonum; se habet hoc sicut cum rege qui absolvit sontes; is in causa est mali ab illis postea in regno, et quoque in causa quod licentia inde aliis, praeter quod malus 9 confirmetur in malo; quare rex justus et bonus, tametsi auferre potest punitiones, usque non potest, nam sic non bonum sed malum facit; sciendum quod omnes punitiones, tum tentationes, in altera vita pro fine habeant bonum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts Cum.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript deletes immerserint and inserts immergant.

5. The Manuscript places this after ex eo.

6. sic nec

7. nec boni possent tutari, nam

8. ut

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.