Bible

 

Exodus 14:30

Studie

       

30 liberavitque Dominus in die illa Israël de manu Ægyptiorum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8228

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8228. ‘Et excussit Jehovah Aegyptios in medium mare’: quod significet quod sic ipsi conjecerint se in infernum ubi falsa ex malo, constat ex significatione ‘excutere in mare’ quod sit conjicere in falsa ex malo, nam falsa illa per aquas 1 istius maris significantur, n. 6346, 2 7307, 8137, 8138. Quod mala quae in Verbi sensu litterae tribuuntur Jehovae, hoc est, Domino, sint ab ipsis qui in malo sunt, et nihil a Domino, et quod Verbum in sensu suo interno ita intelligendum sit, videatur n. 2447, 3 6071, 6991, 6997, 7533, 7632, 7643, 7679, 7710, 7877, 7926, 8227.

Poznámky pod čarou:

1. illius

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7533

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7533. ‘Et obfirmavit Jehovah cor Pharaonis’: quod significet quod illi se obstinarent, constat ex significatione ‘obfirmari’, ‘indurari’, ‘aggravari cor’ quod sit obstinatio, de qua n. 7272, 7300, 7305. Quod dicatur quod ‘Jehovah 1 obfirmaverit cor illius’, in sensu interno significat quod non Jehovah sed illi 2 obfirmaverint cor suum, hoc est, se 3 obstinaverint; malum enim apud hominem est quod obfirmat seu obstinat illum contra Divina, et malum venit ex homine, et influit ab inferno, non autem e caelo; per caelum a Domino nihil nisi quam bonum influit; a bono, minus ab Ipsissimo Bono, non potest malum prodire; malum prodit ex suis originibus, nempe ex contrariis amori in Deum et amori erga proximum; tales origines dantur apud hominem, et nullatenus apud Deum; inde patet quod ubi dicitur in Verbo quod Deus inducat malum, 4 sit dictum secundum apparentiam; 5 sed de his videantur n. 2447, 6 6991, 6997.

Poznámky pod čarou:

1. obfirmavit

2. obfirmarent

3. obstinarent

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. secundum quam in pluribus est sensus literae Verbi, non autem sensus internus illius; sed quod in Verbo tribuatur Deo malum, videatur

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.