Bible

 

Exodus 14:22

Studie

       

22 Et ingressi sunt filii Israël per medium sicci maris : erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8228

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8228. ‘Et excussit Jehovah Aegyptios in medium mare’: quod significet quod sic ipsi conjecerint se in infernum ubi falsa ex malo, constat ex significatione ‘excutere in mare’ quod sit conjicere in falsa ex malo, nam falsa illa per aquas 1 istius maris significantur, n. 6346, 2 7307, 8137, 8138. Quod mala quae in Verbi sensu litterae tribuuntur Jehovae, hoc est, Domino, sint ab ipsis qui in malo sunt, et nihil a Domino, et quod Verbum in sensu suo interno ita intelligendum sit, videatur n. 2447, 3 6071, 6991, 6997, 7533, 7632, 7643, 7679, 7710, 7877, 7926, 8227.

Poznámky pod čarou:

1. illius

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8138

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8138. ‘In Pharaone et in omni exercitu illius’: quod significet immersionem illorum qui in falsis ex malo in infernum, et obstipationem ibi a falsis sicut ab aquis, constat ex illis quae nunc supra n. 8137 memorata sunt; nempe quod per ‘Pharaonem’ significentur illi qui in infernum conjecti sunt, et quoque per ‘exercitum illius’, 1 per ‘Pharaonem’ illi qui in falsis ex malo, et per ‘exercitum illius’ ipsa falsa; quod ‘exercitus’ sint vera ex bono, videatur n. 3448, 7236, 7988, et inde in opposito sensu falsa ex malo, n. 3448; obstipatio a falsis sicut ab aquis dicitur quia falsa ex malo, qualia sunt illorum qui ab Ecclesia in fide separata ac in vita mali fuerunt, apparent ibi sicut aquae, n. 8137; inde etiam est quod ‘inundationes aquarum’ significent vastationes veri, ac ibi ‘aquae’ falsa, n. 705, 739, 756, 6346, 2 6853, 7307.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts patet.

2. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.