Bible

 

Exodus 10:14

Studie

       

14 Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti : et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7635

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7635. ‘Et signa Mea quae posui in illis’: quod significet ut illustrentur de statu illorum qui ab Ecclesia et male vivant, constat ab illis mox supra n. 7633, ubi similia verba.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7634

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7634. ‘Et propterea ut narres in auribus filii tui, et filii filii tui, quae operatus sum in Aegypto’: quod significet ut sciant qui in vero et bono quid evenit illis 1 qui ab Ecclesia sunt ac infestant probos, constat ex significatione ‘narrare in auribus’ quod sit ut sciant et appercipiant; ex significatione ‘filii, et filii filii tui’ quod sint qui in vero et bono; quod 2 ‘filius’ sit verum, videatur n. 489-491, 1147, 2623, 3373; et quod ‘filii filiorum’ sint derivativa, n. 6583; hic ‘filii’ sunt qui in vero et quoque in bono, quia per illos significantur qui ab Ecclesia, quare dicitur ‘filius filii tui’ ad Moschen, per 3 quem repraesentatur lex Divina, quae est Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, ita est Divinum Verum cui unitum est Divinum Bonum, n. 7623, 7624, ex quibus Ecclesia; et ex significatione ‘quae operatus sum in Aegypto’ quod sit quid evenit illis qui in altera vita infestant probos; quod per ‘signa’ significetur quid evenit, et per ‘Pharaonem et Aegyptios’ significentur qui in altera vita infestant, 4 patet ex illis quae in praecedentibus dicta sunt; quod qui infestant sint qui fuerunt ab Ecclesia, videatur mox supra n. 5 7633 fin.

Poznámky pod čarou:

1. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

2. filius sit verum altered to filii sint vera

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript places this after sunt.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.