Bible

 

Exodus 10:14

Studie

       

14 Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti : et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7635

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7635. ‘Et signa Mea quae posui in illis’: quod significet ut illustrentur de statu illorum qui ab Ecclesia et male vivant, constat ab illis mox supra n. 7633, ubi similia verba.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7633

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7633. ‘ 1 Et ponam signa Mea haec in medio illius’: quod significet 2 ut cognoscant mali quod in malo sint, et boni illustrentur de statu illorum qui intra Ecclesiam male vivunt, constat ex significatione ‘signorum’ quod sint confirmationes veritatum, ac ita cognitiones, de qua n. 6870, et quoque illustrationes, n. 7012; inde ‘ponere signa in medio illius’ est ut cognoscant mali quod in malo sint; quod etiam sit ut boni illustrentur de statu illorum qui intra Ecclesiam male vivunt, patet a mox sequentibus, ubi dicitur ‘Et propterea ut narres in auribus filii tui, et filii filii tui, quae operatus sum in Aegypto, et signa Mea quae posui in illis’, per quae significatur ut sciant qui in vero et bono quid evenit illis ab Ecclesia qui infestant probos. Quod illi qui in altera vita probos infestant sint qui ab Ecclesia fuerunt et noverunt praecepta fidei, et tamen contra illa vixerunt, videatur n. 7317, 7502, 7545, 7554.

Poznámky pod čarou:

1. Compare Arcana Coelestia 7629

2. quod

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.