Bible

 

Deuteronomium 21

Studie

   

1 Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur cædis reus,

2 egredientur majores natu, et judices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum :

3 et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quæ non traxit jugum, nec terram scidit vomere,

4 et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quæ numquam arata est, nec sementem recepit : et cædent in ea cervices vitulæ :

5 accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, judicetur.

6 Et venient majores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam, quæ in valle percussa est,

7 et dicent : Manus nostræ non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt :

8 propitius esto populo tuo Israël, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël. Et auferetur ab eis reatus sanguinis :

9 tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod præcepit Dominus.

10 Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris,

11 et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem,

12 introduces eam in domum tuam : quæ radet cæsariem, et circumcidet ungues,

13 et deponet vestem, in qua capta est : sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense : et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua.

14 Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam : quia humiliasti eam.

15 Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosæ primogenitus,

16 volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectæ facere primogenitum, et præferre filio odiosæ :

17 sed filium odiosæ agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quæ habuerit cuncta duplicia : iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita.

18 Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit :

19 apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii,

20 dicentque ad eos : Filius noster iste protervus et contumax est : monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis :

21 lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat.

22 Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo :

23 non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur : quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno : et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9262

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9262. ‘Ac innocentem et justum ne occidas’: quod significet aversationem pro destruendo bono interiore et exteriore, constat ex significatione ‘innocentis’ quod sit qui in bono interiore, ita in sensu abstracto bonum interius, de qua sequitur; ex significatione ‘justi’ quod sit qui in bono exteriore, et in sensu abstracto bonum exterius, nam ‘justum’ praedicatur de bono amoris erga proximum, at ‘innocens’ de bono amoris in Dominum; bonum amoris erga proximum est bonum exterius, et bonum amoris in Dominum est bonum interius; et ex significatione ‘occidere’ quod sit destruere. Quod ‘justum’ sit bonum amoris erga proximum, 1 videbitur etiam infra; at quod ‘innocens’ sit bonum amoris in Dominum, est quia illi in innocentia sunt qui amant Dominum; innocentia enim est agnoscere corde quod a se non nisi quam malum velit et non nisi quam falsum percipiat, et quod omne bonum quod amoris, et omne verum quod fidei, sit a Solo Domino; haec agnoscere corde non alii possunt quam qui Domino conjuncti sunt per amorem; tales sunt qui in intimo caelo sunt, quod inde caelum innocentiae vocatur; quapropter bonum quod illis, est interius bonum; est enim Divinum Bonum Amoris procedens a Domino quod qui 2 in caelo innocentiae sunt recipiunt; inde quoque illi nudi apparent et quoque sicut infantes; ex quo est quod innocentia repraesentetur per nuditatem et quoque per infantiam; quod per nuditatem, videatur n. 165, 213, 214, 8375, 3 et quod per infantiam, n. 430, 1616, 2280, 2305, 2306, 3183, 4 3494, 4563, 4797, 5608 fin.

[2] Ex illis quae de innocentia nunc dicta sunt, constare potest quod Divinum Domini non recipi 5 possit quam in innocentia; unde 6 est quod bonum non sit bonum nisi in eo sit innocentia, n. 2526, 2780, 3994, 6765, 7840, 7887, hoc est, agnitio quod ex proprio non nisi quam malum et falsum 7 procedat, et quod a Domino omne bonum et verum sit; credere illud, et credere hoc, et quoque velle hoc, est innocentia; est itaque bonum innocentiae ipsum bonum Divinum a Domino apud hominem; inde est quod ‘innocens’ significet illum qui in bono interiore est, ac in sensu abstracto bonum interius.

[3] Quia per ‘innocentem’ seu ‘innocentiam’ Divinum Bonum quod a Domino significatur, ideo crimen maxime nefandum fuit sanguinem innocentem effundere, et cum 8 factum, quod universa terra damnata esset usque dum id expiatum fuit, ut constare potest a processu 9 inquisitorio et expurgatorio si aliquis confossus deprehensus fuerit in terra, de qua re ita apud Moschen,

Cum invenitur confossus in terra jacens in agro, nec scitur quis percusserit eum, tunc exibunt seniores 10 tui, et judices tui, et metientur versus urbes, quae circum confossum; fiet autem, urbem proximam confosso, sument seniores urbis hujus vitulam bovis per quam labor non factus, quae non traxit in jugo, et deducent seniores urbis hujus vitulam ad vallem sterilem quae non colitur nec seritur, et decollabunt ibi vitulam in valle; dein accedent sacerdotes filii Levi, et omnes seniores urbis hujus adstantes confosso, lavabunt manus suas super vitula decollata in valle; et respondebunt et dicent, Manus nostrae non 11 fuderunt sanguinem hunc, et oculi nostri non viderunt; expia populo Tuo Israeli quem redemisti, Jehovah, nec 12 des sanguinem innocentem in medio populi Tui Israelis, sic expiabitur illis sanguis; tu vero removebis sanguinem innocentem e medio tui, si feceris rectum in oculis Jehovae, Deut. 21:1-10;

quisque videre potest quod hic processus inquisitorius et expurgatorius sanguinis innocentis effusi in terra arcana caeli involvat, quae nullatenus sciri possunt nisi sciatur quid significatur per ‘confossum in agro’, per ‘vitulam bovis per quam 13 labor non factus, et quae non traxit in jugo’, quid per ‘vallem sterilem quae non colitur nec seritur’, per ‘decollationem vitulae in illa valle’, per ‘lavationem manus super vitula’, et per reliqua; quod haec mandata fuerint absque 14 quod significaverint arcana, nullatenus conveniret Verbo, quod a Divino dictatum est et quoad quamlibet vocem et iotam inspiratum; nam 15 tale absque altiore significatione 'fuisset 16 rituale nullius sanctitatis, immo vix alicujus rei;

[4] sed usque patet quaenam arcana inibi latent ex sensu interno, ita si sciatur quod per ‘confossum in terra jacentem in agro’ significetur verum et bonum 17 exstinctum in Ecclesia ubi 18 bonum, quod per ‘urbem proximam confosso’ significetur verum doctrinae Ecclesiae cujus bonum exstinctum est, quod per ‘vitulam bovis per quam labor non factus est, et quae non traxit in jugo’ 19 bonum externi seu naturalis hominis, qui nondum sibi attraxit falsa fidei et mala amoris per servitium cupiditatum, quod per ‘vallem sterilem quae non colitur nec seritur’ significetur mens naturalis non exculta veris et bonis fidei, ex ignorantia, quod per ‘decollationem in illa valle’ significetur expiatio propter non culpam quia 20 ex ignorantia, quod per ‘lavationem manus’ significetur purificatio e nefando illo crimine; ex his cognitis 21 patet quod per ‘effundere sanguinem innocentem’ significetur exstinguere Divinum Verum et Bonum quod a Domino, ita Ipsum Dominum apud hominem Ecclesiae;

[5] sciendum est 22 quod per totum hunc processum 23 repraesentatum fuerit in caelo crimen tale factum absque culpa, quia ex ignorantia in qua innocentia, et inde ut non malum; singula usque ad minutissima in illo processu aliquid essentiale illius rei 24 repraesentabant; quae autem repraesentabant, constat ex sensu interno; quod ‘confossus’ sit verum et bonum exstinctum, videatur n. 4503, quod ‘terra’ sit Ecclesia, n. 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 25 2118 fin. , 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 8011, 8732, quod ‘ager’ sit Ecclesia quoad bonum, ita bonum Ecclesiae, n. 2971, 3310, 3766, 4982, 7502, 7571, 26 9139, quod ‘urbs’ sit doctrina veri 27 , ita verum doctrinae Ecclesiae, n. 402, 2268, 28 2449, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493, quod ‘bos’ sit bonum externi seu naturalis hominis, n. 2180, 2566, 2781, 29 9134, inde ‘vitula’ bonum infans, n. 1824, 1825;

[6] quod ‘labor non factus et [non] traxit in jugo’ sit quod adhuc non serviverit falsis et malis, ex ignorantia, patet, nam ‘laborare et trahere in jugo’ est servire; quod ‘vallis’ sit mens inferior, quae mens naturalis vocatur, n. 30 3417, 4715, quod ‘sterilis’ sit quae absque veris et bonis, n. 3908, 31 ita ‘vallis quae non colitur et seritur’ est mens naturalis nondum exculta veris et bonis, ita quae adhuc est in ignorantia, quod ‘semen quo seritur’ sit verum fidei, n. 1025, 1447, 32 1610, 1940, 2848, 3038, 3373, 3671, 6158; quod ‘decollatio’ sit expiatio, est quia per mactationes bestiarum variarum, sicut per sacrificia, significabantur expiationes; quod ‘lavatio manus’ sit purificatio a falsis et malis, n. 3147, hic itaque purificatio a nefando illo crimine, nam ‘effundere sanguinem’ 33 in genere 34 significat violentiam inferre 35 bono et vero, n. 9127, 36 sic ‘effundere sanguinem innocentem’ significat exstinguere Divinum a Domino apud hominem, ita Ipsum Dominum apud illum; nam verum et bonum apud hominem est Ipse Dominus, quia sunt ab Illo.

[7] Simile significatur per ‘effundere sanguinem innocentem’ in Deut. 19:10, 27:25; Esai. 59:3, 7; Jer. 2:34, 7:6, 19:4, 22:3, 17; Joel. 4:19 [KJV 3:19]; Ps. 94:21. ‘Innocens’ in sensu proximo significat qui absque culpa, et absque malo, 37 quod etiam 38 testabantur olim per ‘lavationem manuum’, Ps. 26:6; Ps. 73:13; Matth. 27:24; Joh. 18:38, 19:4;

hoc inde est quia bonum quod a Domino apud hominem est absque culpa ac absque malo; id bonum est bonum innocentiae in sensu interno, ut ostensum est; sed bonum quod absque culpa et malo est in externo homine, hoc est, bonum exterius, vocatur ‘justum’, ut quoque apud Davidem,

Non associabitur Tibi thronus perditionum, qui conglomerant se contra animam justi, et sanguinem innocentem condemnant, Ps. 94:[20, ] 21.

Poznámky pod čarou:

1. videatur Arcana Coelestia 612, 2235, 5069; et

2. innocentes

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript deletes possit and inserts queat.

6. sequitur

7. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

8. The Manuscript inserts id.

9. inquisitionis et expurgationis

10. urbis, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

11. confuderunt, in the Second Latin Edition

12. das

13. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

14. significatione 'arcanorum

15. si

16. The Manuscript inserts hoc modo.

17. The Manuscript inserts (word in the Manuscript was not deciphered by the Editors)

18. bona

19. The Manuscript inserts significetur.

20. in

21. patebit

22. ita

23. repraesentabatur

24. sistebat

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. The Manuscript inserts Ecclesiae.

28. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

31. quod ager qui colitur sit bonum Ecclesiae, videatur mox supra, ita ager qui non colitur nec seritur, est ubi non bonum Ecclesiae, et

32. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

33. est violentiam

34. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

35. vero et bono

36. The Manuscript deletes sic, inserts and deletes sed, and inserts et.

37. The Manuscript inserts aliquid facit, .

38. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.