Bible

 

Deuteronomium 21

Studie

   

1 Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur cædis reus,

2 egredientur majores natu, et judices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum :

3 et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quæ non traxit jugum, nec terram scidit vomere,

4 et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quæ numquam arata est, nec sementem recepit : et cædent in ea cervices vitulæ :

5 accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, judicetur.

6 Et venient majores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam, quæ in valle percussa est,

7 et dicent : Manus nostræ non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt :

8 propitius esto populo tuo Israël, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël. Et auferetur ab eis reatus sanguinis :

9 tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod præcepit Dominus.

10 Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris,

11 et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem,

12 introduces eam in domum tuam : quæ radet cæsariem, et circumcidet ungues,

13 et deponet vestem, in qua capta est : sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense : et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua.

14 Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam : quia humiliasti eam.

15 Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosæ primogenitus,

16 volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectæ facere primogenitum, et præferre filio odiosæ :

17 sed filium odiosæ agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quæ habuerit cuncta duplicia : iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita.

18 Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit :

19 apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii,

20 dicentque ad eos : Filius noster iste protervus et contumax est : monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis :

21 lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat.

22 Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo :

23 non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur : quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno : et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9263

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9263. 1 In Verbo pluries memoratur justus, justitia, et justificare, sed quid in specie per illa significatur, nondum est notum; quod non notum sit, est quia huc usque ignoratum est quod singulae voces in Verbo significent talia quae 2 internae Ecclesiae et quae caeli sunt, ita quae interni hominis sunt, nam in interno homine est internum Ecclesiae et caelum; tum quod illa interiora in Verbo differant ab exterioribus ejus, quae sunt litterae, sicut spiritualia a naturalibus seu caelestia a terrenis, quorum differentia tanta est ut coram naturali homine vix appareat similitudo, tametsi est concordantia plena; hoc quia ignoratum est, non sciri 3 potuit quid ‘justus’, ‘justitia’, et ‘justificari’ in sensu spirituali et caelesti in Verbo significent; creditur ab antistitibus quod justus et justificatus sit qui scit vera fidei ex doctrina Ecclesiae ac ex Verbo, et inde in fiducia seu confidentia est quod salvetur per Domini justitiam, et quod justitia Domino fuerit ex eo quod impleverit omnia legis; et quod Ipsi meritum quia passus crucem, et per id expiaverit et redemerit hominem; per 4 hanc solam fidem creditur 5 homo justificari; et quod illi sint qui in Verbo vocantur justi.

[2] Ast non illi sunt qui vocantur ‘justi’ in Verbo sed qui in bono charitatis erga proximum sunt ex Domino, nam Dominus solus justus est, quia solus Justitia; idcirco homo quantum boni a Domino recipit, hoc est, quantum et quale Domini apud se habet, tantum justus ac justificatus est; quod Dominus Justitia factus sit, est per quod Ipse Humanum Suum ex propria potentia Divinum 6 fecerit, hoc Divinum apud hominem qui recipit illud, est Justitia Domini apud illum, et est ipsum bonum charitatis erga proximum; nam Dominus est in bono amoris et per id in vero fidei, quia Dominus est ipse Divinus Amor.

[3] Bonum charitatis erga proximum est bonum exterius, quod significatur per ‘justum’, 7 at bonum amoris in Dominum est bonum interius, quod significatur per ‘innocens’, de quo in praecedenti articulo. Quod 8 bonum amoris erga proximum a Domino sit ‘justum’ in proprio sensu, constare potest ex locis in Verbo, ubi ‘justus’, ‘justitia’, et ‘justificari’ nominantur, ut apud Matthaeum, Tunc respondebunt Ipsi justi, dicentes, Quando Te vidimus esurientem et nutrivimus Te, aut sitientem et potavimus Te? quando vidimus Te peregrinum et collegimus Te, aut nudum et circum induimus Te? quando vidimus Te aegrotum, aut in custodia, et venimus ad Te? sed respondens Rex dicet illis, Amen dico vobis, In quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis: et ibunt justi in vitam aeternam, 37-40, 46 9 ;

[4] hic ‘justi’ vocantur qui bona charitatis erga proximum 10 praestiterunt, quae ibi recensentur; et quod bona 11 charitatis 12 sint 13 Dominus apud illos, dicitur manifeste, ‘In quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis’, videatur n. 4807-4810, 4954-4959, 5063-5071; hi vocantur etiam ‘oves’, 14 nam per ‘oves’ significantur qui in bono charitatis sunt a Domino, n. 4169, at per ‘hircos’ qui a sinistris, et damnantur, significantur qui in fide separata a charitate, n. 4169 fin. , 4769. 15 Iidem per ‘justos’ significantur alibi apud Matthaeum, Exibunt angeli, et separabunt malos e medio justorum, 13:49: 16 et apud Lucam, Retribuetur tibi in resurrectione justorum, 14:14.

[5] Inde patet quid significatur per quod justi fulgebunt ut sol in caelo, Matth. 13:43, quod nempe qui in bono 17 amoris a Domino sunt, Dominus enim est Sol in altera vita, et quod a Domino ut Sole ibi est bonum amoris, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060, 4321 fin. , 4696, 5097, 7078, 7083, 7171, 7173, 7270, 8487, 8812; inde 18 Dominus vocatur Sol justitiae, 19 Mal. 3:20: 20 apud Danielem,

Intelligentes splendebunt sicut splendor expansi, et justificantes multos sicut stellae in saeculum saeculorum, 12:3;

‘intelligentes’ sunt qui in vero et bono fidei, ‘justificantes’ qui per verum et bonum fidei 21 ducunt ad bonum charitatis; ‘splendere sicut stellae’ est in intelligentia veri et in sapientia boni esse, et inde in felicitate aeterna, nam ‘stellae’ sunt cognitiones veri et boni, ex quibus intelligentia et sapientia, n. 2495, 2849, 4697.

[6] 22 ‘Justus’ 23 describitur ita apud Davidem,

Jehovah sustentat justos: justus 24 miseretur et dat: justus omni die miseretur et mutuo dat: justi possidebunt terram et habitabunt in aeternum super illa: os justi meditatur sapientiam, et lingua ejus loquitur judicium: lex Dei 25 illius in corde ejus, Ps. 37:16-34;

haec sunt bona charitatis, quae sunt ‘justi’; quod bona illa charitatis sint a Domino, adeo ut sint Domini apud hominem, novit Ecclesia.

Describitur etiam ‘justus’ apud Ezech. 18:5-9, 21, tum 33:15 seq.

[7] Ex his 26 constare potest quid per ‘justum’ et per ‘justitiam’ significatur in sequentibus his locis: 27 apud Matthaeum, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, hi enim saturabuntur, 5:6:

apud eundem,

Qui prophetam suscipit in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet, et quisquis suscipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet, 10:41:

apud eundem,

Multi prophetae et justi desideraverunt videre quae videtis, sed non viderunt, 13:17: 28

apud eundem,

Vae vobis Scribae et Pharisaei, hypocritae! quia aedificatis sepulcra prophetarum, et ornatis monumenta justorum; veniet super vos omnis sanguis justus effusus super terram a sanguine Abelis justi, 23:29, 35;

‘prophetae’ pro illis qui docent vera et bona fidei, et in sensu abstracto 29 doctrina fidei, n. 2534, 7269, et ‘justus’ pro illis qui 30 vivunt vitam charitatis, et in sensu abstracto bonum charitatis; quod ‘Abel’, qui vocatur justus, repraesentaverit bonum charitatis, videatur n. 342, 374: 31

apud Esaiam,

[8] Justus periit, nec vir ponens super cor; et viri sanctitatis colliguntur, et non intelligens; nam propter malum colligitur justus, 57:1:

apud eundem,

32 Populus tuus omnes justi; in aeternum possidebunt terram, 60:21:

33 apud 34 eundem, Stillate, caeli, desuper, et nubes defluant justitia; aperiat se terra, ut 35 fructificent salutem, et justitia germinet una. Ego Jehovah loquens justitiam, indicans rectitudines, 36 45:8, 19;

‘justitia’ pro quod ex bono amoris, ‘rectitudines’ pro quod ex veris fidei:

apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah, Custodite judicium et facite justitiam; quia prope 37 salus Mea, et justitia Mea ut reveletur, 56:1;

per ‘judicium’ significatur verum quod fidei, et per ‘justitiam’ bonum quod charitatis, quapropter dicitur ‘facere justitiam’; quod ‘justitia’ sit bonum charitatis a Domino, intelligitur per quod ‘prope sit justitia Mea ut reveletur’.

[9] Pluries etiam alibi dicitur ‘judicium et justitia’, et per ‘judicium’ significatur verum, ac per ‘justitiam’ bonum, ut apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Facite judicium et justitiam; et eripite spoliatum e manu oppressoris. Vae aedificanti domum suam in non justitia, et hyperoa sua in non judicio! Pater tuus, 38 nonne comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam? tunc bonum illi, 22:3, 13, 15 39 ; ‘judicium’ pro illis quae sunt veri, et 'justitia' pro illis quae sunt boni:

apud Ezechielem,

Si impius reversus fuerit a peccato suo, et fecerit judicium et justitiam, omnia peccata ejus quae peccavit non memorabuntur ei; judicium et justitiam fecit, vivendo vivet, in revertendo se impio ab impietate sua, et fecerit judicium et justitiam, propter illa is vivet, 33:14, 16, 19;

40 pariter alibi, ut Esai. 56:1, 9:6 [KJV Esai. 9:7], 16:5, 26:7, 9, 33:5, 15, 41 58:2; 42 Jer. 9:23 [KJV 9:24], 23:5, 43 33:15; Hoschea 2:19, 20; Amos 5:24, 6:12; Ps. 36:6, 7 [KJV Ps. 36:5, 6]; Ps. 119:164, 172; 44 dicitur judicium et justitia, quia in Verbo ubi agitur de vero etiam agitur de bono, ob conjugium caeleste in singulis 45 ibi, quod est conjugium boni et veri, de quo n. 683, 793, 801, 46 2173, 2516, 2712, 47 4138 fin. , 5138, 5502, 6343, 7945, 8339; quia justitia est boni, et judicium 48 veri, etiam alibi dicitur justitia et veritas, ut 49 Sach. 8:8; Ps. 15:2; Ps. 36:6, 7 [KJV Ps. 36:5, 6]; Ps. 85:12, 13 [KJV Ps. 85:11, 12].

Poznámky pod čarou:

1. See page 410, note 4

2. interioris

3. aliter potuit, quam quod

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. homo justificare altered to justificari homini

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

8. hoc

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. fecerunt

11. The Manuscript inserts illa.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. quae a Domino ita quae sunt Domini

14. et

15. Omitted in the Manuscript, but see page555, note 3.

16. Omitted in the Manuscript, but see page555, note 6.

17. charitatis sunt a Domino

18. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

194:2 in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition. and KJV (1611)

20. The Manuscript inserts et.

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. See end of in the Manuscript for what has been written from here down to page556, line 2.

23. The Manuscript inserts etiam.

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25. ipsius

26. The Manuscript inserts nunc.

27. The Manuscript inserts ut.

28. The Manuscript inserts exibunt angeli et separabunt malos e medio justorum, ibid. Exod. 23:49 See also page554, note 5.

29. vera et bona in the Manuscript, doctrinae, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

30. docent bonum

31. The Manuscript inserts apud Lucam, Retribuetur tibi in resurrectione justorum, 14:14.

32. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

33. The Manuscript places this before apud Esaiam above.

34. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

35. fructificet, in the Manuscript, the First Latin Edition.

36. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

37. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

38. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

39. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

40. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

41. The Manuscript places this before Ps. cxix

42. The Manuscript places this after Ps. 119:164, 172;

43. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

44. in his locis judicium et justitia dicitur

45. Verbi

46. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

47. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

48. The Manuscript inserts est.

49. The Manuscript places this after 85:12, 13

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.