Arcana Coelestia # 9055
9055. ‘Ustionem pro ustione’: quod significet si aliquid affectionis quae amoris interius in voluntario, constat ex significatione ‘ustionis’ quod sit laesio seu exstinctio boni amoris; quod dicatur in voluntario, est quia bonum quod amoris est voluntatis, 1 et verum quod fidei est intellectus n. 9050 9051; quod sit interius in voluntario, est 2 quia ‘vulnus’, de quo sequitur, significat laesionem seu exstinctionem quae amoris exterius in voluntario; agitur enim hic, ut in praecedentibus, de laesionibus quae fiunt 3 4 tam in interno homine 4 quam in externo, nam laesio intellectus interioris significatur per ‘oculum’ et exterioris per ‘dentem’, et laesio potentiae veri interni hominis per manum' ac potentiae externi per ‘pedem’, ut ostensum est; ita hic laesio voluntarii interni hominis per ‘ustionem’ et externi per 'vulnus';
[2] est 5 homini voluntarium internum et externum, sicut est ei intellectuale internum et externum, de quo n. 9050 9051; voluntarium internum est ubi intellectuale internum, et voluntarium externum est ubi intellectuale externum, nam conjuncta 6 erunt; ubi enim verum ibi est bonum, et ubi bonum ibi verum, nam 7 verum absque bono non est verum, et 8 bonum absque vero non est bonum; bonum enim est esse veri, 4 at verum est existere boni; cum intellectu et cum voluntate hominis similiter se habet, intellectus 9 enim dicatus est 10 receptioni veri, et voluntas 11 dicata est receptioni boni; inde patet quod, cum 12 regeneratur homo, detur ei a Domino novus intellectus per 13 vera fidei, et nova voluntas per 14 bonum charitatis, et quod 15 ambo erant, et quoque conjuncta, ut homo regeneratus sit.
[3] Quod ‘ustio’ significet laesionem boni amoris, est quia per ‘ignem’ significatur amor, n. 934, 2446, 4906, 5071, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324 fin. , 7575, 7852, et laesio boni amoris est concupiscentia ex amore sui; quod haec dicatur 16 ustio, videatur n. 1297, 5215; 17 concupiscentia quoque significatur per ‘adustionem’ apud Esaiam,
Loco aromatis tabes erit, et loco cinguli discissio, et loco operis implexi calvities, et loco togae cinctura sacci, adustio loco pulchritudinis, 3:24;
ibi de filia Zionis, per quam significatur Ecclesia caelestis, hoc est, Ecclesia quae in amore in Dominum est, n. 2362, 6729; ‘adustio’ ibi est malum concupiscentiae 18 ex amore sui.
[4] Qui non scit quod sensus internus in Verbo sit, credit quod superbi ornatus filiarum Zionis 19 in illo capite vers. 16-24 20 memorati significent 21 tales, et quod propter 21 tales apud filias 22 Zionis populus 23 Judaicus et Israeliticus puniretur et caderet gladio, ut dicitur ibi vers. 25, 26, 26;
sed res prorsus aliter se habet; spiritualia et caelestia illius Ecclesiae sunt quae per ornatus illos significantur; quod non filia Zionis per ‘filiam Zionis’ in Verbo intelligatur, cuivis qui legit Verbum, constare potest, modo consulat 24 et expendat loca apud prophetas ubi 25 Zion et filia Zionis nominantur, ex quibus visurus est quod filia Zionis sit Ecclesia.
Poznámky pod čarou:
1. at
2. d quia vulnus de quo sequitur sit exterius in illo i quia per vulnus, de quo sequitur, significetur laesio seu exstinctio affectionis quae exterius in voluntario
3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
4. et
5. The Manuscript inserts enim.
6. sunt
7. The Manuscript places this after bono.
8. The Manuscript places this after vero.
9. hominis
10. receptione
11. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.
12. regeneretur
13. fidem
14. charitatem
15. simul erunt
16. adustio
17. hoc
18. quod est amoris sui
19. ibi
20. The Manuscript inserts ibi.
21. talia
22. illas
23. Israeliticus et Judaicus
24. The Manuscript places this after nominantur.
25. filia Zionis et ubi Zion
Exodus 21:26
26
Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.