Bible

 

Daniel 2:14

Studie

       

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 176

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

176. (Vers. 27.) "Et reget eas virga ferrea." - Quod significet quod castigaturus sit mala per vera quae sunt in naturali homine, constat ex significatione "regere", quod sit castigare, nam sequitur quod "confringeret eas sicut vasa figulina", et mala, quae significantur, per vera castigantur; et ex significatione "virgae ferreae", quod sint vera quae sunt in naturali homine; per "virgam" seu "baculum" significatur potentia qua castigatur, et per "ferrum" vera in naturali. homine quae castigant.

(Quod "virga" seu "baculus" sit potentia, videatur n. 4013, 4015, 4876, 4936, 6947, 7011, 7026, 7568, 7572; quod inde sit quod regibus sit sceptrum, quod est curtus baculus, n. 4581, 4876.) Quod "ferrum", significet vera in naturali homine, est quia metalla, aeque ac reliqua telluris, ex correspondentia significant spiritualia et caelestia, quae omnia se referunt ad vera et bona: "aurum" significat bonum interni hominis, "argentum" ejus verum, "cuprum" seu "aes" bonum externi seu naturalis hominis, "ferrum" ejus verum; inde est, quod ab antiquis Saecula vocata sint a metallis, nempe "Aurea", "Argentea", "Cuprea" et "Ferrea"; "Aurea" ex hominibus antiquissimis qui vixerunt in bono amoris; "Argentea" ex antiquis post illos qui vixerunt in veris ex illo bono; "Cuprea" ex posteris horum qui in bono externo seu naturali; "Ferrea" ex horum posteris, qui erant in solo vero naturali absque bono; verum naturale est verum memoria et non vita; verum vitae est bonum. (Sed plura de hac correspondentia videantur in opere De Caelo et Inferno 104 et 115.)

[2] Successivi status ecclesiae usque ad adventum Domini, intellecti sunt per "aurum", "argentum", "aes", et "ferrum", ex quibus erat statua Nebuchadnezari in somnio visa, de qua ita apud Danielem,

"Caput ejus erat aurum bonum, pectus et brachia argentum, venter et femora aes, crura ferrum, pedes ex parte ferrum ex parte argilla: .... et excisus est lapis" ex petra, "et percussit statuam super pedes ejus, qui ferrum et argilla, et contrivit eos.... . Quod vidisti pedes.... ex parte argilla figuli, et ex parte ferrum", significat quod "regnum divisum erit" .... ex parte regnum erit validum, et ex parte erit fractum: quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla" (2:32-34, 41-43);

per "caput" quod erat "aurum bonum", intelligitur primus status ecclesiae, quando in bono amoris in Dominum fuerunt; per "pectus et brachia", quae erant "argentum", intelligitur secundus status ecclesiae, quando in veris ex illo bono fuerunt; per "ventrem et femora", quae "ex aere", sequens tertius status ecclesiae, quando non amplius in bono spirituali sed in bono naturali erant, nam "aes" significat id bonum; per "crura", quae erant "ex ferro", intelligitur quartus status ecclesiae, quando non bonum naturale amplius, sed modo verum; per "pedes", autem, qui "ex ferro et ex argilla", intelligitur ultimus status ecclesiae, quando verum et falsum, verum in Verbo et falsum in doctrina; cum vera Verbi falsificantur, et ex falsificatis fit doctrina, tunc status ecclesiae est "ex parte ferrum ex parte argilla", et sic regnum "ex parte validum et ex parte fractum"; "regnum" ibi est ecclesia, quare etiam "regnum

Dei" vocatur; quod sic mixta sint vera falsis, sed quod usque non cohaereant, intelligitur per ea verba, "quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla"; "semen hominis" est Divinum Verum quod in Verbo; (quod "semen" illud significet, videatur n. 3038, 3373, 10248, 10249; quod "Homo" Dominum a quo Verbum, et quoque ecclesiam, n. 768, 4287, 7424, 7523, 8547, 9276); quod "argilla figuli" significet falsa quae in naturali, homine, videatur in mox sequente articulo (n. 177): per "lapidem excisum e petra, qui percussit statuam ad pedes ejus", intelligitur Dominus per Divinum Verum, et destructio falsorum non cohaerentium cum veris ex Verbo; (quod "lapis" sit verum, et quod "lapis Israelis" sit Dominus quoad Divinum Verum, videatur n. 643, 1298, 3720, 6246, 8609, 10376: similiter "Petra", n. 8581, 10580, et in opusculo De Ultimo Judicio 57): quia "ferrum" significat vera in naturali homine, ideo visum est quod pedes statuae essent "ex ferro" nam "pedes" significant naturale (videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952).

[3] Similia per "aurum", "argentum", "aes" et "ferrum" significantur per haec apud Esaiam,

"Pro aere adducam aurum, pro ferro argentum, pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum" (60:17);

"pro aere adducere aurum", est pro naturali bono caeleste bonum; "pro ferro argentum", est pro naturali vero caeleste verum; "pro lignis aes et pro lapidibus ferrum", est naturale bonum et verum tali copia qua sunt ligna et lapides; agitur ibi de statu caelesti ecclesiae. (Porro quod ferrum" significet verum in naturali homine videatur in Arcanis Caelestibus, n. 425, 426.)

[4] Haec allata sunt ut sciatur quid significatur per "virgam ferream", quod nempe potentia qua Dominus castigat mala et dispergit falsa quae in naturali homine; "virga" enim seu "baculus" significat potentiam, ut supra dictum est, et "ferrum" significat vera in naturali homine. Quod Dominus castiget mala et dispergat falsa per vera in naturali homine, est quia omnia mala et inde falsa ibi resident, nulla autem in spirituali seu interno homine; hic non recipit mala et falsa, sed ad mala et falsa clauditur. Et quia omnia mala et falsa in naturali homine resident, ideo illa castigari et dispergi debent per talia quae etiam ibi, quae sunt vera in naturali homine. Vera in naturali homine sunt scientifica et cognitiones, ex quibus homo naturaliter cogitare, ratiocinari, et concludere potest de veris et bonis ecclesiae, et de falsis et malis quae illis opposita sunt, et inde in quadam illustratione naturali esse cum legit Verbum. Verbum enim in littera absque illustratione non intelligitur, et illustratio est vel spiritualis vel naturalis; illustratio spiritualis modo, datur apud illos qui spirituales sunt, qui sunt qui in bono amoris et charitatis sunt et inde in veris; at illustratio solum naturalis apud illos qui naturales sunt (videatur in opere De Caelo et Inferno 153, 425, [455,] et supra, n. 140).

Apud illos etiam qui spirituales sunt, dum vivunt in mundo, est illustratio in naturali, sed existit illa ab illustratione in spirituali; nam apud illos influit Dominus per spiritualem seu internum hominem in naturalem seu externum, et sic illuminat hunc; ex qua illuminatione homo videt quid verum et bonum et quid falsum et malum; et cum homo videt illa, tunc Dominus discutit mala et falsa quae in naturali homine per vera et bona quae etiam ibi sunt et unum faciunt cum bonis et veris in spirituali seu interno homine. (Cetera videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, De Scientiis et Cognitionibus, quid efficiant, n. 51; et De Influxu, n. 277, 278.)

[5] Ex his nunc videri potest quid significatur per "virgam ferream", qua Dominus recturus est gentes, hoc est, castigaturus mala quae in naturali homine. Haec dicta sunt ad angelum hujus ecclesiae, quia in scriptis ad illum agitur de interno et externo homine, et de eorum conjunctione; nam cum internum et externum seu spirituale et naturale conjuncta sunt, tunc Dominus castigat mala et falsa quae in naturali homine, et hoc per cognitiones veri et boni.

Apud illos autem apud quos internus et externus homo non conjuncti sunt, mala et falsa castigari et discuti nequeunt, quoniam nihil recipiunt per spiritualem hominem e caelo, sed omnia quae recipiunt sunt e mundo, quibus rationale eorum favet, et subministrat confirmationes. Similia quae per "virgam ferream" hic, etiam significantur in sequentibus locis:

- Apud Davidem,

"Conteres" gentes "sceptro ferreo; sicut vas figuli disperges eas" (Psalmuss 2:9);

apud Esaiam,

"Percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum occidet impium" (11:4):

in Apocalypsi,

Mulier "peperit filium masculum, recturum omnes gentes Virga ferrea" (12:5);

Ex ore Sedentis super Equo albo prodibat romphaea acuta, ut ea percuteret gentes; Ipse enim reget eas virga ferrea" (19:15);

et apud Micham,

"Surge .... Filia Zionis quia cornu tuum faciam ferrum, et ungulas tuas faciam aes, ut comminuas populos multos" (4:13 1 );

"Filia Zionis" est ecclesia caelestis; "cornu" est potentia in naturali homine; "ungulae" sunt ultima ibi, quae vocantur scientifica sensualia; inde patet quid sit "facere cornu ferrum et ungulas aes."

(Quod "Filia Zionis" sit ecclesia caelestis, videatur n. 2362, 9055; quod "cornu" sit potentia veri ex bono in naturali homine, n. 2832, 9081, 9719, 9720, 9721, 10182, 10186; et quod "ungulae" sint scientifica sensualis hominis, quae sunt vera in ultimo ordinis, n. 7729.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6849

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6849. ‘Quia timuit ab intuendo Deum’: quod significet ne laederentur a praesentia Ipsius Divini, constat a significatione ‘timere’ quod sit ne laederentur, nempe interiora, causa enim timoris 1 hoc erat; et a significatione ‘intueri Deum’ quod sit praesentia Ipsius Divini; nam non aliter quam per intuitionem internam, quae fit per fidem quae ex charitate, sistitur Dominus coram 2 homine praesens; si Dominus alicui in externa forma 3 apparet, sunt usque interiora quae afficiuntur, nam Divinum penetrat ad intima. Cum hoc quod interiora non laederentur a praesentia Ipsius Divini, et quod ideo tutarentur, ita se habet: Ipsum Divinum est purus amor, et purus amor est sicut ignis ardentior quam ignis solis hujus mundi; quapropter si Divinus Amor in puritate sua influeret apud aliquem angelum, spiritum, aut hominem, is prorsus periret; inde est quod Jehovah seu Dominus in Verbo toties dicatur ‘ignis consumens’; ne itaque angeli in 4 caelo laedantur ab influxu caloris ex Domino ut sole, obvelantur singuli aliqua tenui et conveniente nube, per quam temperatur calor a sole illo influens.

[2] Quod unusquisque absque illa 5 conservatione a praesentia Divini periret, notum fuerat antiquis, quapropter timuerunt videre Deum, ut constat 6 in libro Judicum, Vidit Guideon quod angelus Jehovae, quare dixit Guideon, Domine Jehovih, quandoquidem vidi angelum Jehovae facie ad faciem; et dixit illi Jehovah, Pax tibi, noli timere, quia non morieris, Jud. 6:22, 23 7 :

8 in eodem libro, Dixit Manoachus ad uxorem suam, Moriendo moriemur quia Deum vidimus, 13:22: et in libro Exodi, Jehovah dixit ad Mosen, Non poteris videre facies Meas, quia non videbit Me homo et vivet, 33:20: quapropter cum daretur Mosi videre Deum, ‘positus erat in foramine petrae’, ibid. vers. 22; per quod repraesentabatur obscurum fidei, ac nebulosum 9 quod obtexit et 10 per quod tutatus est.

[3] Quantum 11 discrimen sit angelis spectari a Divino absque obvelatione nubis, constare manifeste potest ex eo quod cum angeli inspiciunt aliquem spiritum qui in malo est, is appareat in quoddam simile inanimato verti, quod saepius videre mihi datum est; causa est quia per visum angelicum incidit illuc lux et calor caeli, 12 et cum his verum fidei et bonum amoris, a quibus cum penetrant, mali paene exanimantur.

[4] Cum hoc fit per intuitionem ab angelis, quid non per intuitionem a Domino? haec causa est quod inferna prorsus remota sint a caelo, et quod illi qui ibi sunt remoti esse velint, nam si non remoti sunt, dire cruciantur; inde patet quid intelligitur per haec verba, Dicent montibus et petris, Ruite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super throno, Apoc. 6:16; Luc. 23:30; 10:8.

[5] Ex eo quod praesentia Ipsius Divini talis sit ut nullus angelus illam sustineat, nisi tutatus sit per nubem quae radios et calorem e sole illo temperat et moderatur, manifeste constare potest quod Humanum Domini Divinum sit, nam nisi Divinum esset, nusquam potuisset ita uniri Ipsi Divino Quod Pater vocatur, ut unum sint, secundum Domini verba apud Johannem 14:10 seq. et alibi; quod enim 13 recipiet ita Divinum, omnino Divinum erit; 14 non Divinum a tali unione plane dissiparetur; ut comparative loquar, Quid immitti potest in ignem solarem et non perire, nisi sit simile solare? ita quis in ardorem infiniti amoris nisi qui in similis amoris ardore est, proinde nisi Solus Dominus? Quod in Ipso Pater sit, et quod Pater non appareat nisi in Divino Suo Humano, constat a Domini verbis apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, 1:18: et alibi apud eundem,

Neque vocem Ipsius audivistis 15 unquam, neque specie Ipsius vidistis, 5:37.

Poznámky pod čarou:

1. id

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. appareat

4. coelis

5. temperatione

6. ex

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts et.

9. The Manuscript inserts quid.

10. tutavit

11. discriminis

12. et orbatur sensu, qui non videt priusquam in nimbosum suum ipse venit

13. recipit, in the First Latin Edition.

14. The Manuscript inserts omne enim.

15. usquam, in the Manuscript, the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.