Bible

 

Daniel 2:14

Studie

       

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 176

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

176. (Vers. 27.) "Et reget eas virga ferrea." - Quod significet quod castigaturus sit mala per vera quae sunt in naturali homine, constat ex significatione "regere", quod sit castigare, nam sequitur quod "confringeret eas sicut vasa figulina", et mala, quae significantur, per vera castigantur; et ex significatione "virgae ferreae", quod sint vera quae sunt in naturali homine; per "virgam" seu "baculum" significatur potentia qua castigatur, et per "ferrum" vera in naturali. homine quae castigant.

(Quod "virga" seu "baculus" sit potentia, videatur n. 4013, 4015, 4876, 4936, 6947, 7011, 7026, 7568, 7572; quod inde sit quod regibus sit sceptrum, quod est curtus baculus, n. 4581, 4876.) Quod "ferrum", significet vera in naturali homine, est quia metalla, aeque ac reliqua telluris, ex correspondentia significant spiritualia et caelestia, quae omnia se referunt ad vera et bona: "aurum" significat bonum interni hominis, "argentum" ejus verum, "cuprum" seu "aes" bonum externi seu naturalis hominis, "ferrum" ejus verum; inde est, quod ab antiquis Saecula vocata sint a metallis, nempe "Aurea", "Argentea", "Cuprea" et "Ferrea"; "Aurea" ex hominibus antiquissimis qui vixerunt in bono amoris; "Argentea" ex antiquis post illos qui vixerunt in veris ex illo bono; "Cuprea" ex posteris horum qui in bono externo seu naturali; "Ferrea" ex horum posteris, qui erant in solo vero naturali absque bono; verum naturale est verum memoria et non vita; verum vitae est bonum. (Sed plura de hac correspondentia videantur in opere De Caelo et Inferno 104 et 115.)

[2] Successivi status ecclesiae usque ad adventum Domini, intellecti sunt per "aurum", "argentum", "aes", et "ferrum", ex quibus erat statua Nebuchadnezari in somnio visa, de qua ita apud Danielem,

"Caput ejus erat aurum bonum, pectus et brachia argentum, venter et femora aes, crura ferrum, pedes ex parte ferrum ex parte argilla: .... et excisus est lapis" ex petra, "et percussit statuam super pedes ejus, qui ferrum et argilla, et contrivit eos.... . Quod vidisti pedes.... ex parte argilla figuli, et ex parte ferrum", significat quod "regnum divisum erit" .... ex parte regnum erit validum, et ex parte erit fractum: quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla" (2:32-34, 41-43);

per "caput" quod erat "aurum bonum", intelligitur primus status ecclesiae, quando in bono amoris in Dominum fuerunt; per "pectus et brachia", quae erant "argentum", intelligitur secundus status ecclesiae, quando in veris ex illo bono fuerunt; per "ventrem et femora", quae "ex aere", sequens tertius status ecclesiae, quando non amplius in bono spirituali sed in bono naturali erant, nam "aes" significat id bonum; per "crura", quae erant "ex ferro", intelligitur quartus status ecclesiae, quando non bonum naturale amplius, sed modo verum; per "pedes", autem, qui "ex ferro et ex argilla", intelligitur ultimus status ecclesiae, quando verum et falsum, verum in Verbo et falsum in doctrina; cum vera Verbi falsificantur, et ex falsificatis fit doctrina, tunc status ecclesiae est "ex parte ferrum ex parte argilla", et sic regnum "ex parte validum et ex parte fractum"; "regnum" ibi est ecclesia, quare etiam "regnum

Dei" vocatur; quod sic mixta sint vera falsis, sed quod usque non cohaereant, intelligitur per ea verba, "quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla"; "semen hominis" est Divinum Verum quod in Verbo; (quod "semen" illud significet, videatur n. 3038, 3373, 10248, 10249; quod "Homo" Dominum a quo Verbum, et quoque ecclesiam, n. 768, 4287, 7424, 7523, 8547, 9276); quod "argilla figuli" significet falsa quae in naturali, homine, videatur in mox sequente articulo (n. 177): per "lapidem excisum e petra, qui percussit statuam ad pedes ejus", intelligitur Dominus per Divinum Verum, et destructio falsorum non cohaerentium cum veris ex Verbo; (quod "lapis" sit verum, et quod "lapis Israelis" sit Dominus quoad Divinum Verum, videatur n. 643, 1298, 3720, 6246, 8609, 10376: similiter "Petra", n. 8581, 10580, et in opusculo De Ultimo Judicio 57): quia "ferrum" significat vera in naturali homine, ideo visum est quod pedes statuae essent "ex ferro" nam "pedes" significant naturale (videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952).

[3] Similia per "aurum", "argentum", "aes" et "ferrum" significantur per haec apud Esaiam,

"Pro aere adducam aurum, pro ferro argentum, pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum" (60:17);

"pro aere adducere aurum", est pro naturali bono caeleste bonum; "pro ferro argentum", est pro naturali vero caeleste verum; "pro lignis aes et pro lapidibus ferrum", est naturale bonum et verum tali copia qua sunt ligna et lapides; agitur ibi de statu caelesti ecclesiae. (Porro quod ferrum" significet verum in naturali homine videatur in Arcanis Caelestibus, n. 425, 426.)

[4] Haec allata sunt ut sciatur quid significatur per "virgam ferream", quod nempe potentia qua Dominus castigat mala et dispergit falsa quae in naturali homine; "virga" enim seu "baculus" significat potentiam, ut supra dictum est, et "ferrum" significat vera in naturali homine. Quod Dominus castiget mala et dispergat falsa per vera in naturali homine, est quia omnia mala et inde falsa ibi resident, nulla autem in spirituali seu interno homine; hic non recipit mala et falsa, sed ad mala et falsa clauditur. Et quia omnia mala et falsa in naturali homine resident, ideo illa castigari et dispergi debent per talia quae etiam ibi, quae sunt vera in naturali homine. Vera in naturali homine sunt scientifica et cognitiones, ex quibus homo naturaliter cogitare, ratiocinari, et concludere potest de veris et bonis ecclesiae, et de falsis et malis quae illis opposita sunt, et inde in quadam illustratione naturali esse cum legit Verbum. Verbum enim in littera absque illustratione non intelligitur, et illustratio est vel spiritualis vel naturalis; illustratio spiritualis modo, datur apud illos qui spirituales sunt, qui sunt qui in bono amoris et charitatis sunt et inde in veris; at illustratio solum naturalis apud illos qui naturales sunt (videatur in opere De Caelo et Inferno 153, 425, [455,] et supra, n. 140).

Apud illos etiam qui spirituales sunt, dum vivunt in mundo, est illustratio in naturali, sed existit illa ab illustratione in spirituali; nam apud illos influit Dominus per spiritualem seu internum hominem in naturalem seu externum, et sic illuminat hunc; ex qua illuminatione homo videt quid verum et bonum et quid falsum et malum; et cum homo videt illa, tunc Dominus discutit mala et falsa quae in naturali homine per vera et bona quae etiam ibi sunt et unum faciunt cum bonis et veris in spirituali seu interno homine. (Cetera videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, De Scientiis et Cognitionibus, quid efficiant, n. 51; et De Influxu, n. 277, 278.)

[5] Ex his nunc videri potest quid significatur per "virgam ferream", qua Dominus recturus est gentes, hoc est, castigaturus mala quae in naturali homine. Haec dicta sunt ad angelum hujus ecclesiae, quia in scriptis ad illum agitur de interno et externo homine, et de eorum conjunctione; nam cum internum et externum seu spirituale et naturale conjuncta sunt, tunc Dominus castigat mala et falsa quae in naturali homine, et hoc per cognitiones veri et boni.

Apud illos autem apud quos internus et externus homo non conjuncti sunt, mala et falsa castigari et discuti nequeunt, quoniam nihil recipiunt per spiritualem hominem e caelo, sed omnia quae recipiunt sunt e mundo, quibus rationale eorum favet, et subministrat confirmationes. Similia quae per "virgam ferream" hic, etiam significantur in sequentibus locis:

- Apud Davidem,

"Conteres" gentes "sceptro ferreo; sicut vas figuli disperges eas" (Psalmuss 2:9);

apud Esaiam,

"Percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum occidet impium" (11:4):

in Apocalypsi,

Mulier "peperit filium masculum, recturum omnes gentes Virga ferrea" (12:5);

Ex ore Sedentis super Equo albo prodibat romphaea acuta, ut ea percuteret gentes; Ipse enim reget eas virga ferrea" (19:15);

et apud Micham,

"Surge .... Filia Zionis quia cornu tuum faciam ferrum, et ungulas tuas faciam aes, ut comminuas populos multos" (4:13 1 );

"Filia Zionis" est ecclesia caelestis; "cornu" est potentia in naturali homine; "ungulae" sunt ultima ibi, quae vocantur scientifica sensualia; inde patet quid sit "facere cornu ferrum et ungulas aes."

(Quod "Filia Zionis" sit ecclesia caelestis, videatur n. 2362, 9055; quod "cornu" sit potentia veri ex bono in naturali homine, n. 2832, 9081, 9719, 9720, 9721, 10182, 10186; et quod "ungulae" sint scientifica sensualis hominis, quae sunt vera in ultimo ordinis, n. 7729.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti # 278

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 325  
  

278. De Influxu Vitae apud Hominem in specie.

Quod unica vita sit, e qua omnes tam in caelo quam in mundo vivunt (Arcana Coelestia 1954, 2021, 2536, 2658, 2886-2889, 3001, 3484, 3742, 5847, 6467).

Quod illa vita sit a solo Domino (illustratum variis, Arcana Coelestia 2886-2889, 3344, 3484, 4319, 4320, 4524, 4882, 5986, 6325, 6468-6470, 9276, 10196).

(Quod Dominus sit ipsa Vita, videatur Johannes 1:1, 4) 5:26; 14:6.)

Quod vita a Domino influat apud angelos, spiritus et homines, mirabili modo (Arcana Coelestia 2886-2889, 3337, 3338, 3484, 3742).

Quod Dominus influat ex Divino suo Amore, qui talis est ut quod suum est velit esse alterius (Arcana Coelestia 3742, 4320).

Quod omnis amor talis sit; ita infinite magis Divinus Amor (Arcana Coelestia 1820, 1865, 2253, 6872).

Quod inde appareat vita sicut in homine, et non sicut influens (Arcana Coelestia 3742, 4320).

Quod vita appareat sicut in homine, est quoque qua causa principalis quae est vita a Domino, et causa instrumentalis quae est forma recipiens, unam causam agunt, quae sentitur in instrumentali (Arcana Coelestia 6325).

Quod praecipuum sapientiae et intelligentiae angelorum sit percipere et scire quod omne vitae sit a Domino (Arcana Coelestia 4318).

De gaudio angelorum, percepto et confirmato per loquelam ad me, ex eo quod non vivant ex se sed ex Domino (Arcana Coelestia 6469).

Quod mali non velint convinci quod vita influat (Arcana Coelestia 3743).

Quod dubia de influxu vitae a Domino non removeri possint, quamdiu fallaciae, ignorantia, et negativum regnant (Arcana Coelestia 6479).

Quod omnes ab ecclesia sciant quod omne bonum et verum sit e caelo, hoc est, per caelum a Deo, et quod omne malum et falsum sit ab inferno; et tamen omne vitae se refert ad bonum et verum, et ad malum et falsum, usque adeo ut absque illis nihil vitae sit (Arcana Coelestia 2893, 4151).

Quod id quoque dictet doctrinale ecclesiae quod ex Verbo (Arcana Coelestia 4249).

Quod nihilominus homo non credat quod vita influat (Arcana Coelestia 4249).

Si communicatio et nexus auferretur cum spiritibus et angelis, quod homo ex tempore moreretur (Arcana Coelestia 2887).

Quod inde quoque pateat quod omne vitae a Primo Esse vitae influat, quia nihil ex se, sed ex prioribus se exstitit, ita omnia et singula a Primo; et quia sicut exstitit etiam omnino subsistet, quoniam subsistentia est perpetua existentia (Arcana Coelestia 4523, 5424, [4524?],).

Quod angeli, spiritus et homines creati sint ad recipiendum vitam; ita quod modo formae recipientes vitae sint (Arcana Coelestia 2021, 3001, 3318, 3344, 3484, 3742, 4151, 5114, 5986).

Quod tales formae sint qualiter recipiunt (Arcana Coelestia 2888, 3001, 3484, 5847, 5986, 6467, 6472).

Quod ideo homines, spiritus, et angeli tales sint, quales sunt formae recipientes vitae a Domino (Arcana Coelestia 2888, 5847, 5986, 6467, 6472).

Quod homo ita creatus sit, ut in intimis suis, et inde in subsequentibus ordine, recipere possit Divinum, et elevari ad Divinum, et conjungi Divino per bonum amoris et vera fidei, et quod ideo vivat in aeternum, secus ac bestiae (Arcana Coelestia 5114).

Quod vita a Domino etiam influat apud malos, ita quoque apud illos qui in inferno sunt (Arcana Coelestia 2706, 3743, 4417, 10196).

Sed quod illi bonum vertant in malum, ac verum in falsum, ita vitam in mortem spiritualem; nam qualis homo, talis receptio vitae (Arcana Coelestia 4319, 4320, 4417).

Quod bona et vera a Domino etiam jugiter apud illos influant; sed quod illa vel rejiciant, vel suffocent, vel pervertant (Arcana Coelestia 3743).

Quod illis qui in malis et inde falsis sunt, non vita realis sit; qualis illa (Arcana Coelestia 726, 4623, 4742, [4747?], 10284, 10286).

  
/ 325