Bible

 

Daniel 2:14

Studie

       

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 176

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

176. (Vers. 27.) "Et reget eas virga ferrea." - Quod significet quod castigaturus sit mala per vera quae sunt in naturali homine, constat ex significatione "regere", quod sit castigare, nam sequitur quod "confringeret eas sicut vasa figulina", et mala, quae significantur, per vera castigantur; et ex significatione "virgae ferreae", quod sint vera quae sunt in naturali homine; per "virgam" seu "baculum" significatur potentia qua castigatur, et per "ferrum" vera in naturali. homine quae castigant.

(Quod "virga" seu "baculus" sit potentia, videatur n. 4013, 4015, 4876, 4936, 6947, 7011, 7026, 7568, 7572; quod inde sit quod regibus sit sceptrum, quod est curtus baculus, n. 4581, 4876.) Quod "ferrum", significet vera in naturali homine, est quia metalla, aeque ac reliqua telluris, ex correspondentia significant spiritualia et caelestia, quae omnia se referunt ad vera et bona: "aurum" significat bonum interni hominis, "argentum" ejus verum, "cuprum" seu "aes" bonum externi seu naturalis hominis, "ferrum" ejus verum; inde est, quod ab antiquis Saecula vocata sint a metallis, nempe "Aurea", "Argentea", "Cuprea" et "Ferrea"; "Aurea" ex hominibus antiquissimis qui vixerunt in bono amoris; "Argentea" ex antiquis post illos qui vixerunt in veris ex illo bono; "Cuprea" ex posteris horum qui in bono externo seu naturali; "Ferrea" ex horum posteris, qui erant in solo vero naturali absque bono; verum naturale est verum memoria et non vita; verum vitae est bonum. (Sed plura de hac correspondentia videantur in opere De Caelo et Inferno 104 et 115.)

[2] Successivi status ecclesiae usque ad adventum Domini, intellecti sunt per "aurum", "argentum", "aes", et "ferrum", ex quibus erat statua Nebuchadnezari in somnio visa, de qua ita apud Danielem,

"Caput ejus erat aurum bonum, pectus et brachia argentum, venter et femora aes, crura ferrum, pedes ex parte ferrum ex parte argilla: .... et excisus est lapis" ex petra, "et percussit statuam super pedes ejus, qui ferrum et argilla, et contrivit eos.... . Quod vidisti pedes.... ex parte argilla figuli, et ex parte ferrum", significat quod "regnum divisum erit" .... ex parte regnum erit validum, et ex parte erit fractum: quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla" (2:32-34, 41-43);

per "caput" quod erat "aurum bonum", intelligitur primus status ecclesiae, quando in bono amoris in Dominum fuerunt; per "pectus et brachia", quae erant "argentum", intelligitur secundus status ecclesiae, quando in veris ex illo bono fuerunt; per "ventrem et femora", quae "ex aere", sequens tertius status ecclesiae, quando non amplius in bono spirituali sed in bono naturali erant, nam "aes" significat id bonum; per "crura", quae erant "ex ferro", intelligitur quartus status ecclesiae, quando non bonum naturale amplius, sed modo verum; per "pedes", autem, qui "ex ferro et ex argilla", intelligitur ultimus status ecclesiae, quando verum et falsum, verum in Verbo et falsum in doctrina; cum vera Verbi falsificantur, et ex falsificatis fit doctrina, tunc status ecclesiae est "ex parte ferrum ex parte argilla", et sic regnum "ex parte validum et ex parte fractum"; "regnum" ibi est ecclesia, quare etiam "regnum

Dei" vocatur; quod sic mixta sint vera falsis, sed quod usque non cohaereant, intelligitur per ea verba, "quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla"; "semen hominis" est Divinum Verum quod in Verbo; (quod "semen" illud significet, videatur n. 3038, 3373, 10248, 10249; quod "Homo" Dominum a quo Verbum, et quoque ecclesiam, n. 768, 4287, 7424, 7523, 8547, 9276); quod "argilla figuli" significet falsa quae in naturali, homine, videatur in mox sequente articulo (n. 177): per "lapidem excisum e petra, qui percussit statuam ad pedes ejus", intelligitur Dominus per Divinum Verum, et destructio falsorum non cohaerentium cum veris ex Verbo; (quod "lapis" sit verum, et quod "lapis Israelis" sit Dominus quoad Divinum Verum, videatur n. 643, 1298, 3720, 6246, 8609, 10376: similiter "Petra", n. 8581, 10580, et in opusculo De Ultimo Judicio 57): quia "ferrum" significat vera in naturali homine, ideo visum est quod pedes statuae essent "ex ferro" nam "pedes" significant naturale (videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952).

[3] Similia per "aurum", "argentum", "aes" et "ferrum" significantur per haec apud Esaiam,

"Pro aere adducam aurum, pro ferro argentum, pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum" (60:17);

"pro aere adducere aurum", est pro naturali bono caeleste bonum; "pro ferro argentum", est pro naturali vero caeleste verum; "pro lignis aes et pro lapidibus ferrum", est naturale bonum et verum tali copia qua sunt ligna et lapides; agitur ibi de statu caelesti ecclesiae. (Porro quod ferrum" significet verum in naturali homine videatur in Arcanis Caelestibus, n. 425, 426.)

[4] Haec allata sunt ut sciatur quid significatur per "virgam ferream", quod nempe potentia qua Dominus castigat mala et dispergit falsa quae in naturali homine; "virga" enim seu "baculus" significat potentiam, ut supra dictum est, et "ferrum" significat vera in naturali homine. Quod Dominus castiget mala et dispergat falsa per vera in naturali homine, est quia omnia mala et inde falsa ibi resident, nulla autem in spirituali seu interno homine; hic non recipit mala et falsa, sed ad mala et falsa clauditur. Et quia omnia mala et falsa in naturali homine resident, ideo illa castigari et dispergi debent per talia quae etiam ibi, quae sunt vera in naturali homine. Vera in naturali homine sunt scientifica et cognitiones, ex quibus homo naturaliter cogitare, ratiocinari, et concludere potest de veris et bonis ecclesiae, et de falsis et malis quae illis opposita sunt, et inde in quadam illustratione naturali esse cum legit Verbum. Verbum enim in littera absque illustratione non intelligitur, et illustratio est vel spiritualis vel naturalis; illustratio spiritualis modo, datur apud illos qui spirituales sunt, qui sunt qui in bono amoris et charitatis sunt et inde in veris; at illustratio solum naturalis apud illos qui naturales sunt (videatur in opere De Caelo et Inferno 153, 425, [455,] et supra, n. 140).

Apud illos etiam qui spirituales sunt, dum vivunt in mundo, est illustratio in naturali, sed existit illa ab illustratione in spirituali; nam apud illos influit Dominus per spiritualem seu internum hominem in naturalem seu externum, et sic illuminat hunc; ex qua illuminatione homo videt quid verum et bonum et quid falsum et malum; et cum homo videt illa, tunc Dominus discutit mala et falsa quae in naturali homine per vera et bona quae etiam ibi sunt et unum faciunt cum bonis et veris in spirituali seu interno homine. (Cetera videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, De Scientiis et Cognitionibus, quid efficiant, n. 51; et De Influxu, n. 277, 278.)

[5] Ex his nunc videri potest quid significatur per "virgam ferream", qua Dominus recturus est gentes, hoc est, castigaturus mala quae in naturali homine. Haec dicta sunt ad angelum hujus ecclesiae, quia in scriptis ad illum agitur de interno et externo homine, et de eorum conjunctione; nam cum internum et externum seu spirituale et naturale conjuncta sunt, tunc Dominus castigat mala et falsa quae in naturali homine, et hoc per cognitiones veri et boni.

Apud illos autem apud quos internus et externus homo non conjuncti sunt, mala et falsa castigari et discuti nequeunt, quoniam nihil recipiunt per spiritualem hominem e caelo, sed omnia quae recipiunt sunt e mundo, quibus rationale eorum favet, et subministrat confirmationes. Similia quae per "virgam ferream" hic, etiam significantur in sequentibus locis:

- Apud Davidem,

"Conteres" gentes "sceptro ferreo; sicut vas figuli disperges eas" (Psalmuss 2:9);

apud Esaiam,

"Percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum occidet impium" (11:4):

in Apocalypsi,

Mulier "peperit filium masculum, recturum omnes gentes Virga ferrea" (12:5);

Ex ore Sedentis super Equo albo prodibat romphaea acuta, ut ea percuteret gentes; Ipse enim reget eas virga ferrea" (19:15);

et apud Micham,

"Surge .... Filia Zionis quia cornu tuum faciam ferrum, et ungulas tuas faciam aes, ut comminuas populos multos" (4:13 1 );

"Filia Zionis" est ecclesia caelestis; "cornu" est potentia in naturali homine; "ungulae" sunt ultima ibi, quae vocantur scientifica sensualia; inde patet quid sit "facere cornu ferrum et ungulas aes."

(Quod "Filia Zionis" sit ecclesia caelestis, videatur n. 2362, 9055; quod "cornu" sit potentia veri ex bono in naturali homine, n. 2832, 9081, 9719, 9720, 9721, 10182, 10186; et quod "ungulae" sint scientifica sensualis hominis, quae sunt vera in ultimo ordinis, n. 7729.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6073

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6073. ‘Quid opera vestra ?’: quod significet de officiis et usibus, constat ex significatione ‘operum’ quod sint bona, de qua n. 6048, ita usus et officia, nam haec sunt bona; omnia bona quae bona charitatis vocantur, non sunt nisi quam usus, et usus non sunt nisi quam opera erga proximum, erga patriam, erga Ecclesiam, erga regnum Domini; ipsa etiam charitas in se spectata non fit charitas priusquam illa in actum venit et fit opus; amare enim aliquem et non facere ei bonum cum potest, est non amare; ast facere ei bonum cum potest, et hoc ex corde, est amare illum; et tunc intus in ipso facto seu opere continentur omnia charitatis erga illum; sunt enim opera complexus omnium charitatis et 1 fidei apud hominem, et sunt quae vocantur bona spiritualia, et fiunt etiam bona per exercitia, hoc est, per usus.

[2] Angeli qui in caelo, quia in bono sunt ex Domino, nihil plus desiderant quam praestare usus; hi sunt ipsa jucunda vitae eorum, et quoque secundum usus beatitudine et felicitate fruuntur, n. 453, 696, 997, 3645; quod etiam Dominus docet apud Matthaeum, Venturus est Filius hominis in gloria Patris Sui, cum angelis Suis, et tunc 2 reddet unicuique secundum opera ejus, 16:27;

per ‘opera’ hic non intelliguntur opera qualia apparent in forma externa sed qualia in forma interna, nempe quale charitatis in se habent;

[3] angeli non vident aliter opera; et quia opera sunt complexus omnium charitatis et fidei apud hominem, ac vita facit ut charitas sit charitas et fides sit fides, ita bonum, ideo Dominus prae reliquis discipulis amavit Johannem, et is 3 accubuit in Cena super pectore Ipsius, Joh. 21:20, nam per illum repraesentabantur charitatis bona seu opera, videantur Praefationes ad Gen. xviii et xxii; ideo quoque Dominus ad illum dixit, Sequere Me, non ad Petrum per quem repraesentabatur fides, videantur eaedem Praefationes; quare fides quae est ‘Petrus’, indignata dixit, Domine, hic vero quid? dixit illi Jesus, Si illum volo manere donec venio, quid ad te? tu sequere me, joh. 21:19, 21-23; per quae etiam praedictum quod fides contemneret opera, et usque quod illa sint apud Dominum; ut quoque manifeste constare potest a Domini verbis ad oves et ad hircos, Matth. xxv ubi non nisi quam opera recensentur, Gen. 47:34-46. Quod autem fides rejiceret Dominum, patet a repraesentatione per ‘Petrum’ quod ter Ipsum abnegaverit; quod ‘nocte’ id fecerit, significat ultimum tempus Ecclesiae cum amplius nulla charitas, n. 6000; ‘quod ter hoc fecerit’ significat quod tunc completum, n. 1825, 2788, 4495, 5159; ‘quod antequam gallus caneret’ significat antequam novum Ecclesiae existeret, nam diluculum et mane quae noctem sequuntur, significant primum Ecclesiae, n. 2405, 5962.

Poznámky pod čarou:

1. fides, in the First Latin Edition.

2. reddit, in the First Latin Edition.

3. occubuit, in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.